- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.56-2.61
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、アントニウスが護民官時代に叔父を放置して賭博仲間を不正に復権させ、カエサルの不在時に女芸人を伴ってイタリア各地を破廉恥に巡歴したこと、さらに内乱終結後にブルンディシウムで演じた放蕩とキケロ助命の偽善を痛烈に糾弾する。
restituebat multos calamitosos: in eis patrui nulla mentio. si severus, cur non in omnis? si misericors, cur non in suos? sed omitto ceteros: Licinium lenticulam de alea condemnatum, conlusorem suum, restituit, quasi vero ludere cum condemnato non liceret, sed ut quod in alea perdiderat beneficio legis dissolveret.1 quam attulisti rationem populo Romano cur eum restitui oporteret? absentem, credo, in reos relatum; rem indicta causa iudicatam; nullum fuisse de alea lege iudicium; vi oppressum et armis; postremo, quod de patruo tuo dicebatur, pecunia iudicium esse corruptum? nihil horum. at vir bonus et re publica dignus. nihil id quidem ad rem; ego tamen, quoniam condemnatum esse pro nihilo est, si ita esset, ignoscerem. hominem omnium nequissimum qui non dubitaret vel in foro alea ludere, lege quae est de alea condemnatum qui in integrum restituit, is non apertissime studium suum ipse profitetur?
奴は多くの没落者を復権させたが、その中に叔父についての言及は皆無であった。もし厳格であるというのなら、なぜ全員に対してそうでないのか。もし慈悲深いというのなら、なぜ身内に対してそうでないのか。だが他の者たちは措く。奴は賭博の罪で有罪判決を受けた自らの賭け仲間であるリキニウス・レンティクラを復権させた。あたかも有罪判決を受けた者と賭け事をすることが許されないかのように、いや、自分が賭博で失ったものを法律の恩恵によって帳消しにするためであった。彼が復権させられるべき理由として、お前はローマ人民に対して一体いかなる根拠を提示したのか。不在のまま被告に加えられたとでも、弁明を聞かれぬまま結審されたとでも、賭博法による裁判など存在しなかったとでも、武力と兵器に圧迫されたとでも、あるいは最後に、お前の叔父について言われていたように、金で法廷が買収されていたとでも言うつもりか。これらのどれ一つとして当てはまらない。それなら「彼は善人であり国家に値する人物だ」とでも言うのか。そんなことは本件とは全く無関係である。とはいえ、もしそうであったなら、有罪判決を受けたことなど取るに足らないことである以上、私とて許したであろう。広場においてすらサイコロ賭博を打つことを躊躇しなかったような万民中最も不埒な男を、賭博に関する法律によって有罪判決を受けた者を原状に復権させたその男自身が、自らの嗜好を最も公然と告白しているのではないか。
in eodem vero tribunatu, cum Caesar in Hispaniam proficiscens huic conculcandam Italiam tradidisset,2 quae fuit eius peragratio itinerum, lustratio municipiorum! scio me in rebus celebratissimis omnium sermone versari, eaque quae dico dicturusque sum notiora esse omnibus qui in Italia tum fuerunt quam mihi qui non fui: notabo tamen singulas res, etsi nullo modo poterit oratio mea satis facere vestrae scientiae. etenim quod umquam in terris tantum flagitium exstitisse auditum est, tantam turpitudinem, tantum dedecus.
実のところ、まさにその護民官期において、カエサルがヒスパニアへ出立するにあたり、この男に踏みにじるためのイタリアを委ねた際、この男の諸街道の巡歴、諸自治市の巡察たるや、いかなるものであったことか。私は万人の噂話で最も語り草となっている事柄を扱っており、私が語り、また語ろうとしていることは、当時イタリアに居合わせなかった私よりも、居合わせたすべての人々にとってより周知であることは承知している。とはいえ、私の演説が諸君の知見を決して満足させることができないとしても、個々の事柄を指摘しておこう。というのも、これほどの大罪、これほどの破廉恥、これほどの不名誉がかつて地上に生じたと伝えられたことがあろうか。
vehebatur in essedo tribunus plebis; lictores laureati antecedebant, inter quos aperta lectica mima portabatur, quam ex oppidis municipales homines honesti, obviam necessario prodeuntes, non noto illo et mimico nomine, sed Volumniam consalutabant. sequebatur raeda cum lenonibus, comites nequissimi; reiecta mater amicam impuri fili tamquam nurum sequebatur. O miserae mulieris fecunditatem calamitosam! Horum flagitiorum iste vestigiis omnia municipia, praefecturas, colonias, totam denique Italiam impressit.
平民護民官はケルト式二輪車に乗り、月桂冠を戴いた警護兵たちが先行し、その間を天蓋の開いた輿に乗って女芸人が運ばれていた。町々から礼儀正しい自治市の要人たちが出迎えを余儀なくされて進み出ると、かの有名な舞台名ではなく「ウォルムニア」と呼びかけて彼女に挨拶していた。女衒たちを乗せた馬車が続き、彼らは最も下劣な取り巻きであった。見捨てられた母親が、汚らわしい息子の愛人をあたかも嫁であるかのように後ろから追っていた。おお、哀れな女の悲惨な多産さよ。奴はこれら破廉恥の痕跡をすべての自治市、法務管轄区、植民市、一言で言えばイタリア全土に刻みつけたのだ。
reliquorum factorum eius, patres conscripti, difficilis est sane reprehensio et lubrica. versatus in bello est; saturavit se sanguine dissimillimorum sui civium: felix fuit, si potest ulla in scelere esse felicitas. sed quoniam veteranis cautum esse volumus, quamquam dissimilis est militum causa et tua—illi secuti sunt, tu quaesisti ducem—tamen, ne apud illos me in invidiam voces, nihil de genere belli dicam. Victor e Thessalia Brundisium cum legionibus revertisti. ibi me non occidisti. Magnum beneficium! potuisse enim fateor. quamquam nemo erat eorum qui tum tecum fuerunt qui mihi non censeret parci oportere.
召集された議員たちよ、奴の残りの所業について告発することは、実に困難であり危険に満ちている。奴は戦争に身を投じ、自分とは似ても似つかぬ市民たちの血で自らを飽食させた。もし犯罪の中にいかなる幸福であれ存在しうるならば、奴は幸運であった。しかし、我々は退役兵たちの待遇が保障されることを望んでおり、兵士たちの立場とお前の立場は異なっているとはいえ——彼らは従っただけであり、お前は指導者を求めたのだ——それでも、彼らの前でお前が私への憎悪を煽り立てないよう、戦争の性質については何も語るまい。勝者として、お前はテッサリアから軍団を率いてブルンディシウムに帰還した。そこで私を殺害しなかった。大いなる恩恵である!確かに殺害しえたことを私は認める。もっとも、当時お前と共にいた者たちの中に、私を助命すべきではないと考えた者は一人もいなかったのだが。
tanta est enim caritas patriae ut vestris etiam legionibus sanctus essem, quod eam a me servatam esse meminissent. sed fac id te dedisse mihi quod non ademisti,3 meque a te habere vitam, quia non a te sit erepta: licuitne mihi per tuas contumelias hoc tuum beneficium sic tueri ut tuebar, praesertim cum te haec auditurum videres.
というのも、祖国への愛はまことに絶大であり、国家が私によって救われたことを彼らが覚えていたがゆえに、お前たちの軍団にとってさえ私は神聖な存在であったのだ。だが、お前が奪わなかったものを私に与えたのだとし、お前によって奪われなかったがゆえに私が命をお前のおかげで保持しているのだと仮定しよう。しかし、お前による数々の侮辱を受けながら、私が守っていたようにこのお前の恩恵を守り続けることが私に許されたであろうか、ましてや、お前自身がこれらの言葉を聞くことになると予見していたときに。
venisti Brundisium, in sinum quidem et in complexum tuae mimulae. quid est? num mentior? quam miserum est id negare non posse quod sit turpissimum confiteri! si te municipiorum non pudebat, ne veterani quidem exercitus?4 quis enim miles fuit qui Brundisi illam non viderit? quis qui nescierit venisse eam tibi tot dierum viam gratulatum?5 quis qui non indoluerit tam sero se quam nequam hominem secutus esset cognoscere?
お前はブルンディシウムに、それも自分のかわいい女芸人の胸の中、その抱擁の中へとやって来た。どうなのだ。私は嘘をついているか。告白することがこの上なく恥ずべきである事柄を、否定することができないとは、なんと惨めなことか!もし自治市の人々に対して恥じ入ることがなかったとしても、退役軍団の兵士たちに対してさえ恥じなかったのか。ブルンディシウムで彼女を見なかった兵士が一体いたであろうか。彼女がお前に祝意を告げるために何日もの旅程を経てやって来たと知らなかった者がいたであろうか。自分たちがかくも下劣な男に従っていたことを知るのがこれほど遅れたことを悲しまなかった者がいたであろうか。
- 2.56quasi vero ludere cum condemnato non liceret, sed ut quod in alea perdiderat beneficio legis dissolveret
quasi vero(あたかも…であるかのように)に導かれる接続法未完了過去 liceret は皮肉を込めた反実仮想的対比を表し、後続の sed ut ... dissolveret は先行の quasi 節を打ち消した上で、復権措置の真の目的(目的の接続法)を対比的に提示している。
- 2.57huic conculcandam Italiam tradidisset
引渡し・委託を表す動詞 trado に、目的格名詞 Italiam と一致する動名形容詞(ゲルンディウム的形容詞)conculcandam が結合し、「踏みにじるための対象としてイタリアを引き渡した」という目的・使役的意味を表す統語法である。
- 2.60sed fac id te dedisse mihi quod non ademisti
命令法現在 fac は譲歩的・仮定的な意味(「…と仮定せよ/…と認めよ」)を持ち、対格不定詞構文(te dedisse ... meque ... habere)を従えている。
- 2.61si te municipiorum non pudebat, ne veterani quidem exercitus?
非人称動詞 pudet は恥じる主体を対格(te)、恥じる対象・原因を属格(municipiorum, exercitus)で取る。後半の ne veterani quidem exercitus では先行節の述語 pudebat が省略されている。
- 2.61tot dierum viam gratulatum
gratulatum は移動動詞 venisse に後続して目的を表すスピーヌム(目的分詞)対格形。tot dierum viam は移動の広がりの度合を表す「広がりの対格(度量対格)」である。
