- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:3.1.5-3.1.10
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはクィントゥスの領地管理や別荘の改築・造園状況を報告し、息子の教育や一族の近況に触れる。続いて届いた書簡に応答し、カエサルやポンペイウスとの関係、従者や知人の処遇、および軍事護民官の推薦について見解を述べている。
Nicephorum, vilicum tuum, sane probavi quaesivique ex eo ecquid ei de illa aedificatiuncula Lateri de qua mecum locutus es mandavisses. tum is mihi respondit se ipsum eius operis HS x̅v̅i̅ conductorem fuisse sed te postea multa addidisse ad opus, nihil ad pretium; itaque id se omisisse. mihi me hercule valde placet te illa ut constitueras addere; quamquam ea villa, quae nunc est, tamquam philosopha videtur esse quae obiurget ceterarum villarum insaniam. verum tamen illud additum delectabit. topiarium laudavi; ita omnia convestivit hedera, qua basim villae, qua intercolumnia ambulationis,1 ut denique illi palliati2 topiariam facere videantur et hederam vendere. iam ἀποδυτηρίῳ nihil alsius, nihil muscosius.
お前の荘園管理人ニケポロスを私は大いに評価し、お前が私に話していたラテリウムのあの小規模な建築工事について、何か彼に指示を出したかどうかを尋ねた。すると彼は、自分自身が一万六千セステルティウスでその工事の請負人となっていたが、その後お前が工事には多くを付け加え、代金には何も付け加えなかったため、自分はその仕事を断念したのだと答えた。私としては、誓って言うが、お前が計画した通りにそれらのものを増築することを大いに好ましく思っている。現在の別荘は、他の別荘の狂気をたしなめる女性哲学者であるかのようにも見えるが、それでもやはりその増築は心地よいものとなるだろう。庭師を私は褒めた。別荘の土台も、散策路の柱間も、至る所を蔦で覆い尽くしたので、ついにはあのギリシア外套を着た像たちが庭師仕事をして蔦を売っているように見えるほどである。今や脱衣室ほど涼しく、苔むして心地よい場所はない。
habes fere de rebus rusticis. Vrbanam expolitionem urget ille quidem et Philotimus et Cincius sed etiam ipse crebro interviso, quod est facile factu. quam ob rem ea te cura liberatum volo.
農園の事柄については大体これくらいだ。市内の邸宅の仕上げ工事については、あの男やフィロティムス、キンキウスが急き立てているが、私自身もしばしば立ち寄って見張っており、それは容易にできることだ。したがって、お前にはその心配から解放されていてほしい。
de Cicerone quod me semper rogas, ignosco equidem tibi sed tu quoque mihi velim ignoscas. non enim concedo tibi plus ut illum ames quam ipse amo.3 atque utinam mihi his diebus in Arpinati, quod et ipse cupierat et ego non minus, mecum fuisset! quod ad Pomponiam, si tibi videtur, scribas velim, cum aliquo exibimus eat nobiscum puerumque educat. clamores efficiam4 si eum mecum habuero otiosus; nam Romae respirandi non est locus. id me scis antea gratis tibi esse pollicitum, quid nunc putas tanta mihi abs te mercede proposita?
キケロについてお前がいつも私に頼んでくることについては、私としては確かにお前の心情を察するが、お前もまた私を察してほしい。私自身が愛している以上にお前が彼を愛しているなどとは認めないからだ。そして、この数日アルピーヌムで、彼自身も望み、私も劣らず望んでいたのだが、彼が私と一緒にいてくれたらよかったのに!ポンポニア宛てには、もしよければ手紙を書いてほしい。私たちがどこかへ出かける際には彼女も同行し、少年を連れてきてほしいと。暇なときに彼を手元に置くことができれば、喝采を浴びるほどの成果を上げさせてみせよう。ローマでは息をつく場所もないからだ。お前も知る通り、私は以前それを無償でお前に約束していたが、今やお前からこれほど大きな報酬が提示されているのだから、なおさらどうだろうか。
venio nunc ad tuas litteras quas pluribus epistulis accepi dum sum in Arpinati; nam mihi uno die tres sunt redditae et quidem, ut videbantur, eodem abs te datae tempore, una pluribus verbis in qua primum erat quod antiquior dies in tuis fuisset adscripta litteris quam in Caesaris. id facit Oppius non numquam necessario ut, cum tabellarios constituerit mittere litterasque a nobis acceperit, aliqua re nova impediatur et necessario serius quam constituerat mittat neque nos datis iam epistulis diem commutari curamus. scribis de Caesaris summo in nos amore.
さて、アルピーヌムに滞在している間に何通かの書状で受け取ったお前の手紙へと話を移そう。一日のうちに三通が私に届けられ、しかも見受けられたところでは、お前から同時に発送されたようだった。そのうちの一通は長文で、その冒頭には、お前の手紙にカエサルの手紙よりも古い日付が記されていたということがあった。それはオッピウスが時折やむを得ずすることなのだ。飛脚を派遣することに決め、我々から手紙を受け取った後で、突発的な事態によって妨げられ、どうしても予定より遅れて送らざるを得なくなることがあり、しかも我々は手紙を一度渡してしまった以上、日付を変更することなど気にかけないからである。カエサルの我々に対するこの上ない好意についてお前は書いている。
hunc et tu fovebis et nos quibuscumque poterimus rebus augebimus. de Pompeio et facio diligenter et faciam quod mones. quod tibi mea permissio mansionis tuae grata est, id ego summo meo dolore et desiderio, tamen ex parte gaudeo. in Hippodamo et non nullis aliis arcessendis quid cogites non intellego. nemo istorum est quin abs te munus fundi suburbani instar exspectet. Trebatium vero meum quod isto admisceas nihil est.5 ego illum ad Caesarem misi, qui mihi iam satis fecit; si ipsi minus, praestare nihil debeo teque item ab eo vindico et libero. quod scribis te a Caesare cotidie plus diligi, immortaliter gaudeo; Balbum vero, qui est istius rei quem ad modum scribis adiutor, in oculis fero.6 Trebonium meum a te amari teque ab illo pergaudeo.
この好意をお前も育むだろうし、我々もなしうるあらゆる手立てで増大させよう。ポンペイウスについては、お前の忠告通りに入念に行っているし、今後もそうするつもりだ。お前が滞在を続けることを私が許したのを喜んでいる点については、私は最大の悲しみと寂しさを感じつつも、やはり一面では喜んでいる。ヒッポダムスや他の何人かを呼び寄せることについて、お前が何を考えているのか私には分からない。彼らのうち誰一人として、お前から近郊の農園に匹敵するような贈り物を期待しない者はいない。しかし、私のトレバティウスをあのような連中に混ぜる理由は何もない。私は彼をカエサルのもとに送り、カエサルは私に対してはすでに十分な配慮をしてくれた。もし彼自身に対して不十分だとしても、私は何も保証する義務はないし、お前をも彼から擁護し解放する。お前がカエサルから日ごとに深く愛されていると書いていることについては、この上なく喜んでいる。お前が書いているようにその立役者となっているバルブスを、私は深く愛顧している。私のトレボニウスがお前に愛され、お前が彼から愛されていることを大いに喜ぶ。
de tribunatu quod scribis, ego vero nominatim petivi Curtio et mihi ipse Caesar nominatim Curtio paratum esse rescripsit meamque in rogando verecundiam obiurgavit. si cui praeterea petiero, (id quod etiam Oppio dixi ut ad illum scriberet) facile patiar mihi negari, quoniam illi qui mihi molesti sunt sibi negari a me non facile patiuntur. ego Curtium, id quod ipsi dixi, non modo rogatione sed etiam testimonio tuo diligo, quod litteris tuis studium illius in salutem nostram facile perspexi. de Britannicis rebus cognovi ex tuis litteris nihil esse nec quod metuamus nec quod gaudeamus. de publicis negotiis quae vis ad te Tironem scribere, neglegentius ad te ante scribebam quod omnia minima maxima ad Caesarem mitti sciebam.
軍団幕僚職についてお前が書いていることだが、私は実にクルティウスのために名指しで懇願し、カエサル自身も私にクルティウスのために用意がある旨を名指しで返書し、私の頼み方の遠慮深さを咎めたほどだ。もしこれ以外に誰かのために懇願することがあるとしても(これはオッピウスにもカエサル宛てに書き送るよう頼んだことだが)、断られても私は平気だ。なぜなら、私をうるさがらせる連中は、私から断られることを平気ではいられないからだ。私はクルティウスを、本人にも言ったように、お前の要請だけでなくお前の証言によっても大切に思っている。お前の手紙から、我らの安全に対する彼の熱意を容易に理解したからだ。ブリタンニア情勢については、恐れるべきことも喜ぶべきことも何もないことをお前の手紙から知った。ティロがお前に書き送ることをお前が望んでいる公務については、私は以前お前にいくぶんぞんざいに書いていた。というのも、大小あらゆる事柄がカエサルのもとに送られているのを知っていたからである。
- 3.1.5qua basim villae, qua intercolumnia ambulationis
「qua ... qua ...」は相関的に用いられる副詞句で、「〜も〜も同様に」「一方では〜、他方では〜」の意。文脈上、庭師が蔦で覆った対象として別荘の土台と柱間を並列している。
- 3.1.5illi palliati
直訳は「外套を着たあの者たち」。ギリシア風の外套(pallium)をまとった哲学者や修辞家の彫像・彫刻群を指す。庭師の手で蔦に覆われた様子を、像が蔦を売る庭師であるかのように見立てたユーモラスな表現。
- 3.1.7non enim concedo tibi plus ut illum ames quam ipse amo
語順の倒置と語句の離隔が見られる構文。「concedo ut」の従属節が「plus ... quam ipse amo」を挟んで展開しており、全体の骨格は「non enim tibi concedo ut illum plus ames quam ipse amo」(私自身が愛する以上にお前が彼を愛しているとは認めない)となる。
- 3.1.7clamores efficiam
直訳は「歓声を巻き起こそう」。弁論術の修練や教育の文脈において、若きキケロを指導して聴衆から喝采を受けるほどの見事な弁論力を身につけさせるという慣用的な含意を持つ表現。
- 3.1.9Trebatium vero meum quod isto admisceas nihil est
「nihil est quod + 接続法」は「〜する理由は少しもない」を表す慣用構文。「isto」は「あのような連中(の仲間)に」を指す奪格または与格(代名詞 iste の卑称的用法)。文全体で「トレバティウスをあのような(欲深い)連中に混同・同列視する理由は何もない」を意味する。
- 3.1.9in oculis fero
ラテン語の慣用表現で、直訳は「両眼の中に運ぶ」。目に入れても痛くないほどに大切にする、あるいはこの上なく愛顧・尊重することを意味する。
