- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:3.36-3.39
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは自由のために戦う決意を呼びかけた上で演説を締めくくり、一月一日の元老院開催の安全確保、デキムス・ブルトゥスやカエサル、忠誠を示した軍団への称賛と顕彰、および新執政官による正式付託を求める公式の決議案(提案)を読み上げる。
nihil est detestabilius dedecore, nihil foedius servitute. ad decus et ad libertatem nati sumus: aut haec teneamus aut cum dignitate moriamur. nimium diu teximus quid sentiremus; nunc iam apertum est; omnes patefaciunt in utramque partem quid sentiant, quid velint. sunt impii cives—pro caritate rei publicae nimium multi, sed contra multitudinem bene sentientium admodum pauci—quorum opprimendorum1 di immortales incredibilem rei publicae potestatem et fortunam dederunt. ad ea enim praesidia quae habemus iam accedent consules summa prudentia, virtute, concordia, multos mensis de populi Romani libertate commentati atque meditati. his auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis vigilantibus et multum in posterum providentibus, populo Romano consentiente, erimus profecto liberi brevi tempore. iucundiorem autem faciet libertatem servitutis recordatio.
恥辱ほど忌まわしいものはなく、隷属ほど醜悪なものはない。我らは栄誉と自由のために生まれたのだ。これらを保持するか、さもなくば尊厳をもって死のうではないか。我らは自らの思いをあまりにも長く隠してきた。今やそれは公然のものとなった。誰もが自らが何を思い、何を望んでいるかを、双方の陣営に向けて明らかにしている。不届きな市民たちもいる――国家への愛情に照らせばあまりにも多いが、正しき思いを抱く多数の者たちに対比すればごく少数である――が、彼らを鎮圧する信じがたい力と好機を、不死の神々は国家に与えてくださった。というのも、我らがすでに有しているこれらの防壁に、執政官たちが加わろうとしているからである。彼らは最高の分別、武勇、協調の精神を備え、長月にわたってローマ人民の自由について思索し、検討を重ねてきた。彼らを首唱者とし指導者とし、神々の加護を得て、我らが警戒を怠らず将来を大いに見通し、ローマ人民が一心同体となるならば、我らは間もなく間違いなく自由となるであろう。そして隷属の記憶が、自由をいっそう喜ばしいものとするのである。
quas ob res, quod tribuni plebis verba fecerunt uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi sententiaeque de summa re publica libere dici possint, de ea re ita censeo uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, dent operam uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi possit. quodque edictum D. Bruti, imperatoris, consulis designati, propositum sit, senatum existimare2 D. Brutum, imperatorem, consulem designatum, optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defendat;
それゆえ、護民官諸君が、一月一日の元老院会議が無事に開催され、国家の最高利益について意見が自由に述べられるようにと発言したことに関し、私はこの件について以下のように提案する。すなわち、執政官予定者ガイウス・パンサとアウルス・ヒルティウスは、一月一日の元老院会議が無事に開催されうるよう尽力せよ、と。また、インペラトルにして執政官予定者であるデキムス・ブルトゥスの布告が公示されたことに関し、元老院は、インペラトルにして執政官予定者デキムス・ブルトゥスが、元老院の権威とローマ人民の自由および主権を守っているゆえに、国家に対して最高の功績を立てていると判断する、と。
quodque provinciam Galliam citeriorem, optimorum et fortissimorum amicissimorumque rei publicae civium, exercitumque in senatus potestate retineat, id eum exercitumque eius, municipia, colonias provinciae Galliae recte atque ordine exque re publica fecisse et facere. senatum ad summam rem publicam pertinere arbitrari a D. Bruto et L. Planco imperatoribus, consulibus designatis itemque a ceteris qui provincias obtinent obtineri ex lege Iulia, quoad ex senatus consulto cuique eorum successum sit,3 eosque dare operam ut eae provinciae eique exercitus in senati populique Romani potestate praesidioque rei publicae sint. Cumque opera, virtute, consilio C. Caesaris summoque consensu militum veteranorum, qui eius auctoritatem secuti rei publicae praesidio sunt et fuerunt, a gravissimis periculis populus Romanus defensus sit et hoc tempore defendatur; cumque legio Martia Albae constiterit, in municipio fidelissimo et fortissimo, seseque ad senatus auctoritatem populique Romani libertatem contulerit; et quod pari consilio eademque virtute legio quarta usa, L. Egnatuleio duce quaestore optimo, civi egregio, senatus auctoritatem populique Romani libertatem defendat ac defenderit, senatui magnae curae esse ac fore ut pro tantis eorum in rem publicam meritis honores eis habeantur gratiaeque referantur. senatui placere uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, cum magistratum inissent, si eis videretur, primo quoque tempore de his rebus ad hunc ordinem referrent,4 ita uti e re publica fideque sua videretur.
また彼が、最善にして最も勇敢かつ国家に極めて友好的な市民たちの地であるキサルピナ・ガリア属州と軍勢を元老院の支配下に保持していることに関し、彼とその軍勢、ならびにガリア属州の自治都市や植民市は、正当かつ秩序に則り、国家の利益にかなって行動したし、現に行動していると判断する、と。また元老院は、インペラトルにして執政官予定者であるデキムス・ブルトゥスとルキウス・プランクス、ならびに同様に属州を保持している他の者たちが、元老院決議によって各人に後任が任命されるまで、ユリウス法に基づいて属州を保持し続けること、そして彼らがそれらの属州と軍勢を元老院とローマ人民の支配下に、また国家の護りにとどめ置くよう尽力することが、国家の最高利益に関わると判断する、と。そして、ガイウス・カエサルの尽力、武勇、思慮により、また彼の権威に従って国家の防壁となっており、かつてそうであった退役兵たちの全面的な合意により、ローマ人民が最も深刻な危機から守られ、現に今も守られているゆえに、また、マルス軍団が極めて忠実にして勇敢な自治都市アルバに留まり、元老院の権威とローマ人民の自由のために身を捧げたゆえに、そして同様の思慮と同等の武勇を用い、最善の財務官にして傑出した市民であるルキウス・エグナトゥレイウスの指揮のもと、第四軍団が元老院の権威とローマ人民の自由を守り、かつ守ってきたことに関し、元老院は、彼らの国家に対するこれほど多大な功績に見合う栄誉が彼らに与えられ、感謝が報いられるよう多大な関心を寄せており、今後も寄せるであろう、と。元老院は、執政官予定者ガイウス・パンサとアウルス・ヒルティウスが就任した暁には、適切と認めるならば、国家の利益と自らの信義に照らして妥当と思われる通りに、できる限り速やかにこれらの事項について本議会に付託することを議決する、と。
- 3.36quorum opprimendorum
動形容詞結合(動名詞的構文)の属格で、直後の potestatem et fortunam に係り、彼らを「鎮圧するための力と好機」という目的格的属格(あるいは限定的属格)として機能している。
- 3.37de ea re ita censeo uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, dent operam uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi possit. quodque edictum D. Bruti... propositum sit, senatum existimare
元老院の公式決議案(sententia)の定型構文。発議理由を示す quod 節に続いて主動詞 censeo が置かれ、最初の条項は uti 節(接続法)で受けるが、続く quod 節(quodque edictum... propositum sit)以下の各条項は censeo に依存する対格不定詞構文(senatum existimare, id eum... fecisse, senatum... arbitrari 等)へと構文が切り替わっている。
- 3.38quoad ex senatus consulto cuique eorum successum sit
quoad(〜まで)が導く節内で、非人称受動態 successum sit に与格 cuique eorum が結合した表現。「各人に後任が任命されるまで」を意味する。
- 3.39primo quoque tempore de his rebus ad hunc ordinem referrent
primo quoque tempore は「機会があり次第直ちに」「できる限り速やかに」を意味する慣用句。ad hunc ordinem referrent は元老院への公式議題付託(ad senatum referre)を指し、hic ordo(この身分/議会)は元老院を換喩的に表す。
