- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:3.21-3.25
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、アントニウスがカエサル(オクタウィアヌス)を公敵と宣言できず告示の文言も拙劣であると嘲笑し、元老院議員や護民官を脅迫しながら軍団離反の報に動揺して夜陰に乗じ遁走した無様さを糾弾するとともに、不当な属州分配を拒絶した諸将や元老院警護を提議した護民官たちを称賛している。
quid est aliud de eo referre non audere qui contra se consulem exercitum duceret nisi se ipsum hostem iudicare? necesse erat enim alterutrum esse hostem; nec poterat aliter de adversariis ducibus iudicari. si igitur Caesar hostis, cur consul nihil refert ad senatum? sin ille a senatu notandus non fuit, quid potest dicere quin, cum de illo tacuerit, se hostem confessus sit?1 quem in edictis Spartacum appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere audet. at in rebus tristissimis quantos excitat risus! sententiolas edicti cuiusdam memoriae mandavi quas videtur ille peracutas putare: ego autem qui intellegeret quid dicere vellet adhuc neminem inveni.
自身が執政官でありながら、その自分に対して軍を率いて進軍している者について何らの付議もあえて行わないことは、自らを国家の敵と認めることにほかならないのではないか。なぜなら、二人のうちいずれか一方が敵であることは必然であり、対立する二人の指揮官についてそれ以外の判断を下すことは不可能だったからである。もしカエサルが敵であるなら、なぜ執政官は元老院に何も付議しないのか。だが、もし彼が元老院から譴責されるべきでなかったとするなら、彼について沈黙を守ったことで自らが敵であると自白したのではないと、彼は一体どう弁明できようか。告示においてスパルタクスと呼んでいる相手を、元老院では悪人と呼ぶことさえあえてしないのだ。しかし、これほど深刻な状況において、彼はいかに大きな笑いを引き起こすことか。私は彼の某告示にある短い警句を記憶に留めているが、彼はそれを極めて機知に富んだものと考えているようだ。だが、彼が何を言いたいのか理解できた人物を、私は未だかつて見出したことがない。
'nulla contumelia est quam facit dignus.’ primum quid est dignus? nam etiam malo multi digni, sicut ipse. an quam facit is qui cum dignitate est? quae autem potest esse maior? quid est porro facere contumeliam? quis sic loquitur? deinde: ‘nec timor quem denuntiat inimicus.’ quid ergo? ab amico timor denuntiari solet? Horum similia deinceps. nonne satius est mutum esse quam quod nemo intellegat dicere? en cur magister eius ex oratore arator factus sit, possideat in agro publico campi Leontini duo milia iugerum immunia, ut hominem stupidum magis etiam infatuet mercede publica.
「相応しき者がなす侮辱は侮辱にあらず」と。まず「相応しき者」とは何か。というのも、彼自身がそうであるように、多くの者は災いにも相応しいからである。それとも「尊厳を具えた者がなす侮辱」という意味なのか。だが、それ以上の侮辱があり得ようか。さらに「侮辱をなす」とは何なのか。誰がそのような言い方をするのか。次に「敵が予告する恐怖は恐怖にあらず」と。では何か、友人が恐怖を予告するのが普通だとでもいうのか。その後に続くものもこれに類したことばかりだ。誰にも理解できないことを言うくらいなら、口を利かないほうがましではないのか。見よ、彼の雄弁術の師匠が弁論家から農民へと鞍替えし、レオンティノイ平野の公有地において二千ユゲルムの免税地を領有しているのは、公金による報酬によって愚昧な男をさらに一層愚かにするためだったのだ。
sed haec leviora fortasse: illud quaero cur tam mansuetus in senatu fuerit, cum in edictis tam fuisset ferus. quid enim attinuerat L. Cassio tribuno plebis, fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare,2 si in senatum venisset; D. Carfulenum, bene de re publica sentientem, senatu vi et minis mortis expellere; Ti. Cannutium, a quo erat honestissimis contionibus et saepe et iure vexatus, non templo solum verum etiam aditu prohibere Capitoli? cui senatus consulto ne intercederent verebatur? de supplicatione, credo, M. Lepidi, clarissimi viri. atque id erat periculum, de cuius honore extraordinario cotidie aliquid cogitabamus, ne eius usitatus honos impediretur.
だが、これらは恐らく取るに足らぬことであろう。私が問いたいのは、告示においてはあれほど狂暴であったのに、なぜ元老院ではあれほど温順であったのかということだ。極めて勇敢にして不動の市民である護民官ルキウス・カッシウスに対し、もし元老院に来たならば死を免れぬと脅すことに何の意味があったのか。国家について善良な見解を持つデキムス・カルフレヌスを、暴力と死の脅迫によって元老院から追放したことに何の意味があったのか。極めて高潔な民会演説によって、しばしば正当に彼を糾弾したティベリウス・カンヌティウスを、神殿のみならずカピトリウムへの登坂路からさえ排除したことに何の意味があったのか。彼らがいかなる元老院決議を妨害することを彼は恐れたのか。思うに、最も高名な殿方マルクス・レピドゥスの感謝祈願祭についてであろう。その類まれなる栄誉について我々が日々何事かを考えていた人物の、慣例上の名誉が妨げられるのではないか、というそれこそが危機だったというわけだ。
ac ne sine causa videretur edixisse ut senatus adesset, cum de re publica relaturus fuisset, adlato nuntio de legione quarta mente concidit, et fugere festinans senatus consultum de supplicatione per discessionem fecit, cum id factum esset antea numquam. quae vero profectio postea, quod iter paludati, quae vitatio oculorum, lucis, urbis, fori, quam misera fuga, quam foeda, quam turpis! praeclara tamen senatus consulta illo ipso die vespertina, provinciarum religiosa sortitio, divina vero opportunitas ut, quae cuique apta esset, ea cuique obveniret.
そして、国家について付議するはずであった元老院の参集を理由もなく告示したと見なされないよう、第四軍団に関する知らせが届くと彼は気を失わんばかりに取り乱し、逃亡を急ぐあまり、感謝祈願祭に関する元老院決議を、かつて一度もなされたことのなかった分離投票によって成立させた。しかし、その後の出発、軍司令官の外套をまとっての行軍、人々の視線・光・都市・広場を避ける様子、何と悲惨で、何と醜悪で、何と恥ずべき逃亡であったことか。それにもかかわらず、まさにその日の夕刻における元老院の輝かしい議決や、属州の厳粛な籤引き、各自に適した州が各自に当たるという、実に神意ともいうべき好都合な巡り合わせがあったのである。
praeclare igitur facitis, tribuni plebis, qui de praesidio consulum senatusque referatis,3 meritoque vestro maximas vobis gratias omnes et agere et habere debemus. qui enim periculo carere possumus in tanta hominum cupiditate et audacia? ille autem homo adflictus et perditus quae de se exspectat iudicia graviora quam amicorum suorum? familiarissimus eius, mihi homo coniunctus, L. Lentulus, et P. Naso, omni carens cupiditate, nullam se habere provinciam, nullam Antoni sortitionem fuisse iudicaverunt. quod idem fecit L. Philippus, vir patre, avo maioribusque suis dignissimus; in eadem sententia fuit homo summa integritate atque innocentia, C. Turranius; idem fecit Sp. Oppius; ipsi etiam qui amicitiam M. Antoni veriti plus ei tribuerunt quam fortasse vellent, M. Piso, necessarius meus, et vir et civis egregius, parique innocentia M. Vehilius, senatus auctoritati se obtemperaturos esse dixerunt.
それゆえ護民官諸君、執政官と元老院の警護について付議される諸君の行動は誠に見事であり、諸君の功績に対し、我ら全員が最大の感謝を捧げ、心に留めるべきである。人々のこれほどの欲望と無謀の中で、我らはどうして危険を免れることができようか。しかも、あの失脚し破滅した男は、自らの友人たちの下した判断以上に厳しいいかなる審判を自分自身について予期しているというのか。彼の最も親しい友であり、私とも親交のあるルキウス・レントゥルス、そしていかなる野心も持たないプブリウス・ナソは、自分たちはいかなる属州も保持しておらず、アントニウスの籤引きなど存在しなかったと判断した。父や祖父、自らの先祖に極めて相応しい人物であるルキウス・フィリップスも同様の行動をとった。至高の廉潔さと無辜さを具えた人物ガイウス・トゥッラニウスも同じ見解に立った。スプリウス・オッピウスも同様であった。マルクス・アントニウスとの友誼を顧慮して、おそらく本心より過大な敬意を彼に払っていた人々自身、私の親類であり傑出した市民・人物であるマルクス・ピソや、同様に潔白なマルクス・ウェヒリウスでさえ、元老院の権威に従うと表明したのである。
- 3.21quid potest dicere quin, cum de illo tacuerit, se hostem confessus sit?
修辞的疑問文 quid potest dicere(「彼は何と言い得ようか」=「何も言えない」という否定の実質)に導かれ、接続詞 quin が接続法 confessus sit を伴って従属節を形成している構文。直説法過去の事柄に対して完了接続法が用いられ、「〜したことを否定できない/〜したと自白したのではないと弁明できない」という帰結・否定防止の帰結を表す。
- 3.23quid enim attinuerat L. Cassio tribuno plebis, fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare
非人称動詞 attinet(関わる・意味がある)の直説法過去完了 attinuerat が、本来なら接続法(反実仮想・当為の過去)が期待される文脈において修辞的に用いられている例。ラテン語では oportebat, decuerat, melius erat などの必然・当為・適合を表す表現において、事実は無意味・不当であった過去の事態を直説法で断定的に述べる慣用法(直説法による反実仮想的表現)である。
- 3.25qui de praesidio consulum senatusque referatis
関係代名詞 qui が接続法現在 referatis を従えて原因節(cum vos... referatis「諸君が付議しているがゆえに」)の機能を果たしている構文。呼格 tribuni plebis に対する関係代名詞節であり、単なる限定ではなく「付議してくれたこと」を理由として称賛・感謝する論理関係を示す。
