- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:2.10.1-2.10.5
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは極寒による元老院の散会、演説でコンマゲネ王の要求を退けてアッピウスに阿諛させた顛末、そして水没した郵便をめぐるカエサルとの機知に富んだ書簡のやり取りをクイントゥスに報告する。
gaudeo tibi iucundas esse meas litteras, nec tamen habuissem scribendi nunc quidem ullum argumentum nisi tuas accepissem. nam pridie Idus, cum Appius senatum infrequentem coegisset, tantum fuit frigus ut populi convicio coactus sit nos dimittere.
私の手紙が君にとって喜ばしいものであると聞いて嬉しく思う。それにしても、君の手紙を受け取っていなかったなら、今書くべき話題など私には全くなかっただろう。というのもイードゥースの前日、アッピウスが定員割れの元老院を招集した際、あまりの寒気のため民衆の怒号に押されて我々を解散させざるを得なかったからだ。
de Commageno, quod rem totam discusseram, mirifice mihi et per se et per Pomponium blanditur Appius; videt enim, hoc genere dicendi si utar in ceteris, Februarium sterilem futurum1 Eumque lusi iocose satis neque solum illud extorsi oppidulum quod erat positum in Euphrati Zeugmate sed praeterea togam sum eius praetextam quam erat adeptus Caesare consule magno hominum risu cavillatus.
コンマゲネ王のことについては、私がその案件全体を粉砕してしまったため、アッピウスは自らもポンポニウスを通じても、驚くほど私にへつらってきている。なぜなら彼は、私が他の案件でもこの流儀の演説を用いれば、二月が実りのない月になってしまうと悟っているからだ。そして私は彼(王)を大いにからかってやり、ユーフラテス河畔のゼウグマにあったあの小さな町をもぎ取っただけでなく、彼がカエサルの執政官時代に獲得した綾縁のトガを、人々の大笑いの中で嘲弄してやったのだ。
'quod vult,' inquam, 'renovari honores eosdem, quo minus togam praetextam quotannis interpolet decernendum nihil censeo;2 vos autem homines nobiles, qui Bostrenum praetextatum non ferebatis, Commagenum feretis?' genus vides et locum iocandi. multa dixi in ignobilem regem quibus totus est explosus. quo genere commotus, ut dixi, Appius totum me amplexatur; nihil est enim facilius quam reliqua discutere. sed non faciam ut illum offendam "ne imploret fidem Iovis Hóspitalis, Gráios omnis cónvocet," per quos mecum in gratiam rediit.
「彼が同じ栄誉の更新を望んでいることについては」と私は言った、「彼が年ごとに綾縁のトガの手入れをすることを妨げるような決議は何ら下すべきではないと考えます。しかし高貴なる方々よ、ボストラ人が綾縁のトガをまとうことすら我慢ならなかったあなたがたが、コンマゲネ人を容認なさるのですか」。君にもこの冗談の性質と機会がわかるだろう。私はこの卑賎な王に対して多くのことを言い放ち、彼を完全に舞台から締め出してやった。私が述べたように、このような調子に動揺して、アッピウスは私にすっかり擦り寄ってきている。残りの案件を粉砕することほど容易なことはないからだ。だが、私は彼を怒らせるようなことはしないつもりだ。 「彼がもてなしの神 ユピテルの信義にすがり、ギリシア人を一人残らず招集することのないように」彼らを通じて彼は私と和解したのだから。
Theopompo satis faciemus. de Caesare fugerat me ad te scribere; video enim quas tu litteras exspectaris. sed ille scripsit ad Balbum fasciculum illum epistularum in quo fuerat mea et Balbi totum sibi aqua madidum redditum esse ut ne illud quidem sciat meam fuisse aliquam epistulam. sed ex Balbi epistula pauca verba intellexerat ad quae rescripsit his verbis: 'de Cicerone te video quiddam scripsisse quod ego non intellexi; quantum autem coniectura consequebar, id erat eius modi ut magis optandum quam sperandum putarem.'
テオポンポスには十分配慮しよう。カエサルについては君に書き忘れていた。君がどんな手紙を待っているかは分かっている。だが彼はバルブス宛てに、私とバルブスの手紙が入っていたあの手紙の束がすっかり水浸しで届けられたため、私の手紙があったことすら分からないと書き送ってきたのだ。しかしバルブスの手紙からわずかな言葉を読み取ったとのことで、それに対して彼はこう返書した。「キケロについて君が何か書いたのを見たが、私には理解できなかった。しかし推測でたどる限り、それは期待するというよりは願うべき性質のものだと思われた」。
itaque postea misi ad Caesarem eodem illo exemplo litteras. iocum autem illius de sua egestate ne sis aspernatus.3 ad quem ego rescripsi nihil esse quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate. amor autem eius erga nos perfertur omnium nuntiis singularis. Litterae quidem ad id quod exspectas fere cum tuo reditu iungentur. reliqua singulorum dierum scribemus ad te, si modo tabellarios tu praebebis. quamquam eius modi frigus impendebat ut summum periculum esset ne Appio suae aedes urerentur.4
そこで私は後から、まったく同じ文面の手紙をカエサルに送り届けた。なお、彼自身の貧乏についての冗談を馬鹿にしてはいけない。それに対して私は、今後は我が家の金庫を当てにして破産するような理由は毛頭ないと返答し、親愛の情を込めつつも品位を保ってその手の冗談に付き合った。もっとも、我々に対する彼の愛情は並外れたものだと、誰もが知らせてきている。君が待っている件に関する手紙は、ほぼ君の帰還と重なることになるだろう。残りの日々の出来事は、君さえ飛脚を寄越してくれるなら書き送ろう。それにしても、アッピウス自身の屋敷が燃え上がりかねない最大の危険があるほどの寒気が迫っていたのだが。
- 2.10.2Februarium sterilem futurum
間接話法における不定法 futūrum [esse] の構文。当時の慣例として、2月は元老院が外国の使節や属州王の陳情を聴取する月であり、主宰政務官(執政官アッピウス)にとっては賄賂や謝礼の稼ぎ時であった。キケロが次々と陳情を論破・粉砕(discutere)すれば賄賂の「収穫」がなくなるため、「2月が不毛な月になる」と比喩的に表現されている。
- 2.10.3quo minus togam praetextam quotannis interpolet decernendum nihil censeo
否定的な防止・妨害の表現(decernendum nihil「何ら妨害決議をなすべきではない」)を受けて、接続詞 quōminus +接続法現在(interpolet)が導かれている。直訳すると「彼が年ごとに綾縁のトガを手入れすることを妨げるようないかなる決議もなすべきではないと考える」となり、更新を認めず自前で古着を繕わせればよいとする皮肉。
- 2.10.5ne sis aspernatus
ne +接続法完了(第2人称)による禁止表現(親しい間柄での口語的な命令否定)。標準的な散文の nōlī +不定詞と同じく「〜を軽視するな/侮るな」を意味する。
- 2.10.5ne Appio suae aedes urerentur
perīculum esset の名詞節を導く懸念の接続詞 nē +接続法未完了過去(ūrerentur)。Appiō は不利益の与格(datīvus incommodī)あるいは suae aedēs と結びつく所有の与格。猛烈な寒波のために暖を取ろうと火を焚きすぎて邸宅が火事になりかねないという誇張された諧謔的表現。
