- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.2.9-1.2.12
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはクィントゥスに対し、問題のある公的書簡を破棄・整理するよう改めて忠告し、次期法務官フラウィウスから訴えのあった遺産相続と債務に関する不当な書簡を速やかに撤回・善処するよう強く懇願するとともに、先の激昂した自身の書簡について兄弟としての寛恕を求めている。
hoc de genere nihil te nunc quidem moneo (sero est enim) ac scire potes multa me varie diligenterque monuisse; illud tamen quod Theopompo mandavi cum essem admonitus ab ipso, vide per homines amantis tui, quod est facile, ut haec genera tollantur epistularum1 primum iniquarum, deinde contrariarum, tum absurde et inusitate scriptarum, postremo in aliquem contumeliosarum. atque ego haec tam esse quam audio non puto, et si sunt occupationibus tuis minus animadversa nunc perspice et purga. legi epistulam, quam ipse scripsisse Sulla nomenclator dictus est, non probandam, legi non nullas iracundas.
この種のことについては、私は今あなたに何一つ忠告しません(もはや遅すぎるからです)。そして私が多種多様に入念に忠告してきたことは、あなたも承知しているはずです。しかし、テオポンポス自身から注意を促された際に彼に頼んだことについては、あなたを愛する人々を通じて、まず不公正な手紙、次に自己矛盾する手紙、さらには常軌を逸し異様な書き方をした手紙、最後に誰かを侮辱する手紙、これら類いの手紙が破棄されるよう、容易なことですから、ぜひ取り計らってください。もっとも、私は事態が耳にするほど酷いとは思いませんし、もし多忙のために注意が及んでいなかったとすれば、今こそよく吟味して一掃してください。私は、名簿係の奴隷スッラ自身が書いたと言われる容認できない手紙を読みましたし、怒りに満ちたいくつかの手紙も読みました。
sed tempore ipso de epistulis. nam cum hanc paginam tenerem L. Flavius, praetor designatus, ad me venit, homo mihi valde familiaris. is mihi te ad procuratores suos litteras misisse,2 quae mihi visae sunt iniquissimae, ne quid de bonis, quae L. Octavi Nasonis fuissent cui L. Flavius heres est, deminuerent, ante quam C. Fundanio pecuniam solvissent, itemque misisse ad Apollonidensis ne de bonis, quae Octavi fuissent, deminui paterentur, prius quam Fundanio debitum solutum esset. haec mihi veri similia non videntur; sunt enim a prudentia tua remotissima. ne deminuat heres? quid, si infitiatur? quid, si omnino non debet? quid? praetor solet iudicare deberi? quid? ego Fundanio non cupio, non amicus sum, non misericordia moveor? nemo magis; sed via iuris eius modi est quibusdam in rebus ut nihil sit loci gratiae. atque ita mihi dicebat Flavius scriptum in ea epistula quam tuam esse dicebat, te aut quasi amicis tuis gratias acturum aut quasi inimicis incommoda laturum.
しかし手紙の件はまさに時宜にかなっています。というのも、私がこの書簡用紙を手にしていたとき、私と極めて親しい間柄である次期法務官ルキウス・フラウィウスが私の元へやって来たからです。彼は私に、あなたが彼の代理人たちに対し、ルキウス・フラウィウスが相続人となっているルキウス・オクタウィウス・ナソの遺産であったものから、ガイウス・フンダニウスに金銭を支払うまでは何一つ減額してはならないという、私には極めて不当に見える手紙を送り、同様にアポロニスの住民たちに対しても、フンダニウスへの負債が支払われるまでは、オクタウィウスの所有物であった財産から何も減額することを許してはならないと書き送ったと告げました。これらは私には真実とは思われません。というのも、あなたの分別からあまりにかけ離れているからです。相続人が遺産を減額してはならないと?もし債務を否認しているとしたらどうなのですか。もし全く負債がないとしたらどうなのですか。法務官は負債が存在すると判定するのが通例なのですか。それに、私がフンダニウスに肩入れせず、友人でもなく、憐れみを感じていないとでもいうのですか。私以上にそうした思いを抱く者はいません。しかし法の道筋というものは、ある種の問題においては情実の入る余地がまったくないようなものなのです。そしてフラウィウスが私に語ったところでは、あなたのものだと彼が主張するその手紙には、あなたが友人に報いるように感謝するか、あるいは敵に対するように損害をもたらすかのいずれかである、と書かれていたというのです。
quid multa? ferebat graviter et vehementer mecum querebatur orabatque ut ad te quam diligentissime scriberem. quod facio et te prorsus vehementer etiam atque etiam rogo ut te procuratoribus Flavi remittas de deminuendo3 et Apollonidensibus ne quid praescribas, quod contra Flavium sit, amplius. et Flavi causa et scilicet Pompei facies omnia. nolo medius fidius ex tua iniuria in illum tibi liberalem me videri, sed te oro ut tu ipse auctoritatem et monumentum aliquod decreti aut litterarum tuarum relinquas quod sit ad Flavi rem et ad causam accommodatum; fert enim graviter homo et mei observantissimus et sui iuris dignitatisque retinens se apud te neque amicitia nec iure valuisse; et, ut opinor, Flavi aliquando rem et Pompeius et Caesar tibi commendarunt et ipse ad te scripserat Flavius et ego certe. qua re, si ulla res est quam tibi me petente faciendam putes, haec ea sit. si me amas, cura, elabora, perfice ut Flavius et tibi et mihi quam maximas gratias agat. hoc te ita rogo ut maiore studio rogare non possim.
多くを語る必要がありましょうか。彼は憤慨し、私の前で激しく苦情を述べ立て、あなたに可能な限り念を入れて手紙を書いてほしいと懇願しました。私はその通りにしていますし、フラウィウスの代理人たちに対して財産の処分に関する要求を緩和し、アポロニスの住民たちに対してフラウィウスの不利益になるような指図をこれ以上下さないよう、あなたに心から激しく、繰り返し懇願します。あなたはフラウィウスのためにも、当然ポンペイウスのためにもあらゆる便宜を図るでしょう。誓って言いますが、彼に対するあなたの不当な扱いを前にして、私があなたに寛大であるように見られたいわけではありません。しかし、フラウィウスの財産と訴訟に適った何らかの決定や公式書簡という権威と記録を、あなた自身が残すようにと私は乞うのです。というのも、この男は私に対して極めて敬意を払っており、自らの権利と尊厳を保つ人でありながら、あなたの元では友情も法的権利も何ら力を及ぼさなかったことに酷く憤慨しているからです。また私の思うに、フラウィウスの件は以前ポンペイウスもカエサルもあなたに推薦したことがあり、フラウィウス自身も、そして確かに私もあなたに手紙を書いたはずです。ですから、もし私の頼みによってあなたがなすべきと考える事柄が一つでもあるなら、これこそがその事柄であってほしいのです。もし私を愛しているなら、フラウィウスがあなたにも私にも最大限の感謝を捧げるよう、心を砕き、苦心を払い、成し遂げてください。私はこれ以上強い熱意をもって頼むことができないほど、このことを懇願しているのです。
quod ad me de Hermia scribis mihi me hercule valde molestum fuit. Litteras ad te parum fraterne scripseram; quas oratione Diodoti, Luculli liberti, commotus, de pactione statim quod audieram, iracundius scripseram et revocare cupiebam. huic tu epistulae non fraterne scriptae fraterne debes ignoscere.
ヘルミアスについてあなたが私に書いてよこしたことについては、まったく私にとって大いに心痛の種となりました。私はあなたに対して兄弟らしくない手紙を書いてしまっていました。ルクッルスの解放奴隷ディオドトスの話に動揺し、取り決めについて耳にした直後であったため、過度に激昂して書いてしまったものであり、取り消したいと願っていた手紙だったのです。この兄弟らしくなく書かれた手紙を、あなたは兄弟として許すべきなのです。
- 1.2.9illud tamen quod Theopompo mandavi cum essem admonitus ab ipso, vide per homines amantis tui, quod est facile, ut haec genera tollantur epistularum
文頭の代名詞 illud は後続の ut haec genera tollantur 節(従属名詞節)を先取りする(prolepsis)。その間に quod 節(関係代名詞節または「〜という点に関して」の限定節)および vide+ut 構文(「〜するよう配慮せよ」)が挿入された複文構造。
- 1.2.10is mihi te ad procuratores suos litteras misisse
主動詞(dixit や narravit などの伝達動詞)の省略。先行する ad me venit(私の元に来た)という文脈から発話・伝達の意味が補完され、te... misisse(対格不定詞構文)が is mihi の直接の目的語節として機能している。
- 1.2.11ut te procuratoribus Flavi remittas de deminuendo
remittere se alicui de aliqua re は「〜に関して(権利・要求の主張を緩めて)人に譲歩する、寛大に対処する」を意味する慣用表現。de deminuendo は動名詞奪格で「財産を処分すること(減額すること)に関して」の意。
