- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:196-200
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
スカエウォラとクラッススのコポニウス裁判弁論を対比し、演説の三つの目的(楽しませること・納得させること・心を動かすこと)の観点から両者の優劣を論じる。さらに、一般聴衆と教養ある判定者との違いは弁論の良否の直観ではなくその原理の理解にあるとし、法廷の様子を外から一瞥するだけで弁論家の力量を見極める鑑識眼について述べる。
quam captiosum esse populo, quod scriptum esset neglegi et opinione quaeri voluntates et interpretatione disertorum scripta simplicium hominum pervertere?1
書かれた文面が無視され、推測によって意図が探られ、雄弁家の解釈によって素朴な人々の書いた文書が曲解されることが、民衆にとっていかに危険であるかを!
quam ille multa de auctoritate patris sui, qui semper ius illud esse defenderat? quam omnino multa de conservando iure civili? Quae quidem omnia cum perite et scienter item breviter et presse et satis ornate et pereleganter diceret, quis esset in populo qui aut exspectaret aut fieri posse quicquam melius putaret? at vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset ob eamque rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudicium hereditatis effecisse:2 hoc ille initio, consecutis multis eiusdem generis sententiis, delectavit animosque omnium qui aderant in hilaritatem a severitate traduxit; quod est unum ex tribus quae dixi ab oratore effici debere. Deinde hoc voluisse eum, qui testamentum fecisset, hoc sensisse, quoquo modo filius non esset, qui in suam tutelam veniret, sive non natus sive ante mortuus, Curius heres ut esset; ita scribere plerosque et id valere et valuisse semper. Haec et multa eius modi dicens fidem faciebat; quod est ex tribus oratoris officiis alterum.
彼が、常にそれが法であると擁護していた自らの父の権威について、どれほど多くを語ったことか。市民法を保全することについて、およそどれほど多くを語ったことか。彼がこれらのことすべてを熟達して巧みに、また簡潔かつ簡明に、十分な装飾をもって極めて優雅に語ったとき、民衆のうちに、これより優れたものを期待するか、あるいは可能であると考える者がいただろうか。しかし他方で、クラッススがこれに対抗して、浜辺を歩いていて舟の櫂受けを拾い、そのために船を造りたいと熱望したある道楽息子の話から口火を開き、それと同様にスカエウォラも一つの詭弁の櫂受けから百人裁判所の相続訴訟をでっち上げたと述べたように――彼はこの冒頭と、それに続く同じ性質の多くの言葉によって聴衆を楽しませ、居合わせた者全員の心を厳粛さから陽気さへと導いた。これは弁論家が成し遂げるべきだと私が述べた三つのことのうちの一つである。次いで、遺言を作成した者は、自らの後見下に入る息子がいかなる事情であれ存在しない場合、生まれなかったにせよ先に死んだにせよ、クリウスが相続人となることを望み、そのように意図していたのだということ、大半の人はそのように書き、それが現に有効であり、常に有効であったということを論じた。これらや、これと同種の多くのことを語ることで彼は説得力をもたらした。これは弁論家の三つの務めのうち二番目のものである。
deinde aequum bonum testamentorum sententias voluntatesque tutatus est: quanta esset in verbis captio cum in ceteris rebus tum in testamentis, si neglegerentur voluntates; quantam sibi potentiam Scaevola adsumeret, si nemo auderet testamentum facere postea nisi de illius sententia. Haec cum graviter tum ab exemplis copiose, tum varie, tum etiam ridicule et facete explicans eam admirationem adsensionemque commovit, dixisse ut contra nemo videretur;—hoc erat oratoris officium partitione tertium, genere maximum. Hic ille de populo iudex, qui separatim alterum admiratus esset, idem audito altero iudicium suum contemneret; at vero intellegens et doctus audiens Scaevolam sentiret esse quoddam uberius dicendi genus et ornatius. Ab utroque autem causa perorata si quaereretur, uter praestaret orator, numquam profecto sapientis iudicium a iudicio vulgi discreparet.
そののち彼は、公正と衡平、遺言の趣旨と遺志を擁護した。遺志が無視されるならば、他の事柄においても、とりわけ遺言において、言葉の中にいかに大きな罠が潜むことになるか、もし今後スカエウォラの意向によらなければ誰もあえて遺言を作成しようとしなくなるとしたら、スカエウォラがどれほど莫大な権力を自分勝手に引き受けることになるかを論じた。これらのことを、重厚に、また実例を引いて豊富に、変化に富み、さらには滑稽かつ機知に富んで論じることで、彼は誰もこれに反対して弁論したことなどないかのように思われるほどの感嘆と同意を呼び起こした。――これは弁論家の務めのうち区分としては第三のものであり、重要性においては最大のものである。ここで、民衆出身のあの裁判人は、一方だけを個別に聞いて感嘆していたなら、他方を聞いたあとでは自らの当初の判断を軽蔑したであろう。しかし理解力ある教養人は、スカエウォラを聞いて、より豊かで装飾豊かな弁論の様式があることを感じ取っていたであろう。だが双方によって事件の最終陳詞がなされたあと、どちらの弁論家が優れているかと問われるならば、賢者の判断は決して大衆の判断と食い違うことはなかったであろう。
qui praestat igitur intellegens imperito?3 Magna re et difficili; si quidem magnum est scire, quibus rebus efficiatur amittaturve dicendo illud quidquid est quod aut effici dicendo oportet aut amitti non oportet. Praestat etiam illo doctus auditor indocto, quod saepe, cum oratores duo aut plures populi iudicio probantur, quod dicendi genus optimum sit intellegit. Nam illud quod populo non probatur ne intellegenti quidem auditori probari potest. Vt enim ex nervorum sono in fidibus quam scienter ei pulsi sint intellegi solet: sic ex animorum motu cernitur quid tractandis his perficiat orator.
それでは、理解力ある者は無知な者に対していかなる点で優れているのか。重要で困難な事柄においてである。演説することによって成し遂げられるべきもの、あるいは失われてはならないもの、それが何であれ、いかなる手段によって成し遂げられ、あるいは失われるのかを知ることは、実に重大なことだからである。また教養ある聴衆は無教養な聴衆に対して次の点でも優れている。しばしば、二名以上の弁論家が民衆の判断によって評価される際、どの弁論様式が最良であるかを理解するということである。というのも、民衆に評価されないものは、理解力ある聴衆にも評価されえないからである。実際、竪琴の弦の響きからそれらがどれほど巧みに弾かれたかが理解されるのが常であるように、心の感動から、弁論家がこれら〔心〕を操ることによって何を成し遂げているかが識別されるのである。
itaque intellegens dicendi existimator, non adsidens et adtente audiens, sed uno aspectu et praeteriens de oratore saepe iudicat. Videt oscitantem iudicem, loquentem cum altero, non numquam etiam circulantem, mittentem ad horas,4 quaesitorem ut dimittat rogantem: intellegit oratorem in ea causa non adesse, qui possit animis iudicum admovere orationem tamquam fidibus manum. Idem si praeteriens aspexerit erectos intuentis iudices, ut aut doceri de re idque etiam vultu probare videantur, aut ut avem cantu aliquo sic illos viderit oratione quasi suspensos teneri aut, id quod maxime opus est, misericordia odio motu animi aliquo perturbatos esse vehementius: ea si praeteriens, ut dixi, aspexerit, si nihil audiverit, tamen oratorem versari in illo iudicio et opus oratorium fieri aut perfectum iam esse profecto intelleget.
それゆえ、弁論についての理解ある鑑定人は、傍らに座って注意深く聴くことなしに、一瞥しただけで通りすがりにもしばしば弁論家について判断を下す。裁判人があくびをし、隣の者と話し、時には人の輪を作って雑談し、何時かを確かめに人を遣わし、審理を閉廷するよう裁判長に請うているのを見るならば、その事件には、竪琴に手を触れるように裁判人たちの心に演説を触れさせることができる弁論家が存在しないのだと理解する。同じ鑑定人が通りすがりに、裁判人たちが身を起こして注視し、事件について教え導かれそれを顔つきによっても認めているように見えるか、あるいは小鳥が歌声によって捕らわれるように彼らが演説によっていわば宙吊りにされて見入っているのを見るか、あるいは最も重要なこととして、憐れみや憎しみや何らかの感情の高ぶりによって激しく動揺させられているのを見るならば――私が言ったように、通りすがりにそれらを目撃したなら、何も聞こえなかったとしても、その裁判には本物の弁論家が従事しており、弁論の業が果たされつつあるか、あるいはすでに完遂されたのだと確実に理解するのである。
- 196quam captiosum esse populo, quod scriptum esset neglegi et opinione quaeri voluntates et interpretatione disertorum scripta simplicium hominum pervertere?
直前の箇所の末尾の主節動詞 quid ille non dixit...?(「彼は何を言わなかっただろうか」)に意味上連なる、間接話法(対格不定詞構文)による感嘆文。主語は neglegi, quaeri, pervertere の不定詞句であり、captiosum esse はその述部。語頭の quam(副詞)が captiosum を修飾する。
- 197ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset ob eamque rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudicium hereditatis effecisse
構文の省略(zeugma ないし anacoluthon)。ut ... exorsus est(「クラッススが語り始めたように」)の接続詞節の中に、発話動詞(dixit など)が明示されないまま、exorsus est に牽引されて similiter Scaevolam ... effecisse という間接話法の対格不定詞句が直接続いている。主節は hoc ille initio ... delectavit から始まる。
- 199qui praestat igitur intellegens imperito?
qui は疑問代名詞 quis の主格形ではなく、手段・様態を尋ねる疑問副詞 quī(「いかにして」「何において」= quomodo / qua re、古い奪格形)。主語は intellegens(「理解力ある者」)、与格 imperito(「無知な者」)は praestat の目的語。
- 200mittentem ad horas
法廷の慣用表現で、現在の時刻(日時計や水時計)を確かめさせるために「召使を遣わす」こと。審理の終了時刻や閉廷(日没等)が近づいているかを退屈した裁判人が気にして確認させる様子を表す。
