← キケロ

クィントゥス宛書簡

§1.1.16-1.1.20

ギリシア人や奴隷の統制と公正な裁判の重要性

キケロはクイントゥスに対し、ギリシア人や奴隷への適切な統制、身内の規律の保持を説き、公正かつ揺るぎない裁判こそが厳格な統治と威厳を支える要であると助言する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1.1.16

​atque etiam e Graecis ipsis diligenter cavendae sunt quaedam familiaritates praeter hominum perpaucorum si qui sunt vetere Graecia digni; sic vero fallaces sunt permulti et leves et diuturna servitute ad nimiam adsentationem eruditi. quos ego universos adhiberi liberaliter, optimum quemque hospitio amicitiaque coniungi dico oportere; nimiae familiaritates eorum neque tam fideles sunt (non enim audent adversari nostris voluntatibus) et invident non nostris solum verum etiam suis.

さらにギリシア人そのものからも、昔のギリシアにふさわしい極めて少数の人々(もしそのような者がいるならば)を除いては、特定の親交は入念に警戒されなければならない。実のところ、きわめて多くの者が不実で軽薄であり、長期の隷属によって過度のおもねりに熟達しているからである。私は彼ら全員を寛大に遇し、最も優れた者を歓待と友情で結びつけるべきだと述べる。彼らとの過度の親交はそれほど忠実なものではなく(彼らは私たちの意向に逆らう勇気がないからである)、また彼らは私たちの身内だけでなく自分たちの同胞にも嫉妬するからである。

§1.1.17

​iam qui in eius modi rebus, in quibus vereor etiam ne durior sim, cautus esse velim ac diligens, quo me animo in servis esse censes?1 quos quidem cum omnibus in locis tum praecipue in provinciis regere debemus. quo de genere multa praecipi possunt sed hoc et brevissimum est et facillime teneri potest, ut ita se gerant in istis Asiaticis itineribus ut si iter Appia via faceres,2 neve interesse quicquam putent utrum Trallis an Formias venerint. ac si quis est ex servis egregie fidelis, sit in domesticis rebus et privatis; quae res ad officium imperi tui atque ad aliquam partem rei publicae pertinebunt, de iis rebus ne quid attingat. multa enim quae recte committi servis fidelibus possunt tamen sermonis et vituperationis vitandae causa committenda non sunt.

さて、自分でも厳しすぎるのではないかと危惧するほどこうした事柄において慎重かつ細心でありたいと私が望むのだから、奴隷たちに対しては私がどのような心構えでいると思うだろうか。奴隷たちこそは、あらゆる場所においてのみならず、特に属州においては私たちが統治しなければならないのである。この部類については多くの教訓を与えうるが、最も簡潔であり最も容易に保持できる方針は、あなたがアッピア街道を旅しているかのように彼らがそちらのアジアでの巡回において振る舞い、トラッレスに着いたのかフォルミアエに着いたのかで何の違いもないと彼らに思わせることである。そしてもし奴隷の中に並外れて忠実な者がいるならば、その者は家政と私事の中に留めよ。あなたの支配の職務や公的な何らかの領域に関わるような事柄には、そうした事柄について一切手を出させないようにせよ。忠実な奴隷に委ねて差し支えない多くのことも、世評や非難を避けるためには委ねるべきではないからである。

§1.1.18

​sed nescio quo pacto ad praecipiendi rationem delapsa est oratio mea, cum id mihi propositum initio non fuisset. quid enim ei praecipiam quem ego in hoc praesertim genere intellegam prudentia non esse inferiorem quam me, usu vero etiam superiorem? sed tamen si ad ea quae faceres auctoritas accederet mea, tibi ipsi illa putavi fore iucundiora. qua re sint haec fundamenta dignitatis tuae, tua primum integritas et continentia, deinde omnium qui tecum sunt pudor, delectus in familiaritatibus et provincialium hominum et Graecorum percautus et diligens, familiae gravis et constans disciplina.

だが、当初は私の意図するところではなかったのに、私の言説はどういうわけか訓戒の形式へと滑り込んでしまった。この種のことにおいて、思慮においては私に劣らず、実務経験においては私よりも優れていると私が理解している相手に、いったい何を訓戒しようというのか。しかしそれでも、あなたが行っている事柄に私の権威が添えられるならば、あなた自身にとってもそれらはより喜ばしいものになるだろうと私は考えたのである。それゆえ、あなたの尊厳の礎は次のようなものであれ。第一にあなた自身の高潔さと節制、次いであなたと共にあるすべての者たちの慎み深さ、属州民とギリシア人の双方との親交における極めて慎重かつ綿密な選択、そして家僕たちの厳粛で揺るぎない規律である。

§1.1.19

​quae cum honesta sint in his privatis nostris cotidianisque rationibus, in tanto imperio, tam depravatis moribus, tam corruptrice provincia divina videantur necesse est. haec institutio atque haec disciplina potest sustinere in rebus statuendis et decernendis eam severitatem qua tu in iis rebus usus es ex quibus non nullas simultates cum magna mea laetitia susceptas habemus;3 nisi forte me Paconi nescio cuius, hominis ne Graeci quidem ac Mysi aut Phrygis potius, querelis moveri putas aut Tusceni, hominis furiosi ac sordidi, vocibus, cuius tu ex impurissimis faucibus inhonestissimam cupiditatem eripuisti summa cum aequitate ​haec et cetera plena severitatis quae statuisti in ista provincia non facile sine summa integritate sustineremus. qua re sit summa in iure dicendo severitas, dum modo ea ne varietur gratia4 sed conservetur aequabilis. sed tamen parvi refert abs te ipso ius dici aequabiliter et diligenter, nisi idem ab iis fiet quibus tu eius muneris aliquam partem concesseris. ac mihi quidem videtur non sane magna varietas esse negotiorum in administranda Asia sed ea tota iuris dictione maxime sustineri; in qua scientiae praesertim provincialis ratio ipsa expedita est, constantia est adhibenda et gravitas quae resistat non solum gratiae verum etiam suspicioni.

これらは私たちのこの私的で日常的な関係においてさえ高貴なものであるから、これほど大きな統治権、これほど頽廃した風紀、これほど人を堕落させる属州においては神々しいものと見なされるに違いない。この方針とこの規律こそが、事柄を裁決し判決を下すにあたって、あなたがかの事案において用いたあの厳格さを維持できるのである。それらの事案から、私たちはいくつかの反目を引き受けて今なお抱えているが、それは私にとって大いなる喜びである。まさか私が、ギリシア人でさえなくむしろミュシア人かフリュギア人と言うべきパコニウス某の不満に動かされたり、あなたがその極めて不潔な咽喉から最も恥ずべき貪欲を最大の公正さをもって奪い取ったところの、あの狂乱した卑劣な男トゥスケニウスの叫び声に動かされたりしているとあなたが思っているわけではあるまい。あなたがその属州で打ち立てたこれらをはじめとする厳格さに満ちた事柄を、私たちは至高の高潔さなしには容易に維持できないであろう。それゆえ、裁判を行うにあたっては最高の厳格さをもって臨むがよい。ただし、それが情実によって変動することなく、公平に保たれる限りにおいてである。しかしながら、あなたがその職務の一端を委ねた者たちによっても同じことが行われない限り、あなた自身によって公平かつ細心に裁判が行われてもほとんど意味をなさない。そして私には、アジアを統治するにあたって職務の多様性はそれほど大きくはなく、その全体が主として裁判の遂行によって支えられているように思われる。裁判において、とりわけ属州についての法知識の運用自体は平易であり、情実のみならず嫌疑にさえも立ち向かう確固たる不動心と威厳とが発揮されなければならないのである。

構文注4 件
  1. 1.1.17iam qui in eius modi rebus, in quibus vereor etiam ne durior sim, cautus esse velim ac diligens, quo me animo in servis esse censes?

    関係代名詞 qui は先行詞を含む接続的用法(または cum ego... velim に相当する理由・前提を表す構文)であり、主節の対格 me(censes が導く不定詞 esse の意味上の主語)と指示対象を共有している。「私自身が厳しすぎるのではないかと危惧するような事柄においてさえ、これほど慎重でありたいと望むのだから、奴隷に対してはどのような心構えでいると思うか」という修辞的対比を構成する。

  2. 1.1.17ut si iter Appia via faceres

    ut si に接続法未完了過去 faceres が後続し、反実仮想的な比較(「あたかもあなたがアッピア街道を進んでいるかのように」)を導いている。アジア属州の任地での移動であっても、ローマ本国の平穏な街道を行くかのごとく規律を保つべきであるという比喩的指示。

  3. 1.1.19cum magna mea laetitia susceptas habemus

    完了分詞 susceptas と habemus による迂言形構文。単純な完了形 suscepimus よりも、「引き受けられた状態(反目)を現在も保持・維持している」という結果の持続・現在の状態が強調されている。

  4. 1.1.20dum modo ea ne varietur gratia

    dum modo(〜でありさえすれば)に接続法現在受動態 varietur が後続する条件・限定構文。否定詞に ne が用いられている。gratia は原因または手段の奪格(「情実・偏頗によって変動させられない限り」)。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.1.16-1.1.20