- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:3.6-3.10
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはマルス軍団と第四軍団、およびそれらを率いるカエサルの決断を称賛して元老院による追認と報奨の約束を求め、さらにガリアを固守するデキムス・ブルートゥスの布告を歓迎しつつ、かつての傲慢王タルクィニウスを遥かに凌駕するアントニウスの残虐と専横を糾弾する。
quoniam longo intervallo loqui nobis de re publica licet, sileri potest.1 quis enim unus fortior, quis amicior umquam rei publicae fuit quam legio Martia universa? quae cum hostem populi Romani Antonium iudicasset, comes esse eius amentiae noluit: reliquit consulem; quod profecto non fecisset, si eum consulem iudicasset quem nihil aliud agere, nihil moliri nisi caedem civium atque interitum civitatis videret. atque ea legio consedit Albae. quam potuit urbem eligere aut opportuniorem ad res gerendas aut fideliorem aut fortiorum virorum aut amiciorum rei publicae civium?
国家について語ることが長い空白ののちに我らに許されている以上、沈黙することはできない。実に、個々の誰がこれほど勇敢であったろうか、誰が全マルス軍団ほどかつて国家に忠実であったろうか。この軍団はアントニウスをローマ市民の敵と断定するや、彼の狂乱の道連れとなることを拒んだ。執政官を見限ったのである。もし市民の虐殺と国家の破滅以外には何も企てず、何も画策していないと見做した彼を執政官と認めていたなら、決してそうはしなかったであろう。そしてこの軍団はアルバに駐屯した。軍事行動を起こすのにより好都合で、より忠実で、より勇敢な勇士たちや、より国家に親愛なる市民たちを擁する都市を、軍団が他に選ぶことができただろうか。
huius legionis virtutem imitata quarta legio duce L. Egnatuleio quaestore, civi optimo et fortissimo, C. Caesaris auctoritatem atque exercitum persecuta est. faciendum est igitur nobis, patres conscripti, ut ea quae sua sponte clarissimus adulescens atque omnium praestantissimus gessit et gerit hac auctoritate nostra comprobentur, veteranorumque, fortissimorum virorum, tum legionis Martiae quartaeque mirabilis consensus ad rem publicam recuperandam laude et testimonio nostro confirmetur, eorumque commoda, honores, praemia, cum consules designati magistratum inierint, curae nobis fore hodierno die spondeamus.
この軍団の武勇に倣い、第四軍団も、最も善良で極めて勇敢な市民である財務官ルキウス・エグナトゥレイウスの先導のもと、ガイウス・カエサルの権威と軍勢に従った。それゆえ、招集議員諸君、我らは、極めて高名にして万人に卓越したあの青年が自発的に行い、今なお行っていることが我らのこの権威によって承認され、勇猛果敢な退役兵たち、そしてマルス軍団と第四軍団が国家を奪還するために示した驚くべき一致団結が我らの称賛と証言によって確固たるものとされ、次期執政官たちが政務に就いたあかつきには彼らの待遇、栄誉、褒賞を我らが配慮することを今日確約するように計らわねばならない。
atque ea quidem quae dixi de Caesare deque eius exercitu iam diu nota sunt nobis. virtute enim admirabili Caesaris constantiaque militum veteranorum legionumque earum quae optimo iudicio auctoritatem nostram, libertatem populi Romani, virtutem Caesaris secutae sunt a cervicibus nostris est depulsus Antonius. sed haec, ut dixi, superiora: hoc vero recens edictum D. Bruti quod paulo ante propositum est certe silentio non potest praeteriri. pollicetur enim se provinciam Galliam retenturum in senatus populique Romani potestate. O civem natum rei publicae, memorem sui nominis imitatoremque maiorum! neque enim Tarquinio expulso maioribus nostris tam fuit optata libertas quam est depulso Antonio retinenda nobis.2
そしてカエサルについて、また彼の軍隊について私が述べた事柄は、すでに久しく我らの知るところである。事実、カエサルの驚嘆すべき武勇、ならびに最善の判断により我らの権威、ローマ市民の自由、カエサルの武勇に従った退役兵たちとそれら諸軍団の不屈の精神によって、アントニウスは我らの首筋から払いのけられたのである。しかしこれらは、すでに述べたように以前の事柄である。だが、少し前に公布されたデキムス・ブルートゥスのこの最新の告示は、決して沈黙のうちに見過ごすことはできない。彼はガリア属州を元老院とローマ市民の権力のもとに保持すると約束しているのだ。ああ、国家のために生まれ、自らの家名を忘れず、先祖の模範に従う市民よ。というのも、タルクィニウスが追放された際に我らの先祖にとって自由が切望されたのは、アントニウスが撃退された今、我らによって自由が保持されねばならないほどではなかったからである。
illi regibus parere iam a condita urbe didicerant: nos post reges exactos servitutis oblivio ceperat. atque ille Tarquinius quem maiores nostri non tulerunt non crudelis, non impius, sed superbus est habitus et dictus: quod nos vitium in privatis saepe tulimus, id maiores nostri ne in rege quidem ferre potuerunt. L. Brutus regem superbum non tulit: D. Brutus sceleratum atque impium regnare patietur Antonium? quid Tarquinius tale qualia innumerabilia et facit et fecit Antonius? senatum etiam reges habebant: nec tamen, ut Antonio senatum habente, in consilio regis versabantur barbari armati. servabant auspicia reges; quae hic consul augurque neglexit, neque solum legibus contra auspicia ferendis sed etiam conlega una ferente eo quem ipse ementitis auspiciis vitiosum fecerat.3
先祖は建国の初めから王たちに従うことを学んでいたが、我らは王たちが追放されたのち、隷属の記憶を忘却していた。しかも、我らの先祖が耐え忍ばなかったあのタルクィニウスでさえ、残酷だとも不敬だとも見做されず、言われもせず、ただ傲慢であると見做され、呼ばれていたにすぎない。我らが私人のうちにおいてしばしば耐え忍んできたこの欠点を、先祖は王においてさえ耐えることができなかったのだ。ルキウス・ブルートゥスは傲慢な王を容忍しなかった。デキムス・ブルートゥスが、極悪非道で不敬なアントニウスの支配を座視するだろうか。アントニウスが無数に行い、また行ってきたような悪行の何をタルクィニウスがなしたというのか。王たちでさえ元老院を保持していた。しかし、アントニウスが元老院を主宰しているときのように、王の会議の場に武装した異民族が入り込むことはなかった。王たちは鳥卜を遵守していた。この男は執政官であり卜占官でありながら鳥卜を無視し、鳥卜に反して法案を提出したのみならず、自らが偽りの鳥卜によって瑕疵ありと宣告した同僚とともに共同提案まで行ったのである。
quis autem rex umquam fuit tam insignite impudens ut haberet omnia commoda, beneficia, iura regni venalia? quam hic immunitatem, quam civitatem, quod praemium non vel singulis hominibus vel civitatibus vel universis provinciis vendidit? nihil humile de Tarquinio, nihil sordidum accepimus: at vero huius domi inter quasilla pendebatur aurum, numerabatur pecunia; una in domo omnes quorum intererat totum imperium populi Romani nundinabantur. supplicia vero in civis Romanos nulla Tarquini accepimus: at hic et Suessae iugulavit eos quos in custodiam dederat et Brundisi ad ccc fortissimos viros civisque optimos trucidavit.
いかなる王が、かつてこれほど際立って破廉恥にも、王国のあらゆる特権、恩恵、権利を売り物に供しただろうか。この男が、個々の人間、あるいは都市、あるいは属州全体に対して売り払わなかったいかなる免税特権、いかなる市民権、いかなる報奨があっただろうか。タルクィニウスについて、我らは卑賤なこと、下劣なことを何一つ伝え聞いていない。しかるにこの男の家では、紡錘籠の間で金が秤にかけられ、貨幣が数えられていた。利害関係者全員が、ローマ市民の支配権の全体を一つの家の中で売買していたのだ。ローマ市民に対するタルクィニウスの処刑など、我らは全く伝え聞いていない。しかるにこの男は、スエッサにおいて自らが拘禁した者たちを刺殺し、ブルンディシウムではおよそ三百人もの極めて勇敢な男たち、最善の市民たちを虐殺したのである。
- 3.6quoniam longo intervallo loqui nobis de re publica licet, sileri potest.
直前の箇所の末尾の nec vero de legione Martia から続く構文で、主節は nec ... sileri potest(「沈黙されることはできない」=「沈黙してはならない」)という非人称受動構文を形成している。quoniam 節は理由を表す副詞節として主節の中間に挿入されている。
- 3.8neque enim Tarquinio expulso maioribus nostris tam fuit optata libertas quam est depulso Antonio retinenda nobis.
tam ... quam ... の相関構文による比較。前半 Tarquinio expulso(絶対奪格「タルクィニウスが追放された時」)と後半 depulso Antonio(絶対奪格「アントニウスが撃退された今」)が対応し、maioribus nostris(与格)と nobis(義務の動形容詞 retinenda に対する行為者の与格)が対比されている。
- 3.9conlega una ferente eo quem ipse ementitis auspiciis vitiosum fecerat.
独立奪格 conlega una ferente(「同僚が共に法案を提出する中で」)に対し、指示代名詞 eo が同格または限定として置かれ、後続の関係代名詞節 quem ... fecerat の先行詞となっている。キケロはここで、アントニウスがかつて鳥卜の瑕疵を宣言して就任を妨害しようとした同僚執政官ドラベッラとの共同立法という自己矛盾を突いている。
- 3.7faciendum est igitur nobis, patres conscripti, ut ea quae sua sponte clarissimus adulescens atque omnium praestantissimus gessit et gerit hac auctoritate nostra comprobentur, veteranorumque, fortissimorum virorum, tum legionis Martiae quartaeque mirabilis consensus ad rem publicam recuperandam laude et testimonio nostro confirmetur, eorumque commoda, honores, praemia, cum consules designati magistratum inierint, curae nobis fore hodierno die spondeamus.
動形容詞 faciendum est nobis(義務の受動句)に名詞節 ut ... comprobentur ... confirmetur ... spondeamus が後続する長大な構文。ut に導かれる接続法動詞のうち comprobentur と confirmetur は受動態三人称複数・単数であるが、最後の spondeamus は一人称複数能動態に転換しており、文脈上元老院議員全員(「我ら」)の誓約行動を並列させている。
本文中の位置は未特定
