← キケロ

ブルトゥス

§305-311

青年期の学問的修練と法廷活動への参入

キケローは青年期の弁論家たちと法廷の状況、スカエウォラやピロン、ディオドトスらに師事した法学・哲学・弁証法の研鑽、日々のギリシア語演習を回顧し、入念な学問的準備を整えて法廷活動に参入した経緯を述べる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§305

​reliqui qui tum principes numerabantur in magistratibus erant cottidieque fere a nobis in contionibus audiebantur. Erat enim tribunus plebis tum C. Curio, quamquam is quidem silebat, ut erat semel a contione universa relictus;1 Q. Metellus Celer non ille quidem orator, sed tamen non infans; diserti autem Q. Varius C. Carbo Cn. Pomponius, et hi quidem habitabant in rostris; C. etiam Iulius aedilis curulis cottidie fere accuratas contiones habebat. Sed me cupidissimum audiendi primus dolor percussit, Cotta cum est expulsus. Reliquos frequenter audiens acerrimo studio tenebar cottidieque et scribens et legens et commentans oratoriis tantum exercitationibus contentus non eram. Iam consequente anno Q. Varius sua lege damnatus excesserat;

当時第一人者と見なされていた残りの人々は公職に就いており、ほとんど毎日民会で我々に聴取されていた。というのも、当時ガイウス・クリオが護民官であったが、彼はかつて全聴衆に見捨てられて以来、沈黙を守っていたからである。クィントゥス・メテッルス・ケレルは、決して一流の弁論家ではないものの、無能というわけでもなかった。一方、クィントゥス・ウァリウス、ガイウス・カルボ、グナエウス・ポンポニウスは能弁であり、彼らはまさに演壇に常駐していた。また、ガイウス・ユリウスも上級按察官として、ほぼ毎日入念に準備された演説を民会で行っていた。しかし、聴講にこの上なく熱中していた私に最初の悲嘆が打ち寄せたのは、コッタが追放された時であった。残りの弁論家たちを頻繁に聴きながら私は非常に激しい熱意に駆り立てられ、毎日書き、読み、思索を巡らし、弁論術の修練のみに満足することはなかった。続く年に入ると、クィントゥス・ウァリウスは自らの定めた法によって有罪と宣告され、追放の途に就いた。

§306

​ego autem in iuris civilis studio multum operae dabam Q. Scaevolae Q. F., qui quamquam nemini se ad docendum dabat, tamen consulentibus respondendo studiosos audiendi docebat. Atque huic anno proximus Sulla consule et Pompeio fuit. Tum P. Sulpici in tribunatu cottidie contionantis totum genus dicendi penitus cognovimus; eodemque tempore, cum princeps Academiae Philo cum Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo hoc etiam commorabar attentius—etsi rerum ipsarum varietas et magnitudo summa me delectatione retinebat—quod tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur.2

一方、私は市民法の学習において、クィントゥスの子クィントゥス・スカエウォラに多くの労力を注いでいた。彼は教授のために身を捧げることは誰に対しても決してしなかったものの、助言を求める者たちに答弁することで、聴聞を熱望する者たちを指導していたのである。そしてこの翌年が、スッラとポンペイウスの執政官期であった。この時、プブリウス・スルピキウスが護民官として日々民会で演説していたため、その弁論の全貌を我々は余すところなく把握した。また同じ頃、アカデメイアの学頭ピロンがアテナイの要人たちとともにミトリダテス戦争によって故郷を逃れ、ローマへやって来たため、私は哲学への驚くべき情熱に突き動かされて完全に彼に身を委ねた。私がこの学問にとりわけ熱心に留まったのは――主題自体の多様さと偉大さが最大の歓喜をもって私を引き止めていたとはいえ――裁判の営みがもはや永久に失われてしまったかのように見えたからでもあった。

§307

​occiderat Sulpicius illo anno tresque proximo trium aetatum oratores erant crudelissime interfecti, Q. Catulus M. Antonius C. Iulius. [Eodem anno etiam Moloni Rhodio Romae dedimus operam et actori summo causarum et magistro.] haec etsi videntur esse a proposita oratione diversa, tamen idcirco a me proferuntur ut nostrum cursum perspicere, quoniam voluisti, Brute, possis—nam Attico haec nota sunt—et videre quem ad modum simus in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti.3 Triennium fere fuit urbs sine armis, sed oratorum aut interitu aut discessu aut fuga—nam aberant etiam adulescentes M. Crassus et Lentuli duo—primas in causis agebat Hortensius, magis magisque cottidie probabatur Antistius, Piso saepe dicebat, minus saepe Pomponius, raro Carbo, semel aut iterum Philippus. At vero ego hoc tempore omni noctes et dies in omnium doctrinarum meditatione versabar.

その年にスルピキウスは斃れ、翌年には三世代を代表する三人の弁論家、クィントゥス・カトゥルス、マルクス・アントニウス、ガイウス・ユリウスが無残にも殺害された。[同じ年に我々は、当代第一級の訴訟弁護士にして教師であったロドス島のモロンの教えもローマで受けた。]これらは提示された主題から脱線しているように思われるかもしれないが、それでも私が持ち出したのは、ブルートゥスよ、君が望んだからには我々の歩みを君が理解できるように、また――アッティクスには周知のことだが――競技場において我々がいかにしてクィントゥス・ホルテンシウスの足跡をまさに追いかけたかを見届けてもらうためである。ほぼ三年間、都市は兵火から免れていたが、弁論家たちの横死、退去、あるいは亡命によって――若きマルクス・クラッススや二人のレントゥルスも不在であったため――ホルテンシウスが訴訟で第一位を占め、アンティスティウスが日に日に評価を高め、ピソがしばしば語り、ポンポニウスがそれより少なく、カルボが稀に、ピリッポスが一、二度語る程度であった。しかし私自身は、この期間を通じて夜も昼もあらゆる学芸の思索に打ち込んでいた。

§309

​eram cum Stoico Diodoto, qui cum habitavisset apud me mecumque vixisset, nuper est domi meae mortuus. A quo cum in aliis rebus tum studiosissime in dialectica exercebar, quae quasi contracta et astricta eloquentia putanda est; sine qua etiam tu, Brute, iudicavisti te illam iustam eloquentiam, quam dialecticam esse dilatatam putant, consequi non posse. Huic ego doctori et eius artibus variis atque multis ita eram tamen deditus ut ab exercitationibus oratoriis nullus dies vacuus esset.

私はストア派のディオドトスのもとにいた。彼は私の邸宅に寄宿し私と起居を共にした後、最近我が家で息を引き取った人物である。彼によって私は他の分野はもちろん、とりわけ弁証法の訓練を熱心に受けた。弁証法は、いわば凝縮され引き締められた雄弁と見なされるべきものであり、これなしには、君自身も判断したように、ブルートゥスよ、君はあの真の雄弁、すなわち拡張された弁証法であると見なされる雄弁に到達することはできないのである。私はこの師と、彼の多様で広範な諸学芸に一身を捧げていたが、それでも弁論の稽古を一日として怠ることはなかった。

§310

​commentabar declamitans—sic enim nunc loquuntur—saepe cum M. Pisone et cum Q. Pompeio aut cum aliquo cottidie, idque faciebam multum etiam Latine, sed Graece saepius, vel quod Graeca oratio plura ornamenta suppeditans consuetudinem similiter Latine dicendi adferebat, vel quod a Graecis summis doctoribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem neque doceri.

私は演習弁論を行いながら――現代の人々はこう表現するのだが――しばしばマルクス・ピソやクィントゥス・ポンペイウスと、あるいは誰かと毎日推敲を重ねた。そしてそれをラテン語でも大いに行ったが、ギリシア語で行うことの方が多かった。それは、ギリシア語の弁論がより多くの装飾を供給してラテン語でも同様に語る習慣をもたらしたからか、あるいは一流のギリシア人指導者たちからは、ギリシア語で語らなければ正されることも教えを受けることもできなかったからである。

§311

​tumultus interim in recuperanda re publica et crudelis interitus oratorum trium Scaevolae Carbonis Antisti, reditus Cottae Curionis Crassi Lentulorum Pompei, leges et iudicia constituta, recuperata res publica; ex numero autem oratorum Pomponius Censorinus Murena sublati.4 Tum primum nos ad causas et privatas et publicas adire coepimus, non ut in foro disceremus, quod plerique fecerunt, sed ut, quantum nos efficere potuissemus, docti in forum veniremus.

その間に、国家を奪回する動乱が起こり、スカエウォラ、カルボ、アンティスティウスという三人の弁論家が無残な死を遂げ、コッタ、クリオ、クラッスス、レントゥルス諸氏、ポンペイウスが帰還し、法律と裁判が整備され、国家は回復された。しかし弁論家の数からはポンポニウス、ケンソリヌス、ムレナが奪い去られた。この時初めて我々は、私的事件と公的事件の双方に携わり始めたのである。多くの者がそうしたように法廷の中で学ぶためではなく、我々に成し遂げうる限り、鍛え上げられた者として法廷に進出するために。

構文注4 件
  1. 305ut erat semel a contione universa relictus

    直説法過去完了を伴う接続詞 ut は時間節を導き、「〜して以来」「〜した時から」の意味を表す。semel(かつて、一度)と呼応して、かつて民衆集会全体に演説途中で立ち去られたその事件以降、クリオが発言を控えていた経緯を説明している。

  2. 306hoc etiam commorabar attentius—etsi rerum ipsarum varietas et magnitudo summa me delectatione retinebat—quod tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur

    指示代名詞奪格 hoc は後続の quod 節(「〜という理由で」)を先取りする原因の奪格であり、「まさにこの理由で」を意味する。etsi 節が挿入句として挟まれているため主節の動詞 commorabar と原因節 quod ... videbatur が離隔しているが、骨格は hoc attentius commorabar, quod ... videbatur(……という理由から、いっそう熱心にとどまっていた)である。

  3. 307in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti

    in spatio は競馬場のトラック・走路(spatium)を見立てた比喩表現。ipsius vestigiis は手段・経路の奪格で、「彼自身の足跡を踏んで」「彼のすぐ後ろを追って」の意。競走において先行するホルテンシウスの直後をピタリと追走した修業時代の自負を示す。

  4. 311tumultus interim in recuperanda re publica et crudelis interitus oratorum trium Scaevolae Carbonis Antisti, reditus Cottae Curionis Crassi Lentulorum Pompei, leges et iudicia constituta, recuperata res publica; ex numero autem oratorum Pomponius Censorinus Murena sublati

    主動詞(est, sunt 等)を省いた名詞句の並列(電報体・名詞文)によって、スッラ内乱期の激動、相次ぐ暗殺と有力者の帰還、秩序回復の過程を疾走感をもって列挙している。構成要素(tumultus, interitus, reditus, leges et iudicia constituta, recuperata res publica, sublati [sunt])が連続し、これら激変の総括を経て文末の主文(Tum primum nos ... adire coepimus)へと論理的に接続される。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:305-311