- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:251-256
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロの求めに応じてアッティクスがカエサルの純雅なラテン語弁論術とキケロへの賛辞を語り、キケロとブルートゥスは弁論の偉業が軍事的な凱旋式をも凌駕する尊厳を国家にもたらすと論じる。
Hic ego: Etsi, inquam, de optimi viri nobisque amicissimi laudibus libenter audio, tamen incurro in memoriam communium miseriarum, quarum oblivionem quaerens hunc ipsum sermonem produxi longius. Sed de Caesare cupio audire quid tandem Atticus iudicet. et ille: Praeclare, inquit, tibi constas, ut de eis qui nunc sint nihil velis ipse dicere; et hercule si sic ageres, ut de eis egisti qui iam mortui sunt, neminem ut praetermitteres: ne tu in multos Autronios et Staienos incurreres.1 Qua re sive hanc turbam effugere voluisti sive veritus es ne quis se aut praeteritum aut non satis laudatum queri posset, de Caesare tamen potuisti dicere, praesertim cum et tuum de illius ingenio notissimum iudicium esset nec illius de tuo obscurum. Sed tamen, Brute, inquit Atticus, de Caesare et ipse ita iudico et de hoc huius generis acerrimo existimatore saepissime audio, illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissime; nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus: qui etiam in maximis occupationibus ad te ipsum, inquit in me intuens, de ratione Latine loquendi accuratissime scripserit primoque in libro dixerit verborum dilectum originem esse eloquentiae tribueritque, mi Brute, huic nostro, qui me de illo maluit quam se dicere, laudem singularem; nam scripsit his verbis, cum hunc nomine esset adfatus: ac si, ut cogitata praeclare eloqui possent, non nulli studio et usu elaboraverunt, cuius te paene principem copiae atque inventorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existimare debemus; hunc facilem et cotidianum novisse sermonem num pro relicto est habendum?
ここで私は言った。「最善の人物にしてわれわれの最も親しい友への称賛を喜んで聞いてはいるが、それでも共通の悲惨な境遇の記憶に行き当たってしまい、その忘却を求めて私自身この対話を長引かせてきたのだ。だが、カエサルについていったいアッティクスがどう判断しているのかを聞きたいものだ。」 すると彼が言った。「今生きている人々については自分では何も語りたくないという点で、君は実に見事に首尾一貫しているね。そしてヘラクレスにかけて、もし君がすでに世を去った人々について語ったのと同じように振る舞い、誰も見過ごさないようにしたならば、実に君は数多くのアウトロニウスやスタイエヌスに行き当たることになっただろう。それゆえ、君がこの有象無象の群れを避けようとしたにせよ、誰かが見過ごされたり十分に称賛されなかったりしたと不平を言うのではないかと恐れたにせよ、カエサルについてなら語ることができたはずだ。とりわけ、彼の天分に対する君の判断は極めて周知のことであり、君に対する彼の判断も世に隠れてはいないのだから。しかしながら、ブルートゥス」とアッティクスは言った。「カエサルについて私自身もそう判断しているし、この方面における極めて鋭敏な批評家であるこの男からも、カエサルがほぼすべての弁論家の中で最も純雅にラテン語を話すのだと頻繁に耳にしている。しかもそれは、先ほどラエリウス家やムーキウス家の家系について耳にしていたような家庭内の習慣によるものだけでなく――それもまたあったと私は信じるが――、あの申し分のない美しき語りの名声を達成するために、多くの書物、それも深遠で選び抜かれた書物によって、また最高の研鑽と周到さによって成し遂げたものなのだ。彼は極めて多忙を極める中にあっても、まさに君に向けて」と彼は私を見つめながら言った、「ラテン語の正しい語法について極めて周到に書き著し、その第一巻において言葉の精選こそが雄弁の根源であると述べ、わがブルートゥスよ、彼について自ら語るよりも私に語らせることを好んだこのわれらの友に、並外れた賛辞を捧げたのだ。というのも、彼がこの男の名を呼びかけて、まさにこう記したからだ。『また、思考したことを輝かしく語り出すことができるようにするために、少なからぬ人々が研鑽と実践によって労苦を重ねてきたが、その豊かさの主導者にして創始者とほぼ見なされるべき君が、ローマ人民の名と威厳に大いに尽くしたものとわれわれは考えねばならないとすれば、この平易で日常的な語り口を知ることは、果たしてなおざりにされてよいものであろうか』と。」
Tum Brutus: Amice hercule, inquit, et magnifice te laudatum puto, quem non solum principem atque inventorem copiae dixerit, quae erat magna laus, sed etiam bene meritum de populi Romani nomine et dignitate. Quo enim uno vincebamur a victa Graecia, id aut ereptum illis est aut certe nobis cum illis communicatum. Hanc autem, inquit, gloriam testimoniumque Caesaris tuae quidem supplicationi non, sed triumphis multorum antepono. Et recte quidem, inquam, Brute; modo sit hoc Caesaris iudici, non benevolentiae testimonium.2 Plus enim certe adtulit huic populo dignitatis, quisquis est ille, si modo est aliquis, qui non inlustravit modo sed etiam genuit in hac urbe dicendi copiam, quam illi, qui Ligurum castella expugnaverunt: ex quibus multi sunt, ut scitis, triumphi.
するとブルートゥスが言った。「ヘラクレスにかけて、友愛に満ちた、そして壮麗な形で君は称賛されたと私は思います。彼は君を単に表現の豊かさの主導者にして創始者と呼んだだけでなく――それだけでも大いなる称賛ですが――、ローマ人民の名と威厳に大いに尽くしたとまで呼んだのですから。なぜなら、敗北したギリシアに対してわれわれが唯一劣っていたその一点において、それが彼らから奪い取られたか、あるいは確かにわれわれと彼らとの間で共有されたのです。そして」と彼が言った、「カエサルのこの栄誉と証言を、私はあなたの国家感謝祭より上に置きはしませんが、多くの者の凱旋式よりは上に置きます。」 「ブルートゥスよ、君の言うことはもっともだ」と私は言った。「これがカエサルの好意の証言ではなく、判断の証言でありさえすればだがね。というのも、この都市において弁論の豊かさを単に輝かせただけでなく生み出しさえしたその人物は、それが誰であれ、もしそのような者が実在するならば、リグリア人の小砦を攻め落とした者たち――皆も知る通り、彼らからは多くの凱旋式が生まれているが――よりも、確かに多くの尊厳をこの人民にもたらしたからだ。
verum quidem si audire volumus, omissis illis divinis consiliis, quibus saepe constituta est imperatorum sapientia salus civitatis aut belli aut domi, multo magnus orator praestat minutis imperatoribus. 'At prodest plus imperator.' Quis negat? Sed tamen—non metuo ne mihi acclametis; est autem quod sentias dicendi libere locus3—malim mihi L. Crassi unam pro M'. Curio dictionem quam castellanos triumphos duo. 'At plus interfuit rei publicae castellum capi Ligurum quam bene defendi causam
実のところ、真実を聞きたいと望むならば、将軍たちの知恵によって国家の安全が戦争においても国内においても打ち立てられることがしばしばあった、あの神がかり的な指導方針は別として、偉大な弁論家は小粒の将軍たちよりもはるかに勝っているのだ。『だが、将軍の方がより有益だ』と。誰がそれを否定しようか。しかしながら――君たちが私に野次を飛ばさないかと恐れることはない、自分の思うところを自由に発言する場があるのだから――、私としてはマニウス・クリウスのためのルキウス・クラッススの弁論一つの方を、小砦を落とした二度の凱旋式よりも好ましいと思うのだ。『だが、弁護が立派になされることよりも、リグリア人の小砦が占領されることの方が国家にとって重大であった』と。」
- 251ne tu in multos Autronios et Staienos incurreres
小辞 ne は否定詞ではなく、言明の確実さを強調する肯定の不変化詞 nē(「実に、まぎれもなく」)。条件文の帰結部(si sic ageres...)で用いられ、「実に多くのオートロニウスやスタイエヌスに出くわしたことであろう」という意味を表す。
- 254modo sit hoc Caesaris iudici, non benevolentiae testimonium
modo は接続法現在 sit を伴い、制限条件節(「〜でありさえすれば」)を導く。iudici は第二変化名詞属格の短縮形(iudicii)であり、並列する benevolentiae とともに属格として testimonium にかかる。
- 256est autem quod sentias dicendi libere locus
動名詞 dicendi(属格)が名詞 locus にかかり(「語るための場」)、関係節 quod sentias(「自分が感じていること」)が動名詞 dicendi の直接目的語となっている。副詞 libere は dicendi を修飾する。
