← キケロ

クィントゥス宛書簡

§1.2.1-1.2.4

解放奴隷スタティウスの世評とギリシア人の慰撫

キケロは弟の解放奴隷スタティウスの到着と周囲の世評への対処について述べ、さらに悪名高いゼウクシスをはじめとするギリシア人たちを取り成した理由を釈明している。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1.2.1

​Statius ad me venit a. d. viii K. Novembr. eius adventus, quod ita scripsisti direptum iri te a tuis dum is abesset,1 molestus mihi fuit; quod autem exspectationem tui concursumque eum qui erat futurus si una tecum decederet neque antea visus esset sustulit, id mihi non incommode visum est accidisse. exhaustus est enim sermo hominum et multae emissae iam eius modi voces: 'ἀλλὰ αἰεί τινα φῶτα μέγαν,' quae te absente confecta esse laetor. quod autem idcirco a te missus est mihi ut se purgaret, id necesse minime fuit.

スタティウスは11月のカレンダエの8日前(10月25日)に私の所へ来ました。彼が不在の間、あなたが身内の者たちによって略奪されるであろうとあなたが書き送ってきたゆえに、彼の到着は私にとって不快なものでした。しかし、もし彼があなたと共に属州を退去し、それまで姿を見せなかったとしたら生じたであろうあなたへの期待や群集の殺到を、彼の到着が取り除いたという点については、都合悪くなく起きたことのように私には思われました。実際、人々の噂話は出尽くし、すでに「だが常にある大柄な男を…」といった類いの多くの言葉が発せられており、それらがあなたの不在のうちに収束したことを私は喜んでいます。しかし、身の潔白を立てるために彼があなたから私の所へ送られたという点については、それは全く不必要なことでした。

§1.2.2

​primum enim numquam ille mihi fuit suspectus neque ego, quae ad te de illo scripsi, scripsi meo iudicio, sed cum ratio salusque omnium nostrum qui ad rem publicam accedimus non veritate solum sed etiam fama niteretur, sermones ad te aliorum semper, non mea iudicia perscripsi. qui quidem quam frequentes essent et quam graves adventu suo Statius ipse cognovit; etenim intervenit non nullorum querelis quae apud me de illo ipso, habebantur, et sentire potuit sermones iniquorum in suum potissimum nomen erumpere.

というのも、第一に彼が私から疑われたことなど一度もありませんでしたし、私が彼についてあなたに書いた事柄も、私自身の判断で書いたのではありません。そうではなく、公務に携わる私たち全員の立場と安全が真実だけでなく世評にも依拠している以上、私はあなたに常に他人の噂を書き伝えたのであり、私自身の判断を伝えたのではありませんでした。実にこれらの噂がどれほど頻繁でどれほど深刻であったかは、スタティウス自身が到着して知ったことです。実際、彼自身のことで私の元でなされていた何人かの苦情に彼は居合わせましたし、悪意ある者たちの口舌がとりわけ彼の名に向かって噴出しているのを肌で感じることができたのです。

§1.2.3

​quod autem me maxime movere solebat,2 cum audiebam illum plus apud te posse quam gravitas istius aetatis, imperi, prudentiae postularet quam multos enim mecum egisse putas ut se Statio commendarem, quam multa autem ipsum ἀφελῶς mecum in sermone ita posuisse: 'id mihi non placuit; monui, suasi, deterrui'! quibus in rebus etiam si fidelitas summa est, (quod prorsus credo quoniam tu ita iudicas), tamen species ipsa tam gratiosi liberti aut servi dignitatem habere nullam potest. atque hoc sic habeto (nihil enim nec temere dicere nec astute reticere debeo), materiam omnem sermonum eorum qui de te detrahere vellent Statium dedisse; antea tantum intellegi potuisse, iratos tuae severitati esse non nullos, hoc manumisso iratis quod loquerentur non defuisse.

他方、あなたのあの年齢、職権、思慮の重みが要求する以上に、彼があなたの元で力を持っていると耳にするとき、それが私を最も動揺させるのが常でした――実際、どれほど多くの者がスタティウスに自分を推薦してくれるよう私に請うたことか、また彼自身が素朴にも私との会話の中で「それは私には気に入りませんでした。私は警告し、説得し、引き止めました」と、どれほど多くの事柄をそのように述べたことか、あなたは考えてみてください。これらの事柄においてたとえ忠実さが極めて高いとしても(あなたがそう判断する以上、私は全面的に信じていますが)、それでもこれほど取り入った解放奴隷あるいは奴隷の姿そのものは、いかなる品位をも持ちえません。そして次のことを心に留めておいてください(私は軽率に語るべきでもなければ、悪知恵を働かせて黙っているべきでもありませんから)。あなたを誹謗しようと望む者たちのあらゆる噂の口実を、スタティウスが提供したのだと。それ以前には、あなたの厳格さに腹を立てている者が幾人かいると推し量ることができたにすぎませんが、彼が解放されてからは、腹を立てた者たちに語るべき口実が尽きることはなかったのです。

§1.2.4

​nunc respondebo ad eas epistulas quas mihi reddidit L. Caesius, quoi quoniam ita te velle intellego nullo loco deero; quarum altera est de Blaundeno Zeuxide, quem scribis certissimum matricidam tibi a me intime commendari. qua de re et de hoc genere toto, ne forte me in Graecos tam ambitiosum factum esse mirere pauca cognosce. ego cum Graecorum querelas nimium valere sentirem propter hominum ingenia ad fallendum parata, quoscumque de te queri audivi quacumque potui ratione placavi. primum Dionysopolitas qui erant inimicissimi lenivi; quorum principem Hermippum non solum sermone meo sed etiam familiaritate devinxi. ego Apamensem Hephaestium, ego levissimum hominem, Megaristum Antandrium, ego Niciam Smyrnaeum, ego nugas maximas omni mea comitate complexus sum, Nymphontem etiam Colophonium. quae feci omnia, non quo me aut hi homines aut tota natio delectaret;3 pertaesum est levitatis, adsentationis, animorum non officiis sed temporibus servientium.

さて、ルキウス・カエシウスが私に届けてくれた書簡に返答することにしましょう。あなたがそう望んでいると分かっている以上、私は彼にいかなる点でも力を惜しむつもりはありません。それらの書簡の一つはブラウンドゥスのゼウクシスに関するもので、極めて確実な母親殺しである彼が私からあなたに親密に推薦されていると、あなたは書いています。この件について、またこの種のこと全体について、私がギリシア人たちに対してこれほど歓心を買うようになったことをあなたが怪しまないよう、わずかな事情を知ってください。私は、欺瞞に長けた人々の気質ゆえにギリシア人の不満が過度の影響力を持つと感じたため、あなたについて不満を述べるのを耳にした者を、なしうる限りのあらゆる方法で宥めました。第一に、最も敵対的であったディオニュソポリスの人々を私は和らげました。その首謀者であるヘルミッポスを、私は対話によってだけでなく親交によっても引きつけました。アパメイアのヘパイスティオスを、また最も軽薄な男であるアンタンドロスのメガリストスを、スミュルナのニキアスを、そして最大の道化者たちを私のあらゆる親愛の情をもって抱き込みましたし、コロポンのニュンポンさえもそうしました。これらすべてのことを私が行ったのは、これらの者たちやこの民族全体が私を喜ばせたからではありません。軽薄さ、追従、義務ではなく時勢に仕える精神にはうんざりさせられました。

構文注3 件
  1. 1.2.1quod ita scripsisti direptum iri te a tuis dum is abesset

    quod は理由を表す接続詞(「〜とあなたが書き送ってきたゆえに」)として機能し、主節の molestus mihi fuit に係る。直後の quod autem ... sustulit の quod は事実を表す名詞節を導き、後続の指示代名詞 id と呼応して主語の役割を果たしている。

  2. 1.2.3quod autem me maxime movere solebat

    文頭の quod は関係代名詞の名詞節(「私を最も動揺させるのが常であったこと」)を構成しているが、後続に感嘆文(quam multos... / quam multa...)が挿入され、tamen species ipsa... で新たな文が立て直されるため、アナコルートン(破格構文)あるいは主題提示的な対格・中性主格の句として機能している。

  3. 1.2.4non quo me aut hi homines aut tota natio delectaret

    non quo は退けられた拒絶の理由を表す接続法節を導く慣用表現(「〜だからではない」)。真の理由は後続の pertaesum est(非人称動詞+原因の属格)によって述べられている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.2.1-1.2.4