- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:3.3.1-3.3.4
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは法廷弁論による多忙とクィントゥスからの通信途絶への強い懸念を述べた後、選挙をめぐる混乱とガビニウスの反逆罪裁判の状況を報告し、さらに甥キケロの教育方針について所感を伝えている。
occupationum mearum tibi signum sit librari manus. diem scito esse nullum, quo die non dicam pro reo. ita, quicquid conficio aut cogito, in ambulationis tempus fere confero. negotia se nostra sic habent, domestica vero ut volumus. valent pueri, studiose discunt, diligenter docentur, et nos et inter se amant. expolitiones utriusque nostrum sunt in manibus sed tua ad perfectum iam res rustica Arcani et Lateri. praeterea de aqua, de via nihil praetermisi quadam epistula quin enucleate ad te perscriberem.1 sed me illa cura sollicitat angitque vehementer quod dierum iam amplius quinquaginta intervallo nihil a te, nihil a Caesare, nihil ex istis locis non modo litterarum sed ne rumoris quidem adfluxit. me autem iam et mare istuc et terra sollicitat neque desino, ut fit in amore, ea quae minime volo cogitare. qua re non equidem iam te rogo ut ad me de te, de rebus istis scribas (numquam enim, cum potes, praetermittis), sed hoc te scire volo, nihil fere umquam me sic exspectasse ut, cum haec scribebam, tuas litteras.
私の多忙さの証しとして、代筆者の筆跡を捉えてほしい。私が被告のために弁護しない日は一日としてないと知ってほしい。そのため、書き上げるにせよ思索するにせよ、私は何であれほとんど散歩の時間に回している。私たちの公務はこのようであるが、家庭のことはまさに望み通りである。子供たちは元気で、熱心に学び、入念に教育を受けており、私たちをも互いをも愛している。私たち双方の邸宅の仕上げ工事は進行中であるが、アルカヌムとラテリウムにおけるお前の農園設備はすでに完成している。さらに、水道のことや道路の件については、ある手紙で漏れなく明晰にお前へ書き送った。しかし、すでに五十日以上の長きにわたって、お前からもカエサルからも、そちらの地方から手紙はおろか噂すら届かないことが、あの懸念となって私を激しく不安がらせ苦しめている。しかも今や、そちらに向かう海も陸も私を不安にさせ、愛において生じがちであるように、最も望まない事態ばかりを考えずにはいられない。それゆえ、私は今やお前に自分自身のことやそちらの情勢を書いてくれと頼みはしない(お前は書ける時には決して怠らないのだから)。ただ、これを書いている今、私がかつて何事かを待ったことがほとんどなかったほど熱烈にお前の手紙を待っているのだということだけは、知っておいてほしい。
nunc cognosce ea quae sunt in re publica. comitiorum cotidie singuli dies tolluntur obnuntiationibus magna voluntate bonorum omnium; tanta invidia sunt consules2 propter suspicionem pactorum a candidatis praemiorum. candidati consulares quattuor omnes rei. causae sunt difficiles, sed enitemur ut Messala noster salvus sit, quod est etiam cum reliquorum salute coniunctum. Gabinium de ambitu reum fecit P. Sulla subscribente privigno Memmio, fratre Caecilio, Sulla filio. contra dixit L. Torquatus omnibusque libentibus non obtinuit.
さて、国家における情勢を知ってほしい。凶兆の報告によって、全善良市民の強い賛同を受けつつ、民会の日程が連日一日ずつ潰されている。執政官たちは、候補者たちと取り交わされた賄賂の嫌疑のせいで激しい悪評の只中にある。執政官候補者四名は全員が被告である。裁判の案件は困難であるが、我らのメッサラが無罪となるよう全力を尽くすつもりであり、それは残りの者たちの救済にも結びついている。ガビニウスを不法選挙運動の罪で告発したのはプブリウス・スッラであり、継子のメムミウス、兄弟のカエキリウス、息子のスッラが連署人となった。これに対してルキウス・トルクアトゥスが反対弁論を行ったが、全員が喜んだことに、申し立ては認められなかった。
quaeris quid fiat de Gabinio sciemus de maiestate triduo quo quidem in iudicio odio premitur omnium generum, maxime testibus laeditur, accusatoribus frigidissimis utitur; consilium varium, quaesitor gravis et firmus Alfius, Pompeius vehemens in iudicibus rogandis. quid futurum sit nescio; locum tamen illi in civitate non video. animum praebeo ad illius perniciem moderatum, ad rerum eventum lenissimum.
お前はガビニウスがどうなるかを尋ねているが、反逆罪についての裁判の結果は三日後に判明するであろう。その裁判において彼はあらゆる階層からの憎悪に圧迫されており、証人たちによって最大の痛手を被り、極めて熱意に欠ける告発者たちに当たっている。審判団は多様であり、首席審問官アルフィウスは厳格かつ堅固であり、ポンペイウスは審判人たちへの懇請に奔走している。どのような結果になるか私にはわからないが、国家の中に彼のための居場所があるとは見えない。私は彼の破滅に対しては節度ある態度を、事態の結末に対しては極めて平静な態度を保っている。
habes fere de omnibus rebus. unum illud addam: Cicero tuus nosterque summo studio est Paeoni sui rhetoris,3 hominis, opinor, valde exercitati et boni. sed nostrum instituendi genus esse paulo eruditius et θετικώτερον4 non ignoras. qua re neque ego impediri Ciceronis iter atque illam disciplinam volo et ipse puer magis illo declamatorio genere duci et delectari videtur. in quo quoniam ipsi quoque fuimus, patiamur illum ire nostris itineribus; eodem enim perventurum esse confidimus. sed tamen, si nobiscum eum rus aliquo eduxerimus, in hanc nostram rationem consuetudinemque inducemus. Magna enim nobis a te proposita merces est, quam certe nostra culpa numquam minus adsequemur. quibus in locis et qua spe hiematurus sis ad me quam diligentissime scribas velim.
これでお前はほぼすべての事柄について〔知らせを〕得たことになる。あの一点だけ付け加えよう。お前の、そして私たちのキケロは、自身の弁論術教師パエオニウス――私の見立てでは極めて訓練された優秀な人物だが――に強い熱意を注いでいる。しかし、私たちの教育方針がもう少し学問的であり、またより一般命題に即したものであることをお前は知っている。それゆえ、私はキケロの歩みやその修練が妨げられるのを望まないし、少年自身もあの弁論演習的な手法により惹かれ、喜んでいるように見受けられる。その段階には私たち自身もかつていたのだから、彼が私たちの辿った道を進むのを許そう。同じ境地に到達すると確信しているからだ。だがそれでも、彼を私たちとともにどこか田舎へ連れ出すことがあれば、この私たち流のやり方や習慣へと導き入れることにしよう。お前から私たちに大きな報酬が提示されているのであり、私たちの落ち度によってそれを達成し損なうことなど決してないはずだからだ。お前がどのような場所で、どのような見込みをもって冬営するつもりなのか、できる限り入念に私宛てに書き送ってほしい。
- 3.3.1nihil praetermisi quadam epistula quin enucleate ad te perscriberem
否定語を含む主節動詞 praetermisi(見落とした・怠った)に、接続詞 quin+接続法(perscriberem)が後続する二重否定構文。「〜せずに見送ることはしなかった」、すなわち「漏れなく完全に書き送った」という強い肯定を表す。
- 3.3.2tanta invidia sunt consules
tanta invidia は述語として用いられた「性質・状態の奪格(ablativus qualitatis)」。執政官たち(consules)が置かれている極めて不評で悪名高い状況・世評を説明している。
- 3.3.4Cicero tuus nosterque summo studio est Paeoni sui rhetoris
summo studio は性質の奪格で叙述的に「並々ならぬ熱意を抱いている」を表し、それに続く Paeoni sui rhetoris は studio に対する客語的属格(あるいは「〜の熱烈な支持者・信奉者である」とする属格)として機能している。
- 3.3.4θετικώτερον
ギリシア語形容詞 θετικός の比較級中性単数形。修辞学において具体的・個人的な状況(hypothesis / causa)ではなく、一般的・普遍的命題(thesis)を巡って論ずる訓練方針を指し、後続の declamatorio genere(具体的訴訟を模した演習弁論)と対比されている。
