- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.77-2.81
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、アントニウスが妻フルウィアのもとへ密かに帰還した滑稽な顛末と債務返済を逃れる真の動機を暴露し、次いでヒスパニアからの帰途におけるカエサルへの追従、ドラベッラを裏切っての執政官就任、および鳥卜の権利を乱用した民会妨害予告の無知と破廉恥を弾劾する。
at videte levitatem hominis. cum hora diei decima fere ad Saxa rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad vesperum; inde cisio celeriter ad urbem advectus domum venit capite involuto. ianitor, ‘quis tu?’ ‘A Marco tabellarius.’ confestim ad eam deducitur cuius causa venerat, eique epistulam tradidit. quam cum illa legeret flens—erat enim scripta amatorie; caput autem litterarum sibi cum illa mima posthac nihil futurum;1 omnem se amorem abiecisse illim atque in hanc transfudisse—cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit, caput aperuit, in collum invasit. O hominem nequam! quid enim aliud dicam? magis proprie nihil possum dicere. ergo, ut te catamitum, nec opinato cum te ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti?
しかし、この男の軽薄さを見よ。日中のおよそ第十刻(午後四時頃)にサクサ・ルブラへ到着すると、ある小さな居酒屋に身を隠し、そこに潜みながら夕方まで浴びるように酒を飲んだ。そこから二輪馬車で迅速にローマ市街へ運ばれ、頭を外套で包み隠して家に着いた。門番が「誰だ」と尋ねると、「マルクスからの急使だ」と答える。すぐさま、自分がそのためにやって来た女のもとへと通され、手紙を手渡した。女が泣きながらその手紙を読んでいるとき——実際、それは情熱的に書かれており、その手紙の主眼は、あの女芸人とは今後一切関わりを持たないこと、すべての愛をあの女から捨て去り、この女へと注ぎ込んだということであった——、女がますます激しく泣き崩れると、この慈悲深い男は耐え切れなくなり、頭の覆いを取り払い、首筋に抱きついた。おお、なんという放埓な男か!実のところ、ほかに何と言えようか。これ以上的確な言い方はできない。それでは、お前が思いがけず姿を現したときに、女がお前を愛人として予期せず目にするようにするためだけに、夜間の恐怖によって都を、何日にもわたる不安によってイタリア全土を混乱に陥れたというのか。
et domi quidem causam amoris habuisti, foris etiam turpiorem ne L. Plancus praedes tuos venderet.2 productus autem in contionem a tribuno plebis cum respondisses te rei tuae causa venisse, populum etiam dicacem in te reddidisti. sed nimis multa de nugis: ad maiora veniamus. C. Caesari ex Hispania redeunti obviam longissime processisti. celeriter isti, redisti, ut cognosceret te si minus fortem, at tamen strenuum. factus es ei rursus nescio quo modo familiaris. habebat hoc omnino Caesar: quem plane perditum aere alieno egentemque, si eundem nequam hominem audacemque cognorat, hunc in familiaritatem libentissime recipiebat.
しかも家にあっては色恋を理由にしたが、外においてはさらに恥ずべき理由、すなわちルキウス・プランクスがお前の保証人たちの財産を競売に付さないようにするためであった。ところが、護民官によって民会に引き出され、自らの私事のためにやって来たと答えたとき、お前は人民から嘲笑を浴びるまでになった。しかし、くだらない話はこれくらいにしよう。 もっと重大な事柄に進むとしよう。 ヒスパニアから帰還するガイウス・カエサルを出迎えるため、お前ははるか遠くまで進み出た。お前は素早く赴き、素早く戻ったが、それは彼に、お前が勇敢ではないにしても、少なくとも活動的であると認めさせるためであった。お前はまたしても、どういうわけか彼の側近となった。カエサルにはまさにこうした性向があった。すなわち、借金によって完全に身を滅ぼし困窮している者で、同時に恥知らずで向こう見ずな男であると知ると、こうした者を喜んで側近に引き入れたのである。
his igitur rebus praeclare commendatus iussus es renuntiari consul et quidem cum ipso. nihil queror de Dolabella qui tum est impulsus, inductus, elusus. qua in re quanta fuerit uterque vestrum perfidia in Dolabellam quis ignorat? ille induxit ut peteret, promissum et receptum intervertit ad seque transtulit; tu eius perfidiae voluntatem tuam ascripsisti. veniunt Kalendae Ianuariae; cogimur in senatum: invectus est copiosius multo in istum et paratius Dolabella quam nunc ego.
それゆえ、これらの事柄によって見事に推薦され、お前は執政官として、それもカエサル自身とともに就任を宣言されるよう命じられた。当時駆り立てられ、唆され、欺かれたドラベッラについて私は何も苦情を言わない。この一件において、お前たち両人のドラベッラに対する不実がいかに甚だしいものであったか、誰が知らぬだろうか。カエサルは彼に立候補するよう唆し、約束して引き受けた職を横領して自らのものとし、お前は彼の不実に自らの意思を加えた。一月一日が到来する。われわれは元老院に招集される。ドラベッラは、いまの私よりもはるかに雄弁に、周到にあの男を激しく非難した。
hic autem iratus quae dixit, di boni! primum cum Caesar ostendisset se, prius quam proficisceretur, Dolabellam consulem esse iussurum—quem negant regem, qui et faceret semper eius modi aliquid et diceret—sed cum Caesar ita dixisset, tum hic bonus augur eo se sacerdotio praeditum esse dixit ut comitia auspiciis vel impedire vel vitiare posset, idque se facturum esse adseveravit. in quo primum incredibilem stupiditatem hominis cognoscite.
ところが、この男が怒って何を口走ったか、善き神々よ!そもそもカエサルが出発する前に、ドラベッラを執政官にするよう命じるつもりだと表明したとき——人々は彼を王ではないと言うが、彼は常にそのようなことを行い、口にしていた——、しかしカエサルがそう言ったとき、この善良なる鳥卜官は、自らは鳥卜によって民会を妨害するか、あるいは無効にする権能を持つ神職に就いており、それを実行するつもりだと断言したのだ。この点において、まずこの男の信じがたい愚鈍さを知るがよい。
quid enim? istud quod te sacerdoti iure facere posse dixisti, si augur non esses et consul esses, minus facere potuisses? vide ne etiam facilius.3 nos enim nuntiationem solum habemus, consules et reliqui magistratus etiam spectionem. esto: hoc imperite; nec enim est ab homine numquam sobrio postulanda prudentia, sed videte impudentiam. multis ante mensibus in senatu dixit se Dolabellae comitia aut prohibiturum auspiciis aut id facturum esse quod fecit. quisquamne divinare potest quid viti in auspiciis futurum sit, nisi qui de caelo servare constituit? quod neque licet comitiis per leges et si qui servavit non comitiis habitis, sed prius quam habeantur,4 debet nuntiare. verum implicata inscientia impudentia est: nec scit quod augurem nec facit quod pudentem decet.
一体どういうことなのか。お前が神職の権利によって行うことができると言ったそのことを、もし鳥卜官でなく執政官であったとしても、同じほどには行うことができなかったとでもいうのか。むしろより容易にできたのではないか、考えてみるがよい。なぜなら、われわれ鳥卜官には報告権があるのみだが、執政官やその他の政務官には観察権もあるからだ。よし、これは無知によるものとしよう。決して素面ではない男に分別を求めるべきではないからだ。だが、その破廉恥さを見よ。何ヶ月も前に元老院で、自分はドラベッラの選挙民会を鳥卜によって阻止するか、あるいは現に実行したあの事を行うつもりだと語ったのだ。天象観察を行うと決意した者を除いて、一体誰が鳥卜においてどのような瑕疵が生じるかを予知できようか。しかも法律上、民会の最中にそれを観察することは許されておらず、もし観察した者がいれば、民会が開かれた後ではなく、開かれる前に報告しなければならないのだ。まことに、無知と破廉恥が絡み合っている。鳥卜官にふさわしいことを知らず、慎み深い者にふさわしいことを行わないのだから。
- 2.77caput autem litterarum sibi cum illa mima posthac nihil futurum
間接話法における対格不定詞構文で、述語不定詞 esse が省略されている(futurum [esse])。主語は中性の代名詞 nihil で、sibi は与格(所有・関係の与格)として「自分にはあの女芸人(キュテリス)と今後一切何の関係も存在しないであろう」を意味する。
- 2.78ne L. Plancus praedes tuos venderet
名詞 causam(理由、動機)の内容を具体的に規定する名詞節(恐れの表現に準じる目的・懸念の節)。「ルキウス・プランクスがお前の身元保証人たちの財産を競売に付さないように(という恐れ)」を表す。
- 2.81vide ne etiam facilius
vide ne + 接続法(ここでは省略されているが feceris や facere potueris が含意される)は、謙抑的・皮肉な肯定的推測(「〜ではないかよく考えてみよ/むしろ〜ではないか」)を表す慣用表現。鳥卜官の権限よりも執政官の権限を用いた方がむしろ容易に民会を阻止できたはずだと指摘している。
- 2.81non comitiis habitis, sed prius quam habeantur
comitiis habitis は時を表す絶対的奪格(「民会が開かれた後に/民会の最中に」)。これが否定詞 non と接続詞 sed を通じて、後続の従属節 prius quam habeantur(「民会が開かれる前に」)と厳密に対比されている。報告(nuntiatio)は民会招集前になされるべき法規定の順序を示している。
