- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:5.12-5.17
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはアントニウスが公文書偽造を通じて莫大な不正蓄財を行ったことを告発し、続いて資格のない異邦人やならず者を多数組み入れた彼の裁判法を痛烈に批判する。さらに、かつての独裁者たちさえ行わなかった、都市内での公然たる武装護衛の帯同を前代未聞の暴挙として糾弾する。
neque solum commentariis commenticiis chirographisque venalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum est, cum, quae vendebat Antonius, ea se ex actis Caesaris agere diceret, sed senatus etiam consulta pecunia accepta falsa referebat; syngraphae obsignabantur; senatus consulta numquam facta ad aerarium deferebantur. huius turpitudinis testes erant etiam exterae nationes. foedera interea facta, regna data, populi provinciaeque liberatae, ipsarumque rerum falsae tabulae gemente populo Romano toto Capitolio figebantur. quibus rebus tanta pecunia una in domo coacervata est ut, si hoc genus pecuniae iure redigatur, non sit pecunia rei publicae defutura. legem etiam iudiciariam tulit, homo castus atque integer, iudiciorum et iuris auctor. in quo nos fefellit. antesignanos et manipularis et alaudas iudices se constituisse dicebat: at ille legit aleatores, legit exsules, legit Graecos —o consessum iudicum praeclarum! o dignitatem consili admirandam!
そして、アントニウスが自ら売却していたものをカエサルの決定事項に基づいて行っていると語りつつ、偽りの覚え書や売買可能な自筆証書によって無数の金銭がかの邸宅に蓄積されたのみならず、彼は金銭を受け取って偽りの元老院決議を記録しさえしていました。借用証書には捺印され、決して採択されなかった元老院決議が国庫へと提出されていました。この恥ずべき悪行の証人は国外の諸民族にさえ及んでいました。その間に条約が結ばれ、王国が与えられ、諸民族や属州が解放され、ローマ人民の嘆きの中で、まさにそれらの事柄の偽りの銘板がカピトリウム全域に掲げられていたのです。これらの事柄によって、もしこの種の金銭が法に基づいて回収されるならば国家の金銭が不足することなどないほどに、莫大な金銭が一つの邸宅に蓄積されました。あの清廉潔白にして裁判と正義の主唱者たる男は、裁判法さえも提出しました。この点において彼は我々を欺いたのです。彼は前衛部隊(アンテシグナーニー)や歩兵隊員(マニプラリス)、ヒバリ(アラウダ)兵団の者を陪審員に任命したと称していました。ところが彼が選任したのは賭博師であり、追放者であり、ギリシア人でした。おお、称賛すべき陪審員の集まりよ。おお、敬服すべき法廷の威厳よ。
avet animus apud consilium illud pro reo dicere! Cydam amo Cretensem, portentum insulae, hominem audacissimum et perditissimum. sed fac non esse:1 num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma? num, quod maximum est, leges nostras moresve novit? num denique homines? est enim Creta vobis notior quam Roma Cydae. dilectus autem et notatio iudicum etiam in nostris civibus haberi solet; Cortynium vero iudicem quis novit aut quis nosse potuit? nam Lysiaden Atheniensem plerique novimus; est enim Phaedri, philosophi nobilis, filius; homo praeterea festivus, ut ei cum M'. Curio consessore eodemque conlusore facillime possit convenire.
かの法廷の前で被告のために弁論したいと心が疼きます。私はクレタ人キューダースを愛してやみません。かの島の化け物であり、この上なく不敵で破滅的な男です。しかし仮にそうではないとしましょう。彼はラテン語を解するでしょうか。彼は陪審員の家柄と規範にかなっているでしょうか。何よりも重大なこととして、彼は我らの法や慣習を知っているでしょうか。そもそも人間というものを知っているでしょうか。実にキューダースにとってのローマより、あなたがたにとってのクレタの方がよく知られているのです。陪審員の選定と資格審査は我らの市民の間でさえ行われるのが常です。しかるにゴルテュンの陪審員を誰が知っており、あるいは誰が知り得たでしょうか。他方、アテナイ人リュシアデースなら我々の多くが知っています。彼は高名な哲学者パイドロスの息子であり、おまけに陽気な男ですから、陪審席の同僚にして同じく賭博仲間であるマニウス・クリウスとも極めて容易に折り合えることでしょう。
quaero igitur, si Lysiades citatus iudex non responderit excuseturque Areopagites esse2 nec debere eodem tempore Romae et Athenis res iudicare, accipietne excusationem is qui quaestioni praeerit Graeculi iudicis, modo palliati, modo togati? an Atheniensium antiquissimas leges negleget? qui porro ille consessus, di boni! Cretensis iudex isque nequissimus. quem ad modum ad hunc reus adleget, quo modo accedat? dura natio est. at Athenienses misericordes. puto ne Curium quidem esse crudelem qui periculum fortunae cotidie facit. sunt item lecti iudices qui fortasse excusabuntur; habent enim legitimam excusationem, exsili causa solum vertisse nec esse postea restitutos.
そこで私は問います。もしリュシアデースが陪審員として召喚されても出廷せず、アレオパゴス評議員であるためローマとアテナイで同時に裁判を行う義務はないと申し立てられたなら、尋問法廷を主宰する者は、ある時はギリシアの上着(パリウム)をまとい、ある時はトガをまとうこのギリシア小僧陪審員の弁解を受理するでしょうか。それともアテナイ人の最も古き法を無視するでしょうか。さらに、何と見事な陪審員の集まりか、善き神々よ。クレタ人の陪審員、それも最悪の悪党です。被告はどのように彼に人を遣わし、どのように近づけばよいのでしょうか。冷酷な民族です。しかしアテナイ人は情け深い。毎日運命の危険を冒しているクリウスでさえ冷酷ではないと私は思います。同様に、おそらく免除されるであろう陪審員たちも選任されています。彼らには、追放のために祖国を離れ、その後いまだ復権していないという正当な弁解があるからです。
hos ille demens iudices legisset, horum nomina ad aerarium detulisset, his magnam partem rei publicae credidisset, si ullam speciem rei publicae cogitavisset? atque ego de notis iudicibus dixi: quos minus nostis nolui nominare: saltatores, citharistas, totum denique comissationis Antonianae chorum in tertiam decuriam iudicum scitote esse coniectum. en causam cur lex tam egregia tamque praeclara maximo imbri, tempestate, ventis, procellis, turbinibus, inter fulmina et tonitrua ferretur, ut eos iudices haberemus quos hospites habere nemo velit. scelerum magnitudo, conscientia maleficiorum, direptio eius pecuniae cuius ratio in aede Opis confecta est hanc tertiam decuriam excogitavit; nec ante turpes iudices quaesiti quam honestis iudicibus nocentium salus desperata est.
もし彼が国家のいかなる姿をも念頭に置いていたなら、かの狂気の男がこれらの者たちを陪審員に選任し、これらの者たちの名を国庫に提出し、これらの者たちに国家の大部分を委ねたりしたでしょうか。しかも私はよく知られた陪審員について語ったにすぎません。あなたがたがよく知らない者たちの名はあえて挙げませんでした。踊り手、キタラー奏者、要するにアントニウスの宴会の道化の一団全体が第三の陪審員組(デクリア)に投げ込まれたのだとご承知おきください。これこそが、誰も客として迎え入れたがらないような者たちを我々が陪審員として持つために、豪雨、嵐、強風、突風、竜巻の中、雷鳴と稲妻のただ中で、これほど卓越した、これほど輝かしい法律が提出された理由なのです。罪行の甚大さ、悪行への罪の意識、オプス神殿で計算が完了したかの金銭の略奪こそが、この第三のデクリアを案出させたのです。そして有罪者たちの救済が廉潔な陪審員のもとで絶望的となるまでは、恥知らずな陪審員が求められることはありませんでした。
sed illud os, illam impuritatem caeni fuisse ut hos iudices legere auderet!3 quorum lectione duplex imprimeretur rei publicae dedecus: unum, quod tam turpes iudices essent; alterum, quod patefactum cognitumque esset quam multos in civitate turpis haberemus. hanc ergo et reliquas eius modi leges, etiam si sine vi salvis auspiciis essent rogatae, censerem tamen abrogandas: nunc vero cur abrogandas censeam, quas iudico non rogatas?
しかし、これらの陪審員を選任する勇気を持つとは、何という鉄面皮、何という泥沼の不潔さであったことか。彼らの選任によって国家には二重の不名誉が刻印されることになりました。一つは陪審員があまりにも恥ずべき者たちであること、もう一つは我が市民の中にどれほど多くの不届き者がいたかが白日の下に晒され知れ渡ったことです。したがって、たとえこの法律や同種の残りの法律が暴力なしに、かつ正当な鳥卜のもとで諮られたとしても、私はなお破棄されるべきだと提議したことでしょう。しかし今や、私がそもそも諮られていないと判断しているものを、なぜ破棄されるべきだと提議しましょうか。
an illa non gravissimis ignominiis monumentisque huius ordinis ad posteritatis memoriam sunt notanda, quod unus M. Antonius in hac urbe post conditam urbem palam secum habuerit armatos? quod neque reges nostri fecerunt neque ei qui regibus exactis regnum occupare voluerunt. Cinnam memini; vidi Sullam; modo Caesarem: hi enim tres post civitatem a L. Bruto liberatam plus potuerunt quam universa res publica. non possum adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse; hoc dico: nec multis et occultis.4
それとも、この都市の創建以来、ただマルクス・アントニウス一人だけがこの都市で公然と武装した者たちを身辺に従えていたという事実は、我らの階層(元老院)の極めて厳重な非難と記念碑によって後世の記憶に刻まれるべきではないというのでしょうか。このことは我らの王たちも行いませんでしたし、王たちが追放された後に王権を握ろうと欲した者たちも行いませんでした。私はキンナを覚えています。スッラを見ました。先頃にはカエサルを見ました。実にこれら三人は、ルキウス・ブルートゥスによって都市が解放されたのち、国家全体をもしのぐ力を持った者たちでした。彼らが武器に護衛されていなかったと断言することはできません。私が言うのはこういうことです。すなわち、多数の武器によってではなく、またそれらは隠されていたということです。
- 5.13sed fac non esse
動詞 fac(facere の命令法現在)に対格不定詞構文(ここでは対格主語 eum および述語補語 talem 等の省略)が後続した構文で、「彼が(そのような人物で)ないと仮定せよ/仮にそうでないとせよ」という譲歩的仮定を表す。fac ut の接続法節を従える構文と同義。
- 5.14excuseturque Areopagites esse
受動態動詞 excusetur(「口実・弁解として申し立てられる」)に主格不定詞構文(Areopagites はギリシア語由来の男性単数主格形名詞)が結合した人称構文(nominativus cum infinitivo)。非人称的構文(excusetur eum Areopagiten esse「彼がアレオパゴス評議員であることが口実とされる」)をとらず、主語自身が主格で不定詞の補語と一致している。
- 5.16sed illud os, illam impuritatem caeni fuisse ut hos iudices legere auderet
感嘆の対格不定詞構文(accusativus cum infinitivo exclamativus)。illud os, illam impuritatem caeni が意味上の主語(対格)、fuisse が述語不定詞であり、憤慨を込めて「〜であったとは!」と述べる。これに続く ut... auderet は結果(連続)の接続法節で、その厚顔無恥と不潔さがどれほどであったかを具体的に規定している。
- 5.17nec multis et occultis
前文の non possum adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse(彼らが武器に護衛されていなかったと断言することはできない)を受けた極めて簡潔な省略構文。nec multis [telis stipatos fuisse], et [his/telis] occultis(「多数の武器によって護衛されていたのではなく、しかもそれらの武器は隠されていた」)を骨格とし、彼らが護衛を従えるにしても少数かつ目立たない形であった対比を強調している。
