- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:281-285
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは真の名誉と不当な権力欲を区別して若きクリオと小クラッススの挫折を振り返り、次いで過度に神経質で生気を欠いたカルヴスの弁論を論評した上で、ブルートゥスとともにアッティカ様式の真義と多様性について検証する。
cum honos sit praemium virtutis iudicio studioque civium delatum ad aliquem, qui eum sententiis, qui suffragiis adeptus est, is mihi et honestus et honoratus videtur. Qui autem occasione aliqua etiam invitis suis civibus nactus est imperium, ut ille cupiebat, hunc nomen honoris adeptum, non honorem puto. Quae si ille audire voluisset, maxima cum gratia et gloria ad summam amplitudinem pervenisset, ascendens gradibus magistratuum, ut pater eius fecerat, ut reliqui clariores viri. Quae quidem etiam cum P. Crasso M. F., cum initio aetatis ad amicitiam se meam contulisset, saepe egisse me arbitror, cum eum vehementer hortarer ut eam laudis viam rectissimam esse duceret quam maiores eius ei tritam reliquissent. Erat enim cum institutus optime tum etiam perfecte planeque eruditus, ineratque et ingenium satis acre et orationis non inelegans copia; praetereaque sine adrogantia gravis esse videbatur et sine segnitia verecundus. Sed hunc quoque absorbuit aestus quidam insolitae adulescentibus gloriae; qui quia navarat miles operam imperatori, imperatorem se statim esse cupiebat, cui muneri mos maiorum aetatem certam, sortem incertam reliquit. Ita gravissumo suo casu, dum Cyri et Alexandri similis esse voluit, qui suum cursum transcurrerant, et L. Crassi et multorum Crassorum inventus est dissimillimus.
名誉とは市民たちの判断と熱意によって誰かに授けられる徳への報奨である以上、それを意見陳述によって、投票によって獲得した者こそが、私には高潔であり名誉ある者と思われる。他方、彼が望んだように、何らかの好機に乗じて自らの市民たちの意に反してすら権力を手中に収めた者は、名誉の名称を手に入れたのであって、名誉を得たのではないと私は考える。もし彼がこうした忠告を聞き入れる意志を持っていたなら、彼の父親がそうしたように、また他のより著名な人々がそうしたように、公職の階梯を登りつつ、最大の信望と栄光とともに最高の地位へと至っていたであろうに。これと全く同じことを、私はマルクスの息子プブリウス・クラッススに対しても、彼が若さの初期において私の交友に身を寄せた折に、彼の先祖たちが彼のために踏み固めて残してくれたあの称賛への道を最も正道であると見なすよう強く促しながら、度々論じ合ったと自負している。というのも、彼は極めて優れた教育を受けていたばかりでなく、完璧かつ明晰に教養を修めており、十分に鋭敏な天分と、決して不作法ではない雄弁の豊かさが内在していたからである。さらに彼は傲慢さのない重厚さを、また怠惰のない慎み深さを持っているように見受けられた。しかし彼をもまた、若者たちには異例の栄光へのある種の熱情が呑み込んでしまった。彼は一兵士として総司令官に献身的な働きをしたという理由から、先祖伝来の習俗が一定の年齢と不確実な運命を割り当てていたあの総司令官の職務に、直ちに就くことを望んだのである。こうして彼自身の痛切きわまりない災厄によって、自らの全行程を一気に駆け抜けてしまったキュロスやアレクサンドロスに似んことを欲するあまり、ルキウス・クラッススや多くのクラッスス家の者たちとは極めて似ても似つかぬ者として見出されたのである。
sed ad Calvum—is enim nobis erat propositus—revertamur; qui orator fuit cum litteris eruditior quam Curio tum etiam accuratius quoddam dicendi et exquisitius adferebat genus; quod quamquam scienter eleganterque tractabat, nimium tamen inquirens in se atque ipse sese observans metuensque ne vitiosum colligeret,1 etiam verum sanguinem deperdebat. Itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat inlustris, a multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur.2
しかし、私たちはカルヴスへと立ち戻ろう――彼こそが私たちの念頭に置かれていたのだから。この弁論家は、教養の面でクリオよりも学識深かったのみならず、弁論のより入念で洗練されたある様式をもたらした。彼はそれを学識豊かに優雅に駆使したものの、あまりにも自己の内面を探求し、自ら自身を過剰に監視し、欠陥を取り込んでしまうことを恐れるあまり、本物の血気すら失ってしまっていた。それゆえ、過度の謹直さによって細身に削ぎ落とされた彼の弁論は、学識ある者たちや注意深く耳を傾ける者たちには輝かしいものであったが、大衆や、弁論がそれに向けて生まれた場である法廷からは、呑み込まれて掻き消されてしまったのである。
tum Brutus: Atticum se, inquit, Calvus noster dici oratorem volebat: inde erat ista exilitas quam ille de industria consequebatur. Dicebat, inquam, ita; sed et ipse errabat et alios etiam errare cogebat. Nam si quis eos qui nec inepte dicunt nec odiose nec putide Attice putat dicere, is recte nisi Atticum probat neminem. Insulsitatem enim et insolentiam tamquam insaniam quandam orationis odit, sanitatem autem et integritatem quasi religionem et verecundiam oratoris probat. Haec omnium debet oratorum eadem esse sententia.
そのときブルートゥスが言った。「私たちのカルヴスは、アッティカ派の弁論家と呼ばれることを望んでいました。彼があれほど意識的に追求したあの細身の簡素さは、そこに由来していたのです。」「彼は確かにそう言っていた」と私は言った。「だが彼自身も誤っていたし、他の者たちをも誤るよう強いていたのだ。というのも、もし誰かが、不器用でもなく、不快でもなく、気取りすぎてもいない語り方をする者たちをアッティカ風に語っていると見なすならば、その者は正当にもアッティカ派以外の何者も承認しないであろう。なぜなら、その者は弁論のある種の狂気であるかのように無粋さや傲慢さを憎み、他方で弁論家の敬虔さや慎み深さであるかのように健全さや無垢さを承認するからである。この判断はすべての弁論家に共通のものでなければならない。
sin autem ieiunitatem et siccitatem et inopiam, dum modo sit polita, dum urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte dumtaxat;3 sed quia sunt in Atticis alia aliis meliora, videat ne ignoret et gradus et dissimilitudines et vim et varietatem Atticorum. 'Atticos,' inquit, 'volo imitari.' Quos? nec enim est unum genus. Nam quid est tam dissimile quam Demosthenes et Lysias? quam idem et Hyperides? quam horum omnium Aeschines? Quem igitur imitaris? Si aliquem: ceteri ergo Attice non dicebant? si omnis: qui potes, cum sint ipsi dissimillimi inter se? In quo illud etiam quaero, Phalereus ille Demetrius Atticene dixerit. Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae videntur. At est floridior, ut ita dicam, quam Hyperides, quam Lysias: natura quaedam aut voluntas ita dicendi fuit.
だが他方で、もし痩身、乾燥、欠乏を、それが洗練され、都会的で、優美でありさえすれば、アッティカ様式の中に置くというなら、それはある限度においてのみ正しい。しかしアッティカ派のなかでも優劣がある以上、アッティカ人たちの段階や相違点、力強さや多様性を看過しないよう気をつけるべきである。『私はアッティカ人たちを模倣したい』と彼は言う。では誰をだ。というのも単一の様式など存在しないからだ。デモステネスとリュシアスほど似ていないものが他にあるだろうか。そのデモステネスとヒュペレイデスはどうか。これらすべてとアイスキネスはどれほど似ていないだろうか。それでは君は誰を模倣するのか。もし誰か一人を模倣するなら、他の者たちはアッティカ風に語っていなかったとでもいうのか。もし全員を模倣するなら、彼ら自身が互いに極めて似ていないというのに、どうしてそれができようか。この点において私は、あのファレロンのデメトリオスがアッティカ風に語ったのかどうかをも問いたい。私には実に、彼の演説からアテナイそのものの香りが漂ってくるように思われる。しかし彼は、いわばヒュペレイデスやリュシアスよりも華美である。彼にはそのように語るある種の天性、あるいは意志があったのだ。」
- 283ne vitiosum colligeret
metuens に導かれた恐れの接続法節(ne+接続法未完了過去)。vitiosum は形容詞の中性単数対格の名詞的用法で「欠点、瑕疵あるもの」を表し、colligere は「(不要なものを)拾い集める、引き寄せる、身につけてしまう」というニュアンスで用いられている。
- 283a multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur
doctis... erat inlustris(学者たちには目立っていた)と対比される受動態構文。a multitudine... a foro は行為者の奪格であり、devorabatur は「(大衆や法廷の喧騒の中に)呑み込まれて掻き消された、正当に受け取られず埋没した」という比喩的意味を持つ。
- 285hoc recte dumtaxat
述語動詞(facit や dicit など)を補って解釈する省略構文。副詞 dumtaxat(〜だけ、〜の限度において)が副詞 recte を修飾し、「これは一定の限度においてのみ正しい」「ある程度までは正当である」という制限的譲歩を表している。
