← キケロ

ピリッピカ

§7.21-7.27

アントニウスとの和平の不可能性と決戦の要求

キケロは元老院、騎士階級、ローマ人民、全イタリアの諸都市がことごとくアントニウスと敵対している事実を挙げ、彼との和平がいかに不可能であるかを論証する。そして執政官パンサに対し、目先の講和に惑わされず断固として戦うことを求め、セルウィリウスの強硬意見に同意して演説を締めくくる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§7.21

dixi de periculo: docebo ne coagmentari quidem posse pacem; de tribus enim quae proposui hoc extremum est. quae potest pax esse M. Antonio primum cum senatu? quo ore vos ille poterit, quibus vicissim vos illum oculis intueri? quis vestrum illum, quem ille vestrum non oderit? age, vos ille solum et vos illum? quid? ei qui Mutinam circumsedent, qui in Gallia dilectus habent, qui in vestras fortunas imminent, amici umquam vobis erunt aut vos illis? an equites Romanos amplectetur? occulta enim fuit eorum voluntas iudiciumque de Antonio. qui frequentissimi in gradibus Concordiae steterunt, qui nos ad libertatem recuperandam excitaverunt, arma, saga, bellum flagitaverunt, me una cum populo Romano in contionem vocaverunt, hi Antonium diligent et cum his pacem servabit Antonius?

危険については話しました。次に、和平を接合することすら不可能であることを示しましょう。私が提示した三つの点のうち、これが最後です。そもそも、まずマルクス・アントニウスと元老院との間にいかなる和平があり得ましょうか。彼がいかなる顔つきで皆さんを、逆に皆さんがいかなる目で彼を見つめることができましょうか。皆さんのうち誰が彼を、彼が皆さんのうち誰を憎まないというのでしょうか。さあ、彼が皆さんだけを、皆さんが彼だけを憎んでいるとでもいうのでしょうか。では、ムティナを包囲し、ガリアで徴兵を行い、皆さんの財産を狙っている者たちは、いつか皆さんの友となるでしょうか、あるいは皆さんが彼らの友となるでしょうか。それとも彼はローマ騎士たちを受け入れるとでもいうのでしょうか。アントニウスに対する彼らの意志と判断は隠されていたとでもいうのでしょうか。コンコルディア神殿の階段に大挙して立ち、自由を回復するよう我々を奮い立たせ、武器を、戦時外套を、戦争を要求し、ローマ人民とともに私を民会に呼び出したこの者たちがアントニウスを愛し、彼らとアントニウスが平和を保つでしょうか。

§7.22

​nam quid ego de universo populo Romano dicam? qui pleno ac referto foro bis me una mente atque voce in contionem vocavit declaravitque maximam libertatis recuperandae cupiditatem. ita, quod erat optabile antea ut populum Romanum comitem haberemus, nunc habemus ducem. quae est igitur spes, qui Mutinam circumsedent, imperatorem populi Romani exercitumque oppugnant, eis pacem cum populo Romano esse posse?1

そもそも、ローマ人民全体について私は何を語ればよいのでしょうか。彼らは満杯に埋め尽くされたフォルムで、心を一つにし声を一つにして二度にわたり私を民会に呼び出し、自由回復への最大の熱望を表明したのです。このように、以前はローマ人民を同伴者として持つことが望まれていたのに、今や私たちは彼らを先導者として持っているのです。それならば、ムティナを包囲し、ローマ人民の将軍と軍勢を攻撃している者たち、彼らにローマ人民との和平があり得るといういかなる希望があるでしょうか。

§7.23

​an cum municipiis pax erit quorum tanta studia cognoscuntur in decretis faciendis, militibus dandis, pecuniis pollicendis, ut in singulis oppidis curiam populi Romani non desideretis? laudandi sunt ex huius ordinis sententia Firmani qui principes pecuniae pollicendae fuerunt; respondendum honorifice est Marrucinis qui ignominia notandos censuerunt eos si qui militiam subterfugissent. haec iam tota Italia fient. Magna pax Antonio cum eis, his item cum illo.2 quae potest esse maior discordia? in discordia autem pax civilis esse nullo pacto potest.

それとも、決議の作成、兵士の提供、資金の約束においてこれほど熱心な支持が認められ、個々の町において皆さんがローマ人民の元老院議事堂の欠如を感じないほどである自治市たちとの間に和平があるでしょうか。資金の約束において先陣を切ったフィルマムの市民たちは、この身分の決議によって称賛されるべきです。兵役を逃れた者があれば不名誉の烙印を押すべきだと決議したマルキニ族には、名誉ある返答がなされるべきです。これらのことは今や全イタリアで行われるでしょう。アントニウスと彼らとの間、彼らとあの男との間には「大いなる平和」があるというわけです。これ以上のいかなる不和があり得ましょうか。そして不和の中にあっては、市民の平和はいかなる方法によっても存在し得ないのです。

§7.24

​Vt omittam multitudinem, L. Visidio, equiti Romano, homini in primis ornato atque honesto civique semper egregio, cuius ego excubias et custodias mei capitis cognovi in consulatu meo; qui vicinos suos non cohortatus est solum ut milites fierent sed etiam facultatibus suis sublevavit: huic, inquam, tali viro, quem nos senatus consulto conlaudare debemus, poteritne esse pacatus Antonius? quid? C. Caesari qui illum urbe, quid? D.

一般の群衆を省くとしても、とりわけ栄誉ある高潔な人物にして常に傑出した市民であるローマ騎士ルキウス・ウィシディウス、私の執政官期に私の生命の見張りと警護をしてくれたことを私が知っている人物、自らの隣人たちを兵士になるよう激励しただけでなく自らの財力で支援した人物――この男に、私が言いますが、私たちが元老院決議によって称賛すべきこのような人物に対して、アントニウスは和らいだ態度でいられるでしょうか。では、彼を首都から締め出したガイウス・カエサルに対しては?彼をガリアから締め出したデキムス・ブルトゥスに対しては?さらに彼自身、自分を追放し拒絶した相手であるガリア属州に対して自らを鎮め和らげるでしょうか。

§7.25

​Bruto qui Gallia prohibuit? iam vero ipse se placabit et leniet provinciae Galliae a qua expulsus et repudiatus est? omnia videbitis, patres conscripti, nisi prospicitis, plena odiorum, plena discordiarum, ex quibus oriuntur bella civilia. nolite igitur id velle quod fieri non potest, et cavete, per deos immortalis! patres conscripti, ne spe praesentis pacis perpetuam pacem amittatis.

徴募された父たちよ、もし先を見通さないならば、内乱を生じさせる憎悪に満ち、不和に満ちたあらゆるものを皆さんは目にすることでしょう。それゆえ、起こり得ないことを望むのはやめ、不死なる神々にかけて用心してください、徴募された父たちよ、目先の平和への希望によって永続的な平和を失わないように。

§7.26

quorsum haec omnis spectat oratio? quid enim legati egerint nondum scimus. at vero excitati, erecti, parati, armati animis iam esse debemus, ne blanda aut supplici oratione aut aequitatis simulatione fallamur. omnia fecerit oportet quae interdicta et denuntiata sunt, prius quam aliquid postulet:3 Brutum exercitumque eius oppugnare, urbis et agros provinciae Galliae populari destiterit; ad Brutum adeundi legatis potestatem fecerit, exercitum citra flumen Rubiconem eduxerit, nec propius urbem milia passuum cc admoverit; fuerit et in senatus et in populi Romani potestate. haec si fecerit, erit integra potestas nobis deliberandi; si senatui non paruerit, non illi senatus, sed ille populo Romano bellum indixerit.

この演説のすべてはどこを目指しているのでしょうか。使節たちが何を成し遂げたのかを、私たちはまだ知らないからです。しかし実に私たちは、甘い演説や懇願の演説、あるいは公平さの見せかけによって騙されないよう、心において既に奮起し、直立し、準備し、武装していなければなりません。彼が何かを要求する前に、禁じられ通告されたすべてのことをすでに行っていなければなりません。すなわち、ブルトゥスとその軍勢を攻撃すること、ガリア属州の都市と土地を荒廃させることをやめていること。使節たちにブルトゥスのもとへ赴く機会を与えていること。軍勢をルビコン川の手前に撤退させていること、そしてローマ市に二百マイルより近づいていないこと。元老院とローマ人民の支配下に身を置いていること。もし彼がこれらを行ったなら、私たちには審議する自由な権能があるでしょう。もし彼が元老院に従わなかったなら、元老院が彼に対してではなく、彼がローマ人民に対して戦争を布告したことになるのです。

§7.27

​sed vos moneo, patres conscripti: libertas agitur populi Romani,4 quae est commendata vobis; vita et fortunae optimi cuiusque, quo cupiditatem infinitam cum immani crudelitate iam pridem intendit Antonius; auctoritas vestra, quam nullam habebitis, nisi nunc tenueritis; taetram et pestiferam beluam ne inclusam et constrictam dimittatis cavete. te ipsum, Pansa, moneo —quamquam non eges consilio, quo vales plurimum, tamen etiam summi gubernatores in magnis tempestatibus a vectoribus admoneri solent—hunc tantum tuum apparatum tamque praeclarum ne ad nihilum recidere patiare. tempus habes tale quale nemo habuit umquam. hac gravitate senatus, hoc studio equestris ordinis, hoc ardore populi Romani potes in perpetuum rem publicam metu et periculo liberare. quibus de rebus refers, P. Servilio adsentior.

しかし徴募された父たちよ、私は皆さんに警告します。かかっているのは、皆さんに委ねられたローマ人民の自由です。アントニウスがとっくの昔から際限のない欲望と途方もない残虐さをもって狙いを定めてきた、最も優れた人々すべての生命と財産です。今保たなければ皆さんが全く持たないことになる、皆さんの権威です。閉じ込められ縛られた不気味で有害な野獣を解き放ってしまわないよう用心してください。パンサよ、あなた自身に忠告します――もっともあなたは助言を必要としておらず、助言において最も優れているのですが、それでも最高の舵手たちですら大嵐においては乗客たちから忠告されるのが常です――あなたのこれほど偉大でこれほど見事な準備が水泡に帰するのを許さないでいただきたい。あなたにはかつて誰も持たなかったような好機があります。元老院のこの重み、騎士階級のこの熱意、ローマ人民のこの熱気によって、あなたは国家を恐怖と危険から永遠に解放することができるのです。あなたが諮問している諸事に関して、私はプブリウス・セルウィリウスに同意します。

構文注4 件
  1. 7.22quae est igitur spes, qui Mutinam circumsedent, imperatorem populi Romani exercitumque oppugnant, eis pacem cum populo Romano esse posse?

    関係節 qui Mutinam circumsedent...oppugnant の先行詞 eis が関係節の後に置かれ、主節の不定詞句 eis pacem...esse posse の与格補語となっている構造。代名詞 eis が関係詞節の直後に現れるため、文全体の骨格は「quae est igitur spes, eis pacem cum populo Romano esse posse(それゆえ、彼らにローマ人民との和平があり得るといういかなる希望があるだろうか)」であり、関係節は先行詞 eis の具体的な内容を先回りして詳述している。

  2. 7.23Magna pax Antonio cum eis, his item cum illo

    コピュラ(est)が省略された名詞述語文であり、前段で述べられた諸自治市の激烈な対アントニウス敵対姿勢を踏まえた強烈な皮肉(ironia)。文字通りの「大いなる平和」ではなく、「大した平和もあったものだ(到底あり得ない)」という反語的意味を表す。

  3. 7.26omnia fecerit oportet quae interdicta et denuntiata sunt, prius quam aliquid postulet

    非人称動詞 oportet に接続詞 ut なしで完了接続法 fecerit(および後続の destiterit, eduxerit など)が直接従属する無接続構文(asyndetic subjunctive)。直説法未来完了とも形は同一であるが、oportet の補足節として接続法と解するのが自然である。要求を行う(postulet)よりも前に諸条件を「すべて完了していなければならない」という完了相(aspect)の要求を表す。

  4. 7.27libertas agitur populi Romani

    動詞 agitur に主語 libertas が続く構文。「〜が争点となっている」「〜がかかっている(危険にさらされている)」という意味の慣用表現(res agitur)。続く「vita et fortunae」「auctoritas vestra」も同一の agitur に並列して係る主語である。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:7.21-7.27