← キケロ

ブルトゥス

§54-60

初期共和政の雄弁家たちとケテグスの確証

キケロは初期共和政の歴史的事象や人物(ウァレリウス、アッピウス・クラウディウス、クリウスら)の行動から彼らの弁論の力を推測し、文献上の確かな証言(エンニウスの記述)によって雄弁家として確認できる最初の人物はケテグスであると論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§54

​videmus item paucis annis post reges exactos, cum plebes prope ripam Anionis ad tertium miliarium consedisset eumque montem, qui Sacer appellatus est, occupavisset, M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias eique ob eam rem honores amplissimos habitos et eum primum ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum. Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo,1 qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit.

同様に、王たちの追放から数年後、平民がアニオ川の岸辺近く、三マイルの地点に陣取り、聖山と呼ばれるあの山を占拠した際、独裁官マルクス・ウァレリウスが演説によって不和を鎮め、この功績ゆえに彼に極めて大いなる名誉が与えられ、まさにこの理由によって彼が最初に「マクシムス」と呼ばれたことを我々は目にしている。ルキウス・ウァレリウス・ポティトゥスも演説によって何らかの力を発揮し得なかったはずはないと私は考える。彼は十人官への憎悪の後、元老院議員らに対して憤激した平民を、自身の法律と民会演説によって鎮めたのである。

§55

​possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam inclinatum a Pyrrhi pace revocaverit; possumus C. Fabricium, quia sit ad Pyrrhum de captivis recuperandis missus orator; Ti. Coruncanium, quod ex pontificum commentariis longe plurimum ingenio valuisse videatur; M'. Curium, quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe consulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit:2 quod fuit permagnum nondum lege Maenia lata.

我々は、アッピウス・クラウディウスが雄弁であったと推測することができる。なぜなら、ピュロスとの講和へと今にも傾きかけていた元老院を引き留めたからである。ガイウス・ファブリキウスもそう推測できる。捕虜奪還のために弁論官としてピュロスのもとへ派遣されたからである。ティベリウス・コルンカニウスもそうである。最高神祇官たちの記録から、彼が才知において群を抜いて優れていたと見なされるからである。マニウス・クリウスもそうである。彼は護民官であったとき、弁舌巧みな人物である仮執政官アッピウス・カエクスが法に反して民会を主宰し平民出身の執政官を受け入れようとしなかった際に、元老院議員たちに事前に承認を与えるよう強制したからである。これはマイニウス法がまだ成立していなかった当時にあって、極めて重大なことであった。

§56

​licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit. Sed eos oratores habitos esse aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil sane mihi legisse videor: tantum modo coniectura ducor ad suspicandum.

マルクス・ポピリウスの才知についても何らかの推測をすることが許される。彼は執政官であり、同時にカルメンタの神官であったため外套を着て公の祭儀を執り行っていた際、元老院に対する平民の憤激と暴動が報じられると、外套をまとった姿のまま民会へと赴き、権威と演説の双方によって暴動を鎮めたのであった。しかし、彼らが弁論家とみなされていたとか、当時そもそも弁論に対して何らかの報償が存在していたなどとは、私はまったく読んだ覚えがない。ただ単に推測に導かれて想定しているにすぎない。

§57

​dicitur etiam C. Flaminius, is qui tribunus plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim dividundo tulerit, qui consul apud Trasumennum sit interfectus, ad populum valuisse dicendo. Q. etiam Maximus Verrucosus orator habitus est temporibus illis et Q. Metellus, is qui bello Punico secundo cum L. Veturio Philone consul fuit. quem vero exstet et de quo sit memoriae proditum eloquentem fuisse et ita esse habitum, primus est M. Cornelius Cethegus,3 cuius eloquentiae est auctor et idoneus quidem mea sententia Q. Ennius, praesertim cum et ipse eum audiverit et scribat de mortuo: ex quo nulla suspicio est amicitiae causa esse mentitum.

平民の護民官としてガリアおよびピケヌムの土地を個人ごとに分配する法律を提案し、執政官としてトラシメヌス湖畔で戦死したあのガイウス・フラミニウスも、民衆に対して演説によって力を持っていたと言われている。クィントゥス・マクシムス・ウェッルコススもまた当時の弁論家とみなされており、第二次ポエニ戦争においてルキウス・ウェトゥリウス・ピロとともに執政官を務めたあのクィントゥス・メテッルスもそうであった。しかし、雄弁であり、またそうみなされていたと現存する記録にあり、記憶に伝えられている人物としては、マルクス・コルネリウス・ケテグスが最初である。彼の雄弁については、私の考えではクィントゥス・エンニウスが証人であり、しかも十全な証人である。とりわけ、エンニウス自身が彼を聴いており、故人について書いているからである。このことから、友情のために偽ったという疑いは一切ない。

§58

​est igitur sic apud illum in nono ut opinor annali: "additur orator Cornelius suaviloquenti ore Cethegus Marcus Tuditano conlega Marci filius—" et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima— "is dictust ollis popularibus olim, qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, flos delibatus populi—" probe vero;

したがって、エンニウスの年代記の、私の思うに第九巻にはこのようにある。 「弁論家コルネリウスが加えられる、甘美に語る 口をもつケテグス、マルクス、トゥディタヌスの同僚、 マルクスの息子――」彼は弁論家と呼び、甘美な語り口を認めている。それは今では確かに多くの者にはあまり見られないが(というのも、今日の幾人かの弁論家は吠えているのであって、語ってはいないからだ)、しかしそれこそは確かに雄弁の最も大いなる誉れなのである。 「彼はかつて、当時生き、生涯を送っていた あの同胞たちから、 民衆の選び抜かれた花と呼ばれた――」実に見事なことだ。

§59

​ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt— "Suadaeque medulla." Πειθὼ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius4 [eius autem Cethegum medullam fuisse vult], ut, quam deam in Pericli labris scripsit Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse dixerit.

というのも、ちょうど人間の誉れが才知であるように、才知そのものの輝きは雄弁であり、その雄弁ゆえに、当時のあの人々は卓越した男を民衆の花と見事に呼んだのである。 「そして説得の髄と。」 ギリシア人が「ペイソー」と呼び、弁論家がその作り手であるところのものを、エンニウスは「スアダ(説得)」と呼んだのである。エウポリスがペリクレスの唇の上に宿っていたと書いたあの女神について、この詩人は我らが弁論家がその髄であったと述べたわけである。

§60

​at hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque his consulibus M. Cato modo plane annis CXL ante me consulem; et id ipsum nisi unius esset Enni testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios fortasse multos, oblivione obruisset. Illius autem aetatis qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest. His enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mortuus; quamquam Varro noster diligentissimus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque Naevi producit longius. Nam Plautus P. Claudio L. Porcio viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus est, Catone censore.

しかし、このケテグスはプブリウス・トゥディタヌスとともに第二次ポエニ戦争で執政官を務め、これらの執政官のもとでマルクス・カトが財務官を務めていたが、それは明白に私が執政官となるちょうど百四十年前のことであった。そして、もしそのこと自体がエンニウスただ一人の証言によって知られていなかったなら、歳月が彼をも、おそらく他の多くの者たちと同様に、忘却の淵に葬り去っていたことであろう。当時の言葉遣いがどのようなものであったかは、ナエウィウスの著作から理解することができる。というのも、古い記録に記されているように、これらの執政官の年にナエウィウスは死んだからである。もっとも、古代の最も入念な探求者である我らがウァロは、この点に誤りがあり、ナエウィウスの生涯はもっと長く続いたと考えているが。事実、プラウトゥスは、私が先に述べたあの執政官たちの二十年後、プブリウス・クラウディウスとルキウス・ポルキウスが執政官を務め、カトが監察官であった年に死んでいる。

構文注4 件
  1. 54Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo

    二重否定(ne... quidem と arbitror 以下の従属節内の non aliquid potuisse)によって強い肯定を表す構文。「ポティトゥスも演説によって何らかの力を発揮し得なかったはずはない(十全に力を持っていたはずだ)」を意味する。

  2. 55interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe consulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit

    理由節 quod ... coegerit の内部に絶対的奪格 interrege ... habente が置かれ、さらに状況・時の接続詞節 cum ... accipiebat が挿入された多重構文。主動詞 coegerit の直接の目的語・補語関係は patres ante auctores fieri(元老院議員たちに事前の承認を与える主体とならせる)である。

  3. 57quem vero exstet et de quo sit memoriae proditum eloquentem fuisse et ita esse habitum, primus est M. Cornelius Cethegus

    語順の倒置(Hyperbaton/関係代名詞節の先取り)。文の骨格は「is vero, quem eloquentem fuisse exstet et de quo memoriae proditum sit, primus est M. Cornelius Cethegus」であり、主節の述語名詞・補語 primus に先行して関係節群が文頭に引き出されている。

  4. 59Πειθὼ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius

    ギリシア語名詞 Peitho を提示し、関係代名詞節 quam vocant Graeci の後に指示代名詞 hanc で改めて受けて appellavit の直接目的語(対格)とし、Suadam を述語対格とする二重対格構文。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:54-60