- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:6.1-6.4
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは民会において、元老院が一月一日の討議を経てアントニウスへの使節派遣を決定した経緯を報告し、使節派遣の実質は最後通告であることを説明して、アントニウスの無法と放埓を激しく弾劾する。
audita vobis esse arbitror,1 Quirites, quae sint acta in senatu, quae fuerit cuiusque sententia. res enim ex Kalendis Ianuariis agitata paulo ante confecta est, minus quidem illa severe quam decuit, non tamen omnino dissolute. mora est adlata bello, non causa sublata. quam ob rem, quod quaesivit ex me P. Apuleius, homo et multis officiis mihi et summa familiaritate coniunctus et vobis amicissimus, ita respondebo ut ea quibus non interfuistis nosse possitis. causa fortissimis optimisque consulibus Kalendis Ianuariis de re publica primum referendi fuit ex eo quod a. d. xiii. Kalendas Ianuarias senatus me auctore decrevit.
市民諸君、元老院で何が決議され、各人がどのような意見を述べたかは、諸君の耳に届いていることと思います。実に、一月一日から討議されてきた事案が、少し前に決着したのです。しかるべき厳格さには及びませんでしたが、決して全く緩みきったわけではありませんでした。戦争への猶予がもたらされただけで、開戦の根拠が取り除かれたわけではありません。それゆえ、私と多くの恩義で結ばれ、極めて親密であり、諸君の最もよき友でもあるプブリウス・アプレイウスが私に尋ねたことについて、諸君がその場に立ち会わなかった事柄を知ることができるようにお答えいたしましょう。もっとも勇敢で最善の執政官たちが、一月一日にまず国家について付議する根拠となったのは、十二月二十日に私の発議によって元老院が決議した事柄にありました。
eo die primum, Quirites, fundamenta sunt iacta rei publicae: fuit enim longo intervallo ita liber senatus ut vos aliquando liberi essetis.2 quo quidem tempore, etiam si ille dies vitae finem mihi adlaturus esset, satis magnum ceperam fructum, cum vos universi una mente atque voce iterum a me conservatam esse rem publicam conclamastis. hoc vestro iudicio tanto tamque praeclaro excitatus ita Kalendis Ianuariis veni in senatum ut meminissem quam personam impositam a vobis sustinerem. itaque bellum nefarium inlatum rei publicae cum viderem, nullam moram interponendam insequendi M. Antonium putavi, hominemque audacissimum qui multis nefariis rebus ante commissis hoc tempore imperatorem populi Romani oppugnaret, coloniam vestram fidissimam fortissimamque obsideret, bello censui persequendum: tumultum esse decrevi; iustitium edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius graviusque incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia gravissimi belli insignia suscepta a senatu viderent.
市民諸君、その日、初めて国家の礎が据えられたのです。実に久方ぶりに、元老院は諸君がついに自由になることができるほど自由でした。その時、たとえその日が私に生命の終わりをもたらすことになったとしても、諸君が全員一致の心と声で、国家が私によって再び守られたと歓呼してくれたとき、私は十分に大きな果実を得ていたのでした。諸君のこのかくも偉大で輝かしい評価に鼓舞され、私は諸君から託された役割を自らが担っているのだと銘記しつつ、一月一日に元老院へと赴きました。したがって、国家に対して不敬なる戦争が仕掛けられているのを見たとき、私はマルクス・アントニウスを追撃することにいささかの猶予も差し挟むべきではないと考え、それ以前に数々の不敬な行為を犯し、今この時にローマ人民の軍司令官を攻撃し、諸君の最も忠実で勇敢な植民市を包囲しているこの最も不敵な男を、戦争によって徹底追究すべきであると提案しました。私は非常事態であると決議し、公務停止を布告し、軍装を着用することが承認されるべきだと述べました。元老院によって極めて重大な戦争のあらゆる標章が採用されたのを見たならば、国家への不正に対して誰もがより鋭く、より重く復讐に身を捧げるようにするためでした。
itaque haec sententia, Quirites, sic per triduum valuit ut, quamquam discessio facta non esset, tamen praeter paucos omnes mihi adsensuri viderentur. hodierno autem die spe nescio qua eis obiecta remissior senatus fuit. nam plures eam sententiam secuti sunt ut, quantum senatus auctoritas vesterque consensus apud Antonium valiturus esset, per legatos experiremur. intellego, Quirites, a vobis hanc sententiam repudiari, neque iniuria. ad quem enim legatos? ad eumne qui pecunia publica dissipata atque effusa per vim et contra auspicia impositis rei publicae legibus, fugata contione, obsesso senatu, ad opprimendam rem publicam Brundisio legiones arcessierit; ab eis relictus cum latronum manu in Galliam inruperit, Brutum oppugnet, Mutinam circumsedeat? quae vobis potest cum hoc gladiatore condicionis, aequitatis, legationis esse communitas?
それゆえ市民諸君、この意見は三日間にわたり強い支持を得たため、採決の分離は行われなかったものの、少数の者を除いて全員が私に同意するかに見えました。しかし本日は、何らかの希望が彼らに提示されたために、元老院はより軟化してしまいました。というのも、アントニウスに対して元老院の権威と諸君の一致した意思がどれほどの力を持つか、使節を通じて試してみるべきだという意見に従う者が多数を占めたからです。 市民諸君、諸君がこの意見を拒絶していることを私は承知していますし、それはもっともなことです。一体誰のもとへ使節を送るというのでしょうか。公金を浪費・散財し、暴力によって、また鳥卜に反して国家に法を課し、民会を追い散らし、元老院を包囲し、国家を抑圧するためにブルンディシウムから軍団を呼び寄せたあの男のもとへでしょうか。軍団に見捨てられた後、盗賊の一団とともにガリアへと乱入し、ブルトゥスを攻撃し、ムティナを包囲しているあの男のもとへでしょうか。この剣闘士と諸君の間に、協定や公平さや使節派遣のいかなる共通基盤があり得ましょうか。
quamquam, Quirites, non est illa legatio, sed denuntiatio belli, nisi paruerit: ita enim est decretum ut si legati ad Hannibalem mitterentur. mittuntur enim qui nuntient ne oppugnet consulem designatum, ne Mutinam obsideat, ne provinciam depopuletur, ne dilectus habeat, sit in senatus populique Romani potestate. facile vero huic denuntiationi parebit, ut in patrum conscriptorum atque in vestra potestate sit qui in sua numquam fuerit!3 quid enim ille umquam arbitrio suo fecit? semper eo tractus est quo libido rapuit, quo levitas, quo furor, quo vinolentia; semper eum duo dissimilia genera tenuerunt, lenonum et latronum; ita domesticis stupris, forensibus parricidiis delectatur ut mulieri citius avarissimae paruerit quam senatui populoque Romano.
もっとも市民諸君、それは使節派遣などではなく、従わぬ場合の宣戦布告なのです。実に、あたかもハンニバルのもとへ使節が派遣されるかのごとく決議されたのですから。実際、指名執政官を攻撃してはならず、ムティナを包囲してはならず、属州を略奪してはならず、徴兵を行ってはならず、元老院とローマ人民の支配下に服すべきである、と通告する使者たちが派遣されるのです。しかし、自ら自身の支配下にすら一度として服したことのない男が、議員諸父と諸君の支配下に服するというこの通告に、易々と従うはずがありましょうか。実に彼が自らの判断で何かを行ったことなどあったでしょうか。彼は常に欲望が、軽薄さが、狂気が、泥酔が奪い去る先へと引きずられてきました。常に二つの異なる部類、すなわち女衒と盗賊とが彼を支配してきました。家庭内の淫行と公共の場での殺戮に心を奪われている彼は、元老院やローマ人民に従うくらいなら、最も強欲な女に真っ先に従う男なのです。
- 6.1audita vobis esse arbitror
完了受動不定詞 audita esse に対する vobis は行為者の与格(dativus auctoris)。「諸君によって聞かれたと私は思う」の意。文脈上の主語は後続の間接疑問節(quae sint acta... quae fuerit...)。
- 6.2fuit enim longo intervallo ita liber senatus ut vos aliquando liberi essetis
ita... ut による結果節構文。longo intervallo は「長い間隔をおいて」「久しぶりに」を表す時の奪格。aliquando はここでは「ついに」「ようやく(tandem)」のニュアンスで用いられている。
- 6.4facile vero huic denuntiationi parebit, ut in patrum conscriptorum atque in vestra potestate sit qui in sua numquam fuerit!
反語的表現。主節 facile vero... parebit(「実にたやすく従うだろう」=「従うはずがない」)に続き、ut... sit はその結果または想定される状態を導く接続詞節で、驚きや不条理・皮肉を込めて「〜するほどに/〜することに(従うというのか)」を表す。関係代名詞 qui の先行詞は parebit の暗黙の主語(アントニウス)。
