- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:3.8.1-3.8.6
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは弟クイントゥスからの不満を受け止めつつ当初の計画を想起させ、カエサル宛ての詩の執筆、独裁官設置の噂や選挙をめぐるポンペイウス、メッサッラ、ミロらのローマ政界の動向を報告する。
superiori epistulae quod respondeam nihil est,1 quae plena stomachi et querelarum est, quo in genere alteram quoque te scribis pridie Labieno dedisse, qui adhuc non venerat. delevit enim mihi omnem molestiam recentior epistula. tantum te et moneo et rogo ut in istis molestiis et laboribus et desideriis recordere consilium nostrum quod fuerit profectionis tuae. non enim commoda quaedam sequebamur parva ac mediocria. quid enim erat quod discessu nostro emendum putaremus? praesidium firmissimum petebamus ex optimi et potentissimi viri benevolentia ad omnem statum nostrae dignitatis. plura ponuntur in spe quam petimus; reliqua ad iacturam reserventur. qua re, si crebro referes animum tuum ad rationem et veteris consili nostri et spei, facilius istos militiae labores ceteraque quae te offendunt feres et tamen cum voles depones. sed eius rei maturitas nequedum venit et tamen iam adpropinquat.
前の手紙に対して答えるべきことは何もない。それは憤慨と不平に満ちており、その類の手紙をその前日にもラビエヌスへ渡したとお前は書いているが、彼はまだ到着していない。というのも、より新しい手紙が私の鬱陶しさをすべて消し去ってくれたからである。ただ私は、お前があれらの煩わしさや労苦、切望の中にあっても、お前の出発に際しての我々の計画がいかなるものであったかを思い起こすよう、忠告し、懇願するのみである。我々は何か小さな、平凡な利益を追求していたのではないのだ。我々の別離によって買い取られるべきだと考えたものなど、他に何があったというのか。我々は、自らの尊厳のすべての地位のために、この上なく善良で最も有力な人物の好意から、最も堅固な防壁を求めていたのである。我々が求めるもの以上に多くのものが希望の中に置かれている。残りのものは犠牲のために取っておくべきである。それゆえ、もしお前が心を我々の昔の計画と希望の勘定にたびたび立ち返らせるならば、あれらの軍務の労苦や、お前を不快にさせるその他の事柄をより容易に耐え忍び、しかも望むときには投げ出すことができるだろう。だがその成熟の時はまだ訪れておらず、それでもすでに近づいている。
etiam illud te admoneo ne quid ullis litteris committas, quod si prolatum sit, moleste feramus.2 multa sunt quae ego nescire malo quam cum aliquo periculo fieri certior. plura ad te vacuo animo scribam cum, ut spero, se Cicero meus belle habebit. tu velim cures ut sciam quibus nos dare oporteat eas quas ad te deinde litteras mittemus, Caesarisne tabellariis ut is ad te protinus mittat, an Labieni. Vbi enim isti sint Nervii et quam longe absint nescio.
またお前に忠告しておくが、公にされた場合に我々が当惑するようなことを、いかなる手紙にも託してはならない。私は、いくらかの危険を冒して知らされるくらいなら、知らないままでいたいと思う事柄が多いのだ。我が息子のキケロが、私の望み通りすっかり良くなったときに、気がかりのない心でお前にもっと多くを書こう。次に私たちが送る手紙を誰に託すべきか、カエサルの飛脚に渡して直ちにお前のもとへ送らせるべきか、それともラビエヌスの飛脚に渡すべきか、私に分かるよう取り計らってほしい。お前のいるあのネルウィイ族がどこにいて、どれほど遠く離れているのか、私は知らないのだから。
de virtute et gravitate Caesaris, quam in summo dolore adhibuisset, magnam ex epistula tua accepi voluptatem. quod me institutum ad illum poema iubes perficere,3 etsi distentus cum opera tum animo sum multo magis, tamen quoniam ex epistula quam ad te miseram cognovit Caesar me aliquid esse exorsum, revertar ad institutum idque perficiam his supplicationum otiosis diebus, quibus Messalam iam nostrum reliquosque molestia levatos vehementer gaudeo, eumque quod certum consulem cum Domitio numeratis nihil a nostra opinione dissentitis. ego Messalam Caesari praestabo. sed Memmius in adventu Caesaris habet spem; in quo illum puto errare. hic quidem friget; Scaurum autem iam pridem Pompeius abiecit.
極度の悲嘆の中でカエサルが見せたという剛毅さと重厚さについて、私はお前の手紙から大きな歓びを得た。彼のために着手した詩を完成させるようお前が命じていることについては、私は仕事にも、それ以上に気持ちの上でもひどく気を取られているとはいえ、私が何かを書き始めたことを私がお前に送った手紙からカエサルが知った以上、私は着手したものに立ち戻り、この感謝祭の暇な日々のうちにそれを完成させよう。この数日の間に、今や我々の味方であるメッサッラや他の者たちが不安から解放されたことを私は大いに喜んでいるし、彼をドミティウスとともに確実な執政官として数えているお前たちの見解は、私の意見と少しも異なっていない。私はメッサッラをカエサルに保証しよう。だがメムミウスはカエサルの到着に希望を託している。この点において、彼が誤っていると私は思う。彼はこちらではまったく冷遇されている。ポンペイウスに至っては、ずっと以前にスカウルスを見捨てた。
res prolatae; ad interregnum comitia adducta. rumor dictatoris iniucundus bonis, mihi etiam magis quae loquuntur. sed tota res et timetur et refrigescit. Pompeius plane se negat velle; antea mihi ipse non negabat Hirrus auctor fore videtur, o di, quam ineptus, quam se ipse amans sine rivali! Crassum Iunianum, hominem mihi deditum, per me deterruit velit nolit scire difficile est;4 Hirro tamen agente nolle se non probabit. aliud hoc tempore de re publica nihil loquebantur; agebatur quidem certe nihil.
政務は延期され、選挙は空位期へと持ち越された。独裁官の噂は善徳の士たちにとって不快なものであり、人々が語っていることは私にとってはさらに不快である。しかしこの件全体が恐れられると同時に立ち消えになりつつある。ポンペイウスは自分はそのような地位を望んでいないと公言しているが、以前は私自身に対して否定していなかった。ヒッルスが提案者になりそうに見えるが、おお神よ、何と愚かしく、競争相手もなしに何と自惚れていることか。彼は、私に献身的な男であるクラッスス・ユニアヌスを、私を通じて思いとどまらせた。彼が望んでいるのか望んでいないのか知ることは難しい。だがヒッルスが事を進めている以上、自分が望んでいないということを彼は証明できないだろう。現時点では国家について他には何も語られていなかった。確かに、何も行われてはいなかったのだ。
Serrani domestici fili funus perluctuosum fuit a. d. viii K. Decembr. laudavit pater scripto meo.
セッラヌス・ドメスティクスの息子の葬儀は、11月24日、ひどく悲痛なものであった。父親は私の書いた原稿で追悼演説を行った。
nunc de Milone Pompeius ei nihil tribuit et omnia Cottae dicitque se perfecturum ut in illum Caesar incumbat. hoc horret Milo, nec iniuria et, si ille dictator factus sit, paene diffidit. intercessorem dictaturae si iuverit manu et praesidio suo, Pompeium metuit inimicum; si non iuverit, timet ne per vim perferatur. ludos adparat magnificentissimos, sic, inquam, ut nemo sumptuosiores, stulte bis terque non postulatos vel quia munus magnificum dederat vel quia facultates non erant vel quia potuerat magistrum se non aedilem putare. omnia fere scripsi. cura, mi carissime frater, ut valeas.
さてミロのことだが、ポンペイウスは彼には何も与えず、すべてをコッタに与えており、カエサルが彼に圧力をかけるよう取り計らうと言っている。ミロはこれに恐れおののいており、無理もないことだが、もしあの男が独裁官になったなら、ほとんど絶望している。独裁官設置を拒否する護民官を手勢と護衛で助けるなら、彼はポンペイウスが敵となることを恐れ、もし助けないなら、力づくで可決されることを恐れている。彼は極めて壮麗な競技会を準備しているが、私が言うように、これほど贅を尽くしたものは誰一人としていなかったほどであり、すでに豪華な剣闘士試合を行っていたからか、あるいは財力がなかったからか、あるいは自分を按察官ではなく競技総監督と見なすことができたからか、求められてもいないものを、二重にも三重にも愚かにも準備しているのである。ほぼすべてを書いた。最愛の弟よ、体を大切にして元気でいてくれ。
- 3.8.1superiori epistulae quod respondeam nihil est
respondeam は接続法現在。「答えるべきもの/返答となるようなもの」を表す特性・結果の接続法(relative clause of characteristic)。nihil est quod + 接続法 という定型的な構文を形成している。
- 3.8.2quod si prolatum sit, moleste feramus
ne quid ullis litteris committas に続く関係代名詞 quod が、条件節 si prolatum sit を挟みつつ主動詞 moleste feramus の目的語となっている。関係節の内部に条件節を伴う構造であり、prolatum sit は潜在的仮定を表す接続法完了。
- 3.8.3quod me institutum ad illum poema iubes perficere
quod 節は事実・論題の提示(「〜ということに関しては」)として機能し、文全体の話題を提示したうえで主節 revertar ad institutum へと論理を展開させている。
- 3.8.4velit nolit scire difficile est
velit nolit は utrum velit an nolit(望むか望まないか)から接続詞が省略された接続法の並置形(asyndeton)であり、全体として scire の目的語となる二者択一の間接疑問節として機能している。
