- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.20-2.24
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは自作の詩に対するアントニウスの嘲笑を退け、クロディウス殺害事件への関与を否定するとともに、かつてポンペイウスとカエサルの関係に関して行った自らの忠告の時系列と正当性を論証する。
at etiam quodam loco facetus esse voluisti. quam id te, di boni, non decebat! in quo est tua culpa non nulla. aliquid enim salis a mima uxore trahere potuisti. ‘cedant arma togae.’ quid? tum nonne cesserunt? at postea tuis armis cessit toga. quaeramus igitur utrum melius fuerit libertati populi Romani sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere.1 nec vero tibi de versibus plura respondebo: tantum dicam breviter, te neque illos neque ullas omnino litteras nosse; me nec rei publicae nec amicis umquam defuisse, et tamen omni genere monumentorum meorum perfecisse operis subsicivis ut meae vigiliae meaeque litterae et iuventuti utilitatis et nomini Romano laudis aliquid adferrent. sed haec non huius temporis: maiora videamus.
しかし、あなたはある箇所で機知を気取ろうとしさえしました。親愛なる神々よ、それがどれほどあなたに似合っていなかったことか!その点についてあなたには少なからず落ち度があります。というのも、踊り子の妻から何がしかの機知を身につけることもできたはずだからです。『武器はトガに道を譲れ』と。何ですって?当時、武器は譲らなかったとでも言うのですか。しかし後には、あなたの武器にトガが道を譲りました。それなら、犯罪者たちの武器がローマ人民の自由に道を譲るのと、私たちの自由があなたの武器に道を譲るのと、どちらがより良かったのかを吟味してみようではありませんか。しかし、私は詩歌についてこれ以上あなたに答えるつもりはありません。ただ手短に、あなたはそれらの詩も、およそいかなる文学も知らないということ、そして私は国家にも友人たちにも決して背を向けず、それでいて余暇になされたあらゆる種類の自らの著作によって、私の夜の研鑽と学芸が青年たちに有益さを、ローマの名に何がしかの誉れをもたらすよう成し遂げてきたということだけを述べておきましょう。しかし、これらは今論じるべきことではありません。より重要な事柄に目を向けましょう。
P. Clodium meo consilio interfectum esse dixisti. quidnam homines putarent, si tum occisus esset cum tu illum in foro inspectante populo Romano gladio insecutus es negotiumque transegisses, nisi se ille in scalas tabernae librariae coniecisset eisque oppilatis impetum tuum compressisset? quod quidem ego favisse me tibi fateor, suasisse ne tu quidem dicis. at Miloni ne favere quidem potui; prius enim rem transegit quam quisquam eum facturum id suspicaretur. at ego suasi. scilicet is animus erat Milonis ut prodesse rei publicae sine suasore non posset. at laetatus sum. quid ergo? in tanta laetitia cunctae civitatis me unum tristem esse oportebat?
プブリウス・クロディウスが私の指図で殺害されたと、あなたは言いました。あなたがフォルムでローマ人民が見守る中、剣を手に彼を追い回し、彼が本屋の階段に駆け込んでそれを塞ぎ、あなたの勢いを食い止めなかったならばその始末をつけ終えていたであろうあの時に、もし彼が殺されていたとしたら、人々は一体どう考えたことでしょうか。その際、私があなたを後押ししたことは認めますが、そそのかしたとはあなた自身でさえ言わないでしょう。しかし、ミロに対しては私は応援することすらできませんでした。彼がそれを行うと誰も疑う前に、すでに事を片付けてしまったからです。いや、私がそそのかしたとでも言うのですか。なるほど、ミロの気概は教唆する者がいなければ国家に貢献できないようなものだったというわけですね。しかし、私は喜んだではないかと言うのですか。それがどうだと言うのです。全市民のこれほどの歓喜の中で、私一人だけが悲しんでいるべきだったとでも言うのでしょうか。
quamquam de morte Clodi fuit quaestio non satis prudenter illa quidem constituta— quid enim attinebat nova lege quaeri de eo qui hominem occidisset, cum esset legibus quaestio constituta?—quaesitum est tamen. quod igitur, cum res agebatur, nemo in me dixit, id tot annis post tu es inventus qui diceres?
もっとも、クロディウスの死については査問廷が設置されましたが――あれは確かに十分に思慮深く設置されたものとは言えず、というのも、法律によって査問廷がすでに規定されていたのに、人を殺した者について新法によって審理することに何の意味があったでしょうか――、それでも審理は行われました。それでは、事件が審理されていた当時、誰も私に対して言わなかったことを、これほど年月が経ってから、あなたが現れて言い立てるというのですか。
quod vero dicere ausus es idque multis verbis, opera mea Pompeium a Caesaris amicitia esse diiunctum ob eamque causam culpa mea bellum civile esse natum, in eo non tu quidem tota re sed, quod maximum est, temporibus errasti. ego M. Bibulo, praestantissimo civi, consule nihil praetermisi, quantum facere enitique potui, quin Pompeium a Caesaris coniunctione avocarem.2 in quo Caesar felicior fuit. ipse enim Pompeium a mea familiaritate diiunxit. postea vero quam se totum Pompeius Caesari tradidit, quid ego illum ab eo distrahere conarer? stulti erat sperare, suadere impudentis.
ところで、あなたは私の尽力によってポンペイウスがカエサルの友情から引き離され、その原因によって私の落ち度から内乱が生じたと、あろうことか長々と語ることをあえてしました。その点において、あなたは事柄全体においてではありませんが、最も肝要な時系列を誤っています。私は最も卓越した市民マルクス・ビブルスが執政官であったとき、ポンペイウスをカエサルとの結託から引き戻すために、私がなし得る限り、努力し得る限りのあらゆる手を尽くしました。この点においてはカエサルのほうが幸運でした。彼自身がポンペイウスを私との親交から引き離したからです。しかし、ポンペイウスが全面的にカエサルに身を委ねたのちに、どうして私が彼をカエサルから引き離そうと試みたりしたでしょうか。それを期待するのは愚者のすることであり、勧めるのは破廉恥な者のすることだったでしょう。
duo tamen tempora inciderunt quibus aliquid contra Caesarem Pompeio suaserim. ea velim reprehendas, si potes: unum ne quinquenni imperium Caesari prorogaret, alterum ne pateretur ferri ut absentis eius ratio haberetur.3 quorum si utrumvis persuasissem, in has miserias numquam incidissemus. atque idem ego, cum iam opes omnis et suas et populi Romani Pompeius ad Caesarem detulisset, seroque ea sentire coepisset quae multo ante provideram, inferrique patriae bellum viderem nefarium, pacis, concordiae, compositionis auctor esse non destiti, meaque illa vox est nota multis: ‘Vtinam, Cn. Pompei, cum C. Caesare societatem aut numquam coisses aut numquam diremisses! fuit alterum gravitatis, alterum prudentiae tuae.’ haec mea, M. Antoni, semper et de Pompeio et de re publica consilia fuerunt. quae si valuissent, res publica staret, tu tuis flagitiis, egestate, infamia concidisses.
しかし、私がポンペイウスに対してカエサルに敵対する何事かを助言した機会が二度ありました。もしできるなら、それらを非難してみるがよい。一つはカエサルの軍事指揮権を五年間延長しないこと、もう一つは彼が不在のまま立候補資格を認められる法案の提出を許さないことでした。これらの一方でも私が納得させていたなら、私たちは決してこれらの惨禍に陥ることはなかったでしょう。そしてその同じ私が、すでにポンペイウスが自身とローマ人民の全権力をカエサルに譲り渡し、私がはるか以前から予見していた事態を遅まきながら痛感し始め、また祖国に対する忌まわしい戦争が仕掛けられるのを私が目にしたとき、和平と協調と和解の推進者たることをやめませんでした。そして私のあの言葉は多くの人々に知られています。『グナエウス・ポンペイウスよ、ガイウス・カエサルとの同盟関係など、決して結ばなかったか、あるいは決して破棄しなければよかったものを!前者はそなたの重厚さに、後者はそなたの思慮深さにふさわしかったのに』と。マルクス・アントニウスよ、これらが常にポンペイウスについても国家についても私の考えであったのです。もしこれらが効力を持っていたなら、国家は保たれていたでしょうし、あなたは自らの醜行と貧困と悪評によって破滅していたことでしょう。
- 2.20utrum melius fuerit libertati populi Romani sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere
間接疑問節を導く utrum... an の二者択一構文。対比されているのは、sceleratorum arma(主語)がlibertati populi Romani(与格)にcedere するのか、それとも libertatem nostram(主語)が armis tuis(与格)に cedere するのかという二つの対格不定詞句である。直前の cedant arma togae(武器がトガに道を譲る)における cedere+与格の語法が反復されている。
- 2.23nihil praetermisi, quantum facere enitique potui, quin Pompeium a Caesaris coniunctione avocarem
否定語を含む主節 nihil praetermisi(私は何一つ怠らなかった)を受け、接続詞 quin が従属節を導く慣用構文(「〜しないではおかなかった」「〜するためにあらゆる手を尽くした」)。挿入句 quantum facere enitique potui(私がなし得、努め得た限りにおいて)が主節と quin 節の間に挟まれている。
- 2.24ne pateretur ferri ut absentis eius ratio haberetur
二重の従属節構文。多重ネストの構造は:ne(〜しないように)+pateretur(許す)+ferri(受動不定詞:提案・法案が提出されること)+結果または内容を表す ut 節(ut absentis eius ratio haberetur)。「absentis rationem habere」は政治用語で「不在の者の立候補資格を(法的に)考慮する/認める」という決まり文句。
