- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:8.18-8.23
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはカレヌスによるマッシリア敵視とアントニウス擁護の矛盾を衝き、さらに前日の元老院で再度の使節派遣を推進した執政官経験者たちの弱腰を厳しく糾弾して、過去の英雄的使節ポピリウスの毅然たる態度を想起させる。
et quidem, quo melior senator videatur, negat se illi amicum esse debere: cum suo magno esset beneficio, venisse eum contra se.1 videte quanta caritas sit patriae: cum homini sit iratus, tamen rei publicae causa defendit Antonium. ego te, cum in Massiliensis tam es acerbus, Q. Fufi, non animo aequo audio. quo usque enim Massiliam oppugnabis? ne triumphus quidem finem facit belli, per quem lata est urbs ea sine qua numquam ex Transalpinis gentibus maiores nostri triumpharunt. quo quidem tempore populus Romanus ingemuit: quamquam proprios dolores suarum rerum omnes habebant, tamen huius civitatis fidelissimae miserias nemo erat civis qui a se alienas arbitraretur.
しかも彼は、より良き元老院議員に見えようとして、自分はアントニウスに好意を抱く義理はないと言っている。アントニウスは自分の大きな恩恵を被っていたのに、自分に敵対してきたからだというのだ。祖国への愛がいかに大きいかを見よ。個人に対しては怒っていながら、国家のためにアントニウスを擁護しているというのだ。クィントゥス・フフィウスよ、あなたがマッシリアの人々に対してかくも過酷であるとき、私は平気な心であなたに耳を傾けることはできない。いったいあなたはいつまでマッシリアを攻撃するつもりなのか。凱旋式でさえこの戦争を終わらせることはないのか。その凱旋式において引き回されたのは、かつてそれなくしては我らの父祖が決してアルプス以北の諸民族から凱旋式を挙行することがなかった、まさにその都市なのだ。そのときローマ人民は呻き声を上げた。誰もが自分自身の身の上の痛みを抱えていたにもかかわらず、この最も忠実な都市の悲惨を自分に無縁なものと見なす市民は一人もいなかった。
Caesar ipse qui illis fuerat iratissimus tamen propter singularem eius civitatis gravitatem et fidem cotidie aliquid iracundiae remittebat: te nulla sua calamitate civitas satiare tam fidelis potest? rursus iam me irasci fortasse dices. ego autem sine iracundia dico omnia nec tamen sine dolore animi: neminem illi civitati inimicum esse arbitror qui amicus huic sit civitati. excogitare quae tua ratio sit, Calene, non possum. antea deterrere te ne popularis esses non poteramus: exorare nunc ut sis popularis non possumus. satis multa cum Fufio ac sine odio omnia, nihil sine dolore. credo autem, qui generi querelam moderate ferat, aequo animo laturum amici.
あのカエサル自身でさえ、彼らに対して極めて激怒していたにもかかわらず、その都市の際立った重厚さと忠義のゆえに、日々いくらかの怒りを和らげていた。これほど忠実な都市が、どんな自らの災禍をもってもあなたを満足させることができないというのか。おそらくあなたは、私がまたしても怒っていると言うだろう。だが私は一切を怒りなしに語っているが、しかし心の苦痛なしには語っていない。私は、この都市(ローマ)の友である者で、かの都市(マッシリア)の敵であるような者は一人もいないと考えている。カレヌスよ、あなたの考えが何であるか私には思い及ばない。以前はあなたが民衆派にならないよう思いとどまらせることが我々にはできなかったが、今ではあなたが民衆の意に沿うようになるよう懇願して説得することもできない。フフィウスへの発言はこれで十分であり、すべて憎しみなしに言ったが、何一つ苦痛なしには言わなかった。だが私は、娘婿の苦情を寛大に耐える者は、友人の苦情も平然と受け止めるだろうと信じている。
venio ad reliquos consularis, quorum nemo est—iure hoc meo dico—quin mecum habeat aliquam coniunctionem gratiae, alii maximam, alii mediocrem, nemo nullam. quam hesternus dies nobis, consularibus dico, turpis inluxit! iterum legatos? quasi ille faceret indutias? ante os oculosque legatorum tormentis Mutinam verberavit; opus ostendebat munitionemque legatis; ne punctum quidem temporis, cum legati adessent, oppugnatio respiravit. ad hunc legatos? cur? an ut eorum reditu vehementius pertimescatis?
私は残りの執政官経験者たちに話を移すが、その中には――これは私の権利として言うが――私と何らかの親密な好意の絆をもたない者は一人もいない。極めて大きな絆をもつ者もいれば、中程度の者もいるが、全くもたない者は一人もいない。昨日は我々にとって、いや執政官経験者たちにとって、何と恥ずべき日として明けたことか!再び使節を送るというのか。あたかもあの男が休戦を結ぶとでもいうようにか。使節たちの面前で、目の前で、彼は投石機でムティナを砲撃した。彼は使節たちに包囲設備や防壁を見せびらかした。使節たちが居合わせている間、攻撃が一瞬たりとも休止することはなかった。このような男のもとに使節を派遣するのか。なぜか。それとも彼らの帰還によって、あなた方がよりいっそう激しく怯えるためなのか。
equidem cum ante legatos decerni non censuissem, hoc me tamen consolabar, cum illi ab Antonio contempti et reiecti revertissent renuntiavissentque senatui non modo illum de Gallia non discessisse, uti censuissemus, sed ne a Mutina quidem recessisse, potestatem sibi D. Bruti conveniendi non fuisse, fore ut omnes inflammati odio, excitati dolore, armis, equis, viris D. Bruto subveniremus.2 nos etiam languidiores postea facti sumus quam M. Antoni non solum audaciam et scelus sed etiam insolentiam superbiamque perspeximus.
実に私は、以前に使節派遣を決議すべきではないと提案した際、それでもこのことによって自らを慰めていたのだ。使節たちがアントニウスに侮蔑され拒絶されて戻り、我々の決議どおりに彼がガリアから立ち退かなかったばかりか、ムティナから退くことさえせず、自分たちにはデキムス・ブルトゥスに面会する機会すらなかったと元老院に報告した暁には、我々皆が憎しみに燃え、怒りに奮い立ち、武器で、騎兵で、歩兵で、デキムス・ブルトゥスを救援することになるだろうと。ところが我々は、マルクス・アントニウスの大胆さと犯罪だけでなく、その不遜さと傲慢さをも目の当たりにした後で、かえって以前よりも無気力になってしまったのだ。
Vtinam L. Caesar valeret, Ser. Sulpicius viveret: multo melius haec causa ageretur a tribus quam nunc agitur ab uno. Dolenter hoc dicam potius quam contumeliose. deserti, deserti, inquam, sumus, patres conscripti, a principibus. sed—saepe iam dixi— omnes in tanto periculo qui recte et fortiter sentient erunt consulares. animum nobis adferre legati debuerunt: timorem attulerunt—quamquam mihi quidem nullum— quamvis de illo ad quem missi sunt bene existiment: a quo etiam mandata acceperunt.
ルキウス・カエサルが息災であり、セルウィウス・スルピキウスが生きていてくれたらよかったのに。そうであれば、現在一人によって扱われているよりもはるかに立派に、この大義は三人によって推進されたであろうに。私はこれを侮辱的にではなく、痛恨の念をもって語ろう。元老院議員諸君、我々は首脳たちによって見捨てられた、私は言うが、見捨てられたのだ。だが――私はすでにしばしば言ってきたが――このような大いなる危機にあって、正しく勇敢に考えるすべての者が執政官経験者となるのだ。使節たちは我々に勇気をもたらすべきであった。しかるに彼らは恐怖をもたらした――私にはまったくもたらさなかったが。彼らが派遣された相手の人物を、彼らがいかに好意的に評価していようとも。その男から彼らは命令書まで受け取ったのだ。
pro di immortales! ubi est ille mos virtusque maiorum? C. Popilius apud maiores nostros cum ad Antiochum regem legatus missus esset et verbis senatus denuntiasset ut ab Alexandrea discederet quam obsidebat, cum tempus ille differret, virgula stantem circumscripsit dixitque se renuntiaturum senatui, nisi prius sibi respondisset quid facturus esset quam ex illa circumscriptione exisset.3 praeclare: senatus enim faciem secum attulerat auctoritatemque rei publicae. cui qui non paret, non ab eo mandata accipienda sunt, sed ipse est potius repudiandus.
不死なる神々よ!父祖のあの気風と徳はいったいどこにあるのか。我らの父祖の時代にガイウス・ポピリウスは、アンティオコス王のもとへ使節として派遣され、彼が包囲していたアレクサンドリアから立ち退くよう元老院の言葉で通告したとき、王が猶予を求めると、立っている王の周りに杖で円を描き、その円の外に出る前に自分が何をするつもりであるかを答えなければ、元老院にそのように報告すると言い放った。まことに見事であった。彼は元老院の面影と国家の権威とを自らに携えていたからである。この権威に従わない者からは、命令を受け取るべきではなく、むしろ彼自身が拒絶されねばならないのだ。
- 8.18cum suo magno esset beneficio, venisse eum contra se
cum節内の suo magno beneficio は、cum節の主語であるアントニウスではなく、主節の主語(カレヌス)自身が相手(アントニウス)に施した恩恵を指す再帰代名詞である(「アントニウスがカレヌスの大きな恩恵を受けていたにもかかわらず」)。続く venisse eum contra se は間接話法で negat に係り、「自分(カレヌス)に対して敵対行動を取ってきた」の意。
- 8.21fore ut omnes inflammati odio, excitati dolore, armis, equis, viris D. Bruto subveniremus
先行する hoc me consolabar(私はこのことによって自らを慰めていた)の内容を同格的に説明する fore ut + 接続法構文。使節派遣後の未来の出来事を過去の時点から眺めているため、subveniamus ではなく未完了過去接続法 subveniremus が用いられている。
- 8.23virgula stantem circumscripsit dixitque se renuntiaturum senatui, nisi prius sibi respondisset quid facturus esset quam ex illa circumscriptione exisset
間接話法(dixit se renuntiaturum...)の中に条件節(nisi... respondisset)と時間節(prius... quam... exisset)が組み込まれた重層構造。直接話法では未来完了となる条件文(nisi responderis... antequam exieris)が、主動詞 dixit(過去)に応じて接続法過去完了 respondisset および exisset に推移している。quid facturus esset は間接疑問文(過去基準の周辺的未来)。
