- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:2.1.1-2.1.3
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは紀元前56年12月の元老院におけるカンパニア農地法をめぐる審議、護民官ラキリウスの提起したクロディウスの裁判問題、自身の告発演説、およびクロディウス一派の妨害による散会の顛末を弟クィントゥスに詳報する。
epistulam quam legisti mane dederam sed fecit i humaniter Licinius quod ad me misso senatu vesperi venit,1 ut si quid esset actum ad te, si mihi videretur, perscriberem. senatus fuit frequentior quam putabamus esse posse mense Decembri sub dies festos. consulares nos fuimus et duo consules designati, P. Servilius, M. Lucullus, Lepidus, Volcacius, Glabrio, praetores sane frequentes fuimus, omnino ad Cc. commorat exspectationem Lupus; egit causam agri Campani sane accurate. auditus est magno silentio. materiam rei non ignoras. nihil ex nostris actionibus praetermisit. fuerunt non nulli aculei in Caesarem, contumeliae in Gellium, expostulationes cum absente Pompeio. causa sero perorata sententias se rogaturum negavit,2 ne quod onus simultatis nobis imponeret; ex superiorum temporum conviciis et ex praesenti silentio quid senatus sentiret se intellegere dixit Milo. coepit dimittere. tum Marcellinus 'noli,' inquit, 'ex taciturnitate nostra, Lupe, quid aut probemus hoc tempore aut improbemus iudicare. ego, quod ad me attinet, itemque arbitror ceteros, idcirco taceo quod non existimo, cum Pompeius absit, causam agri Campani agi convenire.' tum ille se senatum negavit tenere.
お前が読んだ手紙は今朝出しておいたのだが、リキニウスが親切にも、元老院が散会した日の夕方に私のところへ来てくれたので、もし何か決定がなされたなら、私が望む場合に君へ詳しく書き送ることができるようにしてくれた。元老院は、祭日を控えた12月にしては可能と思われた以上の出席者があった。元執政官級では私と二名の次期執政官、P・セルウィリウス、M・ルクッルス、レピドゥス、ウォルカキウス、グラブリオが出席し、法務官たちもきわめて多数出席して、全体で約二百名に達した。ルプスは期待を高めていた。彼はカンパニア農地の案件を実に周到に論じた。彼は深い沈黙のうちに聞かれた。この件の内容をお前も知らぬわけではない。彼は私のこれまでの行動から何一つ省かなかった。カエサルへのいくつかの棘や、ゲッリウスへの侮辱、不在のポンペイウスに対する詰問もあった。弁論を遅くに終えると、彼は我々に敵対関係の重荷を負わせないため、意見を求めることはしないと言った。過去の非難と現在の沈黙から、元老院が何を考えているかは理解している、とミロは言った。彼は散会させ始めた。そのときマルケッリヌスが言った。「ルプスよ、我々の沈黙から、我々が現時点で何を是認し何を否認しているかを判断してはならない。私に関する限り、そして他の者たちも同様に考えていると思うが、ポンペイウスが不在のときにカンパニア農地の件が議論されるのは適切でないと考えるがゆえに、私は沈黙しているのだ」。そこで彼(ルプス)は元老院を引き留める気はないと言った。
Racilius surrexit et de iudiciis referre coepit. Marcellinum quidem primum rogavit. is cum graviter de Clodianis incendiis, trucidationibus, lapidationibus questus esset, sententiam dixit, ut ipse iudices per praetorem urbanum sortiretur, iudicum sortitione facta comitia haberentur; qui iudicia impedisset, eum contra rem publicam esse facturum. adprobata valde sententia C. Cato contra dixit et C. Cassius maxima acclamatione senatus, cum comitia iudiciis anteferrent. Philippus adsensit Lentulo. postea Racilius de privatis me primum sententiam rogavit.
ラキリウスが立ち上がり、裁判の件について諮り始めた。彼はまずマルケッリヌスに意見を求めた。マルケッリヌスは、クロディウス一派による放火、虐殺、投石について激しく不満を述べた上で、自らが都市法務官を通じて陪審員をくじ引きで選定し、陪審員の選定がなされた後に民会が開催されるべきであり、裁判を妨害した者は国家に反する行為をなすものとみなす、という意見を述べた。この意見が大いに承認されると、C・カトとC・カッシウスが反対演説を行ったが、民会を裁判より優先させたため、元老院の最大限の抗議の叫びを受けた。ピリップスはレントゥルスに同意した。その後、ラキリウスは公職にない者たちの中でまず私に意見を求めた。
multa feci verba de toto furore latrocinioque P. Clodi; tamquam reum accusavi multis et secundis admurmurationibus cuncti senatus. orationem meam conlaudavit satis multis verbis non me hercule indiserte vetus Antistius, isque iudiciorum causam suscepit antiquissimamque se habiturum dixit. Ibatur in eam sententiam.3 tum Clodius rogatus diem dicendo eximere coepit;4 furebat a Racilio se contumaciter urbaneque vexatum. deinde eius operae repente a Graecostasi et gradibus clamorem satis magnum sustulerunt, opinor, in Q. Sextilium et amicos Milonis incitatae. eo metu iniecto repente magna querimonia omnium discessimus. habes acta unius diei; reliqua, ut arbitror, in mensem Ianuarium reicientur. de tribunis pl. longe optimum Racilium habemus. videtur etiam Antistius amicus nobis fore; nam Plancius totus noster est. fac, si me amas, ut considerate diligenterque naviges de mense Decembri.
私はP・クロディウスの狂気と強奪のすべてについて多くの言葉を費やした。全元老院からの数多くの好意的なざわめきの中で、彼をあたかも被告人であるかのように告発した。年老いたアンティスティウスが、誓って言うが決して拙劣ではなく、かなり多くの言葉で私の演説を称賛し、彼自身が裁判の件を引き受け、それを最優先のものとみなすと述べた。その意見への賛成採決に向かいつつあった。そのとき意見を求められたクロディウスが、演説によって日を暮れさせ始めた。彼はラキリウスによって傲慢かつ機知をもって苦しめられたと激怒していた。次いで彼の手下どもが突然、グライコスタシスや階段からかなり大きな叫び声を上げた。思うに、Q・セクスティリウスとミロの友人たちに対して扇動されたのだろう。その恐怖が突然投げ込まれたため、皆の大きな不平不満のうちに我々は散会した。以上が一日の議事である。残りは、私が思うに、一月に持ち越されるだろう。護民官のうちでは、我々には群を抜いて最善のラキリウスがいる。アンティスティウスも我々の友となると思われる。というのもプランキウスは完全に我々の味方だからである。私を愛しているなら、十二月の航海は慎重にかつ念入りに行うようにしてくれ。
- 2.1.1fecit i humaniter Licinius quod ad me misso senatu vesperi venit
fecit humaniter(親切な振る舞いをした)という主文の評価に対して、quod 節がその具体的な事実的根拠(「〜したことによって/〜してくれたこと」)を表している。なおテキストの fecit i の「i」は伝承上の破損ないし異読に由来するが、文脈上 Licinius が主語、quod 節が行為の内容を示す。
- 2.1.1sententias se rogaturum negavit
negavit は対格不定詞構文(se rogaturum [esse])を伴い、「彼は意見を求めはしないと言った」を意味する。ラテン語の negare は否定詞と発話動詞が融合した動詞(dixit non...)として機能するため、後続の不定詞 rogaturum を否定して訳出する。
- 2.1.3Ibatur in eam sententiam
自動詞 ire の非人称受動態未完了過去表現。「ire in sententiam」は「(提案された)意見・動議に賛成投票する」という元老院の専門的慣用句であり、受動態非人称構文によって「人々はその動議に賛成投票すべく(議場内を)移動しつつあった(採決に向かっていた)」という意味を表す。
- 2.1.3diem dicendo eximere coepit
「diem dicendo eximere」は、発言権を行使して日没まで演説を長引かせ、その日の採決を阻止する元老院の議事妨害(フィリバスター)を指す定型句。dicendo は手段・様態の奪格動名詞で、「演説することによって一日を奪い去る(費やす)」の意。
