← キケロ

クィントゥス宛書簡

§3.1.18-3.1.25

ポンペイウスの副官就任説の否定と知人たちの近況

キケロはポンペイウスの副官就任の噂を否定してカエサルへの忠情を述べ、甥の訪問や親族・知人の消息、アニキウスを巡る懸念を伝える。さらにガビニウスの糾弾状況と自作詩への構想に触れ、カエサルからの書簡について報告して弟の健康を祈る。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§3.1.18

​quod interiore epistula scribis, me Idibus Septembribus Pompeio legatum iri,1 id ego non audivi scripsique ad Caesarem neque Vibullium Caesaris mandata de mea mansione ad Pompeium pertulisse nec Oppium. quo consilio? quamquam Oppium ego tenui quod priores partes Vibulli erant;2 cum eo enim coram Caesar egerat, ad Oppium scripserat. ego vero nullas δευτέρασ φροντίδασ habere possum in Caesaris rebus. ille mihi secundum te et liberos nostros ita est ut sit paene par.3 videor id iudicio facere; iam enim debeo, sed tamen amore sum incensus.

手紙の内側の箇所でお前が、九月十三日に私がポンペイウスの副官に任命される予定だと書いていることについては、私は何も聞いていない。そして私はカエサル宛てに、ヴィブッリウスもオッピウスも私の残留に関するカエサルの指示をポンペイウスに伝えていないと書き送った。いかなる意図によるものか。もっとも、ヴィブッリウスの役割が先決であったため、私がオッピウスを引き留めたのだが。というのも、カエサルはヴィブッリウスとは直に協議し、オッピウスには書状を送っていたからだ。しかし私としては、カエサルの事柄に関して二番手の配慮など持ち得ない。彼は私にとって、お前と私たちの子供たちに次いで、ほとんど同等と言えるほど大事な存在だ。私は分別によってそうしているように見えるかもしれない。現にそうすべき義理があるからだ。だが、私は愛情によっても燃え立っているのだ。

§3.1.19

​Cum scripsissem haec infima quae sunt mea manu, venit ad nos Cicero tuus ad cenam, cum Pomponia foris cenaret. dedit mihi epistulam legendam tuam, quam paulo ante acceperat, Aristophaneo modo valde me hercule et suavem et gravem; qua sum admodum delectatus. dedit etiam alteram illam mihi, qua iubes eum mihi esse adfixum tamquam magistro. quam illum epistulae illae delectarunt, quam me! nihil puero illo suavius, nihil nostri amantius. hoc inter cenam Tironi dictavi, ne mirere alia manu esse.

私の手によるこの最後の数行を書き終えたとき、ポンポニアが外出して食事をしていたため、お前の息子キケロが私たちのところへ夕食にやって来た。彼は少し前に受け取ったお前の手紙を私に読ませてくれたが、アリストパネス風の調子で、実に見事で優美かつ重厚なものであった。私はそれに大いに楽しませてもらった。彼は私にあのもう一通の手紙も見せてくれたが、そこでお前は彼に対し、あたかも教師に対するように私に密着していなさいと命じていた。それらの手紙は彼をどれほど喜ばせたことか、そして私をも!あの少年ほど愛らしいものはなく、私たちを慕ってくれる者はいない。別の筆跡であることを怪しまないよう、この部分は夕食の合間にティロに口述筆記させた。

§3.1.20

​annali pergratae litterae tuae fuerunt, quod et curares de se diligenter et tamen consilio se verissimo iuvares. P. Servilius pater ex litteris, quas sibi a Caesare missas esse dicebat, significat valde te sibi gratum fecisse quod de sua voluntate erga Caesarem humanissime diligentissimeque locutus esses.

アンナリスにとってお前の手紙は極めて喜ばしいものであった。お前が入念に彼の世話をし、しかも真に適切な助言で彼を助けてくれたからだ。父プブリウス・セルウィリウスは、カエサルから送られてきたと自ら語る書簡に基づき、カエサルに対する自分の意向についてお前が極めて親切に、かつ入念に取りなしてくれたことに、非常に感謝していると伝えてきた。

§3.1.21

​Cum Romam ex Arpinati revertissem, dictum mihi est Hippodamum ad te profectum esse. non possum scribere me miratum esse illum tam inhumaniter fecisse ut sine meis litteris ad te proficisceretur; illud scribo, mihi molestum fuisse. iam enim diu cogitaveram ex eo quod tu ad me scripseras ut, si quid esset quod ad te diligentius perferri vellem, illi darem, quod me hercule hisce litteris quas vulgo ad te mitto nihil fere scribo, quod si in alicuius manus inciderit, moleste ferendum sit.4 Minucio me et Salvio et Labieno reservabam. Labeo aut tarde proficiscetur aut hic manebit.

アルピヌムの所領からローマに戻った際、ヒッポダムスがお前のもとへ出発したと知らされた。彼が私の手紙を持たずにお前のもとへ旅立つという、それほど無作法な振る舞いをしたことに私が驚いたとは書けない。だが、不愉快であったとは記しておく。というのも、お前が私に書いてよこしたことに基づいて、お前のもとへより慎重に届けさせたいものがあれば彼に託そうと、私は前からずっと考えていたからだ。実際、一般に私が送っているこれらの手紙には、万一誰かの手に落ちた場合に困惑するような内容はほとんど書いていないのだから。私はミヌキウスやサルウィウス、ラビエヌスに託すために取っておいたのだ。ラベオは遅れて出発するか、当地に留まるだろう。

§3.1.22

​Hippodamus ne numquid vellem quidem rogavit. T. Pinarius amabilis ad me de te litteras mittit, se maxime litteris, sermonibus, cenis denique tuis delectari. is homo semper me delectavit fraterque eius mecum est multum. qua re, uti instituisti, complectere adulescentem.

ヒッポダムスは私に用事があるかどうかすら尋ねなかった。愛すべきティトゥス・ピナリウスがお前に関する手紙を私に送ってきて、お前の書簡や会話、さらには食事に何よりも歓喜していると述べている。あの男は常に私を楽しませてくれたし、その兄弟も頻繁に私と行動を共にしている。それゆえ、始めた通りにあの若者を手厚く遇してやってくれ。

§3.1.23

​quod multos dies epistulam in manibus habui propter commorationem tabellariorum, ideo multa conlecta sunt aliud alio tempore velut hoc: T. Anicius mihi saepe iam dixit sese tibi suburbanum si quod invenisset non dubitaturum esse emere. in eius sermone ego utrumque soleo admirari, et te de suburbano emendo cum ad illum scribas non modo ad me non scribere sed etiam aliam in sententiam scribere, et cum ad illum scribas nihil te recordari †de se de epistulis† illis quas in Tusculano eius tu mihi ostendisti, nihil de praeceptis Epicharmi: Γνῶθι πῶσ ἄλλῳ κέχρηται, totum denique vultum, sermonem, animum eius, quem ad modum conicio, †quasi† sed haec tu videris.

飛脚たちの逗留のために何日も手紙を手元に置いていたため、折々に多くの雑件が書き集められた。例えば次のようなことだ。ティトゥス・アニキウスは、もし見つかればお前のために近郊の別荘を躊躇なく買い取ろうと、すでに私に何度も語っている。彼の話について私は二つの点にいつも驚かされる。一つは、お前が彼宛てには別荘の購入について書き送りながら、私宛てには書かないばかりか正反対の趣旨を書いてくること。もう一つは、彼宛てに書く際にお前が、かつて彼のトゥスクルム荘でお前が私に見せてくれたあの手紙の彼の態度を一切想起せず、「他者をどう扱ったかを知れ」というエピカルモスの戒めや、私が推し量る通りの彼の表情、言葉、心根の全体を何一つ思い起こしていないことだ。しかし、この件はお前が判断することだ。

§3.1.24

​de suburbano cura ut sciam quid velis, et simul ne quid ille turbet vide. quid praeterea? quid? etiam. Gabinius a. d. iiii K. Octobr. noctu in urbem introierat et hodie hora viii, cum edicto C. Alfi de maiestate eum adesse oporteret, concursu magno et odio universi populi paene adflictus est nihil illo turpius. proximus tamen est Piso. itaque mirificum embolium cogito in secundum librum meorum temporum includere, dicentem Apollinem in concilio deorum, qualis reditus duorum imperatorum futurus esset,5 quorum alter exercitum perdidisset, alter vendidisset.

近郊の別荘については、お前が何を望んでいるのか私に知らせるよう配慮し、同時に彼が勝手な混乱を引き起こさぬよう注意してほしい。その他に何かあるか。何があるか。そうだ、まだある。ガビニウスは九月二十七日の夜間に市内に侵入し、本日第八時には、反逆罪に関するガイウス・アルフィウスの布告に従って彼が出頭せねばならなかったところ、大群衆の殺到と全市民の憎悪にさらされ、あやうく打ちのめされるところであった。彼ほど醜悪な者はない。しかしピソもそれに次ぐ存在だ。それゆえ私は、我が時代の記録の第二巻に素晴らしい幕間劇を挿入しようと考えている。神々の評議会においてアポロが、二人の将軍の帰還がどのようなものになるかを語るのだ。一方は軍隊を破滅させ、他方は売り飛ばした将軍たちである。

§3.1.25

​ex Britannia Caesar ad me K. Septembr. dedit litteras quas ego accepi a. d. iiii K. Octobr., satis commodas de Britannicis rebus, quibus, ne admirer quod a te nullas acceperim, scribit se sine te fuisse cum ad mare accesserit ad eas ego ei litteras nihil rescripsi ne gratulandi quidem causa propter eius luctum. te oro etiam atque etiam, mi frater, ut valeas.

ブリタンニアからカエサルが九月一日に私宛てに手紙を発送し、私は九月二十七日にそれを受け取った。ブリタンニアの情勢については申し分のない内容であったが、お前からの手紙を受け取っていないことを私が怪しまないよう、海岸に到着したときにはお前と別行動をとっていたと書いている。その手紙に対して私は、彼の服喪に配慮して、祝意を伝えるためであっても返書は書かなかった。我が弟よ、お前が健やかであることを幾重にも祈っている。

構文注5 件
  1. 3.1.18me Idibus Septembribus Pompeio legatum iri

    スピーヌム(目的分詞)legatum に非人称受動不定詞 iri が結合した未来受動不定詞構文であり、間接話法の中で「私がポンペイウスの副官として任命される予定である」を表す。Pompeio は副官が配属される相手を示す与格(関心の与格ないし方向の与格)。

  2. 3.1.18quamquam Oppium ego tenui quod priores partes Vibulli erant

    直前の疑問文 quo consilio? に対する補足的な譲歩節で、quamquam が独立文の文頭で「もっとも〜なのだが」と先行文の響きを自ら和らげる用法。priores partes は演劇の主役・首位の役割に由来する成句で、「ヴィブッリウスの任務・権限が先決であった」ことを示す。

  3. 3.1.18ita est ut sit paene par

    相関副詞 ita に呼応する ut 連続節(結果節)。直説法現在 est に対し従属節の接続法現在 sit は「彼(カエサル)が私にとっていかなる位置にあるか」という結果・状態を明示し、「ほとんど同等であるような位置にある」という意味を形成する。

  4. 3.1.21nihil fere scribo, quod si in alicuius manus inciderit, moleste ferendum sit

    nihil を先行詞とする関係代名詞 quod の導く特性・結果の関係節(接続法 ferendum sit)の中に、条件節 si in alicuius manus inciderit が挿入された多重構文。quod は動形容詞構文の主語であり、「万一誰かの手に落ちた場合に困惑の種となるようなことはほとんど書かない」を意味する。

  5. 3.1.24dicentem Apollinem in concilio deorum, qualis reditus duorum imperatorum futurus esset

    前置の動詞句 mirificum embolium... includere に従属する現在分詞対格構文で、embolium(幕間劇・挿話)の内容を擬人化・描写する。dicentem は Apollo を修飾し、発話内容を導く間接疑問節 qualis reditus... futurus esset(接続法過去 futurus esset)を従えている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:3.1.18-3.1.25