- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.1.1-1.1.6
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは弟クィントゥスのアジア州総督の任期が三年目に延長された不快な知らせを伝え、それが自身の過失によるものだと認めつつ、平和で理性が支配する属州統治において卓越した名声を築くよう弟を励ます。
etsi non dubitabam quin hanc epistulam multi nuntii, fama denique esset ipsa sua celeritate superatura tuque ante ab aliis auditurus esses annum tertium accessisse desiderio nostro et labori tuo, tamen existimavi a me quoque tibi huius molestiae nuntium perferri oportere. nam superioribus litteris non unis sed pluribus, cum iam ab aliis desperata res esset, tamen tibi ego spem maturae decessionis adferebam, non solum ut quam diutissime te iucunda opinione oblectarem sed etiam quia tanta adhibebatur et a nobis et a praetoribus contentio ut rem posse confici non diffiderem.
多くの使者や、さらにはその速さゆえに風聞それ自体がこの書状を追い越し、私たちの思慕とあなたの労苦に三年目が加わったという知らせを、あなたが他の者たちから先に耳にするであろうことは疑いませんでしたが、それでもやはり、この不快な報せは私からもあなたへと伝えられるべきだと私は考えました。というのも以前の書状において、それも一度きりではなく何度も、すでに他人が事態に絶望していた時でさえ、私はあなたに早期の任期終了の希望をもたらしていたからです。それはできる限り長く快い予期によってあなたを楽しませるためだけではなく、私たちからも法務官たちからも非常に熱心な尽力がなされていたため、この件を成就させることができることを私が疑っていなかったからでもあります。
nunc quoniam ita accidit ut neque praetores suis opibus neque nos nostro studio, quicquam proficere possemus, est omnino difficile non graviter id ferre, sed tamen nostros animos maximis in rebus et gerendis et sustinendis exercitatos frangi et debilitari molestia non oportet. et quoniam ea molestissime ferre homines debent quae ipsorum culpa contracta sunt, est quiddam in hac re mihi molestius ferendum quam tibi. factum est enim mea culpa contra quam tu mecum et proficiscens et per litteras egeras1 ut priore anno non succederetur; quod ego, dum saluti sociorum consulo, dum impudentiae non nullorum negotiatorum resisto, dum nostram gloriam tua virtute augeri expeto, feci non sapienter, praesertim cum id commiserim ut ille alter annus etiam tertium posset adducere.
いまや、法務官たちが自らの影響力をもってしても、私たちが自らの熱意をもってしても何らの進展をも成し遂げ得ないという事態が生じた以上、このことを重く受け止めないことはまったく困難ではありますが、それでも最大の事業を遂行し耐え抜く中で鍛え上げられてきた私たちの精神が、不快さによって砕かれ衰弱することはあってはなりません。そして人間は自らの過失によって招かれた事柄を最もつらく受け止めるべきである以上、この件においては、あなたよりも私がいっそうつらく受け止めねばならないある事柄が存在します。というのも、あなたが旅立つ際にも書状を通じても私と取り交わした合意に反して、前年に後任が送られない事態となったのは私の過ちによるからです。私は同盟者たちの安全に配慮し、一部の商人たちの破廉恥に対抗し、あなたの有徳さによって私たちの名声が増されることを熱望するあまり、思慮を欠いた行動を取りました。とりわけ、その第二の年がさらに第三の年をも招き寄せるような落ち度を犯してしまったのですから。
quod quoniam peccatum meum esse confiteor, est sapientiae atque humanitatis tuae curare et perficere ut hoc minus sapienter a me provisum diligentia tua corrigatur. ac si te ipse vehementius ad omnis partis bene audiendi excitaris, non ut cum aliis sed ut tecum iam ipse certes, si omnem tuam mentem, curam, cogitationem ad excellentis in omnibus rebus laudis cupiditatem incitaris, mihi crede, unus annus additus labori tuo multorum annorum laetitiam nobis, immo vero etiam posteris nostris adferet.
これを私の過誤であると告白する以上、私がこのように思慮を欠いて手落ちを生じさせたことを、あなたの入念さによって是正するよう配慮し成し遂げることこそ、あなたの知恵と寛容さにふさわしい務めです。そしてもしあなた自身が、良い評判を得るあらゆる側面へとよりいっそう奮起し、他者とではなく今やあなた自身と競い合うようにし、あらゆる事柄において卓越した称賛を求める欲求へと自らの全精神、配慮、思索を駆り立てるならば、信じてほしいのですが、あなたの労苦に加えられたこの一年は、私たちに、それどころか私たちの末代にまでも幾年もの歓喜をもたらすでしょう。
quapropter hoc te primum rogo ne contrahas ac demittas animum neve te obrui tamquam fluctu sic magnitudine negoti sinas contraque erigas ac resistas sive etiam ultro occurras negotiis neque enim eius modi partem rei publicae geris in qua fortuna dominetur, sed in qua plurimum ratio possit et diligentia. quod si tibi bellum aliquod magnum et periculosum administranti prorogatum imperium viderem, tremerem, animo quod eodem tempore esse intellegerem etiam fortunae potestatem in nos prorogatam.2
それゆえ私はあなたに何よりもまず、気落ちして意気消沈せず、また波に呑まれるかのように職務の重大さに圧倒されるままにもせず、逆に身を奮い起こして抗い、あるいはさらに進んで職務に立ち向かうよう懇願します。なぜなら、あなたが担当している国政の職務は運が支配するようなものではなく、理性と入念さが最大の威力を発揮しうるものだからです。もしあなたが何らかの重大かつ危険な戦争を指揮している最中に指揮権を延長されたのを目にしたのであれば、私は恐れおののいたことでしょう。なぜなら同時に、私たちに対する運の権力までもが延長されたのだと心の中で理解したであろうからです。
nunc vero ea pars tibi rei publicae commissa est in qua aut nullam aut perexiguam partem fortuna tenet et quae mihi tota in tua virtute ac moderatione animi posita esse videatur. nullas ut opinor, insidias hostium, nullam proeli dimicationem, nullam defectionem sociorum, nullam inopiam stipendi aut rei frumentariae, nullam seditionem exercitus pertimescimus, quae persaepe sapientissimis viris acciderunt, ut, quem ad modum gubernatores optimi vim tempestatis, sic illi fortunae impetum superare non possent tibi data est summa pax, summa tranquillitas, ita tamen ut ea dormientem gubernatorem vel obruere, vigilantem etiam delectare possit.3
しかし今や、運がまったく、あるいはごく僅かしか関与せず、すべてがあなたの有徳さと心の節度にかかっているように私には思われる、そのような国家の職務があなたに委ねられています。私が思うに、かつて非常に賢明な人物たちに幾度となく降りかかり、最善の舵手たちが嵐の猛威に打ち勝てないのと同様に、彼らが運の猛威に打ち勝てなかったような、敵の策略も、戦闘の衝突も、同盟者たちの離反も、給与や兵糧の欠乏も、軍隊の反乱も、私たちは何一つ恐れていません。あなたには最高の平和と最高の静けさが与えられているのです。ただしそれは、眠りこけている舵手を沈没させさえし、警戒を怠らない舵手を楽しませさえするようなものですが。
constat enim ea provincia primum ex eo genere sociorum quod est ex hominum omni genere humanissimum, deinde ex eo genere civium qui aut quod publicani sunt nos summa necessitudine attingunt aut quod ita negotiantur ut locupletes sint nostri consulatus beneficio se incolumis fortunas habere arbitrantur.
というのも、かの属州は第一に、あらゆる人々の種類のうちで最も教養豊かな同盟者たちから成り、第二に、徴税人であることから私たちと極めて緊密な関係で結ばれているか、あるいは裕福となるような商取引を行っていることから自らの財産の安全を私の執政官職の恩恵のおかげとみなしている、そのような市民たちから成り立っているからです。
- 1.1.2contra quam tu mecum et proficiscens et per litteras egeras
contra quam は接続詞的に機能し、「〜とは反対に」「〜に反して」を意味する比較表現。ここでの quam は関係代名詞ではなく比較の接続詞であり、egeras の内容(「出発時にも書簡を通じてもあなたが私と合意/取り決めていたこと」)全体を比較の基準として導いている。
- 1.1.4quod si tibi bellum aliquod magnum et periculosum administranti prorogatum imperium viderem, tremerem, animo quod eodem tempore esse intellegerem etiam fortunae potestatem in nos prorogatam
文頭の quod は接続的な代名詞(「そしてもし〜」)。viderem ... tremerem は接続法未完了過去による現在の反実仮想(「もし目にしているならば、震えていることだろう」)。administranti は tibi に一致する分詞。後半の quod は理由を表す接続詞(「〜ゆえに」)で、esse ... prorogatam の対格不定詞句を従える intellegerem の節を導いている。
- 1.1.5ita tamen ut ea dormientem gubernatorem vel obruere, vigilantem etiam delectare possit
ita tamen ut は先行する文の内容(summa pax, summa tranquillitas)に対する制限的・付加的条件を示す結果節(「ただし〜であるような仕方で」)。ea は与えられた pax / tranquillitas を受け、dormientem と vigilantem は gubernatorem を修飾する分詞。
