← キケロ

クィントゥス宛書簡

§2.5.1-2.5.4

トゥッリアの婚約祝宴とポンペイウスとの会談

キケロはトゥッリアの婚約の祝宴や親族内の近況、邸宅の建築状況を報告し、ポンペイウスとの会見を経て兄クイントゥスの速やかな帰還を促しつつ自身の巡回旅行の旅程を伝える。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.5.1

​dederam ad te litteras antea quibus erat scriptum Tulliam nostram Crassipedi pr. non. April. esse desponsam, ceteraque de re publica privataque perscripseram. postea sunt haec acta: non. Apr. senatus consulto Pompeio pecunia decreta in rem frumentariam ad HS CCCC1 sed eodem die vehementer actum de agro Campano clamore senatus prope contionali.2 acriorem causam inopia pecuniae faciebat et annonae caritas. non praetermittam ne illud quidem M. Furium Flaccum, equitem Romanum, hominem nequam, Capitolini et Mercuriales de conlegio eiecerunt praesentem ad pedes unius cuiusque iacentem. exiturus a. d. viii Idus Aprilis sponsalia Crassipedi praebui. huic convivio puer optimus, Quintus tuus meusque, quod perleviter commotus fuerat, defuit A. d. vii Idus Aprilis veni ad Quintum eumque vidi plane integrum, multumque is mecum sermonem habuit et perhumanum de discordiis mulierum nostrarum. quid quaeris? nihil festivius. Pomponia autem etiam de te questa est; sed haec coram agemus. A puero ut discessi, in aream tuam veni.

私は先だって君へ手紙を送り、その中で我らのトゥッリアが4月4日にクラッシペスと婚約した旨を記し、その他の公私にわたる事柄についても詳しく書き送っていた。その後に以下の出来事があった。4月5日、元老院決議によってポンペイウスに穀物調達費として4000万セステルティウスが認められたが、同日、ほぼ民衆集会のような元老院の怒号の中でカンパニアの土地について激しい議論が交わされた。資金の不足と穀物価格の高騰がこの問題をいっそう切迫したものにしていた。次のことすらも見過ごすわけにはいかない。すなわち、ローマ騎士であり下劣な男であるマルクス・フリウス・フラックスが、その場にいて一人ひとりの足元にひれ伏していたにもかかわらず、カピトリウム団およびメルクリウス団から除名されたのである。 4月6日、私はクラッシペスのために婚約の祝宴を催した。この宴席には、極めて優れた少年である君と私のクイントゥスが、ごくわずかに気分を悪くしていたため欠席した。4月7日、私はクイントゥスのもとを訪ね、彼がすっかり回復しているのを目にした。彼は我らの女たちの不和について、極めて人当たりよく私と長く語り合った。これ以上何を言おうか。これほど小粋で愉快なことはない。なおポンポニアは君についてさえ不満を漏らしていたが、このことは直接会って話そう。少年のもとを辞したあと、私は君の敷地へと向かった。

§2.5.3

​res agebatur multis structoribus. Longilium redemptorem cohortatus sum. fidem mihi faciebat se velle nobis placere. domus erit egregia; magis enim cerni iam poterat quam quantum ex forma iudicabamus; itemque nostra celeriter aedificabatur. eo die cenavi apud Crassipedem; cenatus in hortos ad Pompeium lectica latus sum. Luci eum convenire non potueram3 quod afuerat; videre autem volebam quod eram postridie Roma exiturus et quod ille in Sardiniam iter habebat. hominem conveni et ab eo petivi ut quam primum te nobis redderet. statim dixit. erat autem iturus, ut aiebat, a. d. III id. April. ut aut Labrone aut Pisis conscenderet. tu, mi frater, simul et ille venerit, primam navigationem, dum modo idonea tempestas sit, ne omiseris.4

作業は多くの石工の手によって進められていた。私は請負人のロンギリウスを激励した。彼は我々を満足させたいと確約してくれた。素晴らしい屋敷になるだろう。というのも、以前設計図から判断していた以上に、すでにその輪郭が見て取れるようになっていたからだ。同様に私の邸宅も急速に建築が進んでいる。その日、私はクラッシペスのもとで夕食を共にした。食後、私は輿に乗ってポンペイウスの別邸へと運ばれた。日中は彼が不在だったため会うことができなかったが、私は翌日ローマを出発する予定であり、彼もサルディニアへの旅を控えていたため、どうしても会っておきたかったのである。私は彼と面会し、君を一日も早く我々のもとに送り返してくれるよう頼んだ。彼は「すぐにでも」と答えた。なお彼は、自ら語ったところによれば、4月11日に出発し、ラブロまたはピサエで乗船する予定とのことだった。我が兄弟よ、彼が到着したなら、天候さえ順調であれば、最初の船便を決して逃さないようにしてほしい。

§2.5.4

​A. d. vi Idus Apr.ante lucem hanc epistulam conscripsi eramque in itinere ut eo die apud T. Titium in Anagnino manerem, postridie autem in Laterio cogitabam, inde, cum in Arpinati quinque dies fuissem, ire in Pompeianum, rediens aspicere Cumanum ut, quoniam in Nonas Maias Miloni dies prodicta est, pridie Nonas Romae essem teque, mi carissime et suavissime frater, ad eam diem, ut sperabam, viderem. aedificationem Arcani ad tuum adventum sustentari placebat. fac, mi frater, ut valeas quam primumque venias.

​4月8日の夜明け前、私はこの手紙を書き上げ、ちょうど旅に出るところである。その日はアナグニア領のティトゥス・ティティウスの邸宅に滞在し、翌日はラテリウムに滞在しようと考えている。そこからアルピヌムの領地で5日間過ごしたのち、ポンペイの別荘へ向かい、帰途にはクマエの別荘に立ち寄り、ミロのために指定された期日が5月7日であるため、5月6日にはローマに戻り、我が最も愛しく親愛なる兄弟よ、願わくはその日までに君と会えるようにしたい。アルカヌムの建築工事は君の帰還まで保留しておくのがよいと思われた。我が兄弟よ、どうか健康に留意し、一刻も早く来ておくれ。

構文注4 件
  1. 2.5.1ad HS CCCC

    HS(セステルティウス貨)の後に続く CCCC の解釈。文脈上、国家規模の穀物調達費(in rem frumentariam)の金額であるため、単なる400セステルティウスではなく「4000万セステルティウス(quadringenties centena milia sestertium)」を表す慣用的略記として読む。

  2. 2.5.1clamore senatus prope contionali

    clamore は議論が行われた状況・様態を表す付帯状況または様態の奪格。形容詞 contionali(民衆集会の)が比喩的に用いられ、通常は厳粛なはずの元老院の審議が民衆集会(contio)の騒然とした怒号に酷似していたことを示す。

  3. 2.5.3Luci eum convenire non potueram

    Luci は古格の処格副詞(または時間の奪格)で「日中に」「明るいうちに」の意。人名 Lucius の呼格・属格ではなく、afuerat(留守にしていた)との対比で夜間の訪問(lectica latus sum)に至った経緯を説明する時間表現として取る。

  4. 2.5.3simul et ille venerit, primam navigationem, dum modo idonea tempestas sit, ne omiseris

    simul et は接続詞(〜すると同時に、〜するや否や)で、従属節の動詞 venerit は完了未来。主節の述語 ne omiseris は禁止表現(ne+接続法完了第2人称)。dum modo は接続法(sit)を伴って「〜でさえあれば」という制限条件節を導いている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:2.5.1-2.5.4