← キケロ

ピリッピカ

§14.34-14.38

遺族への慰藉と元老院決議案の正式提示

キケロは戦死者の遺族たち(両親・子・妻・兄弟)への慰めを述べ、兵士たちに約束されていた報奨を遺族に授与することを提案する。続いて正式な元老院決議案(sententia)を読み上げ、三指揮官の功績に対する五十日間の感謝祭の指定、公費による戦死者のための記念碑建立、および遺族への恩賞支給を元老院に勧告する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§14.34

sed quoniam, patres conscripti, gloriae munus optimis et fortissimis civibus monumenti honore persolvitur, consolemur eorum proximos, quibus optima est haec quidem consolatio: parentibus quod tanta rei publicae praesidia genuerunt;1 liberis quod habebunt domestica exempla virtutis; coniugibus quod eis viris carebunt, quos laudare quam lugere praestabit; fratribus quod in se ut corporum, sic virtutis similitudinem esse confident. atque utinam his omnibus abstergere fletum sententiis nostris consultisque possemus, vel aliqua talis eis adhiberi publice posset oratio qua deponerent maerorem atque luctum gauderentque potius, cum multa et varia impenderent hominibus genera mortis, id genus quod esset pulcherrimum suis obtigisse eosque nec inhumatos esse nec desertos, quod tamen ipsum pro patria non miserandum putatur, nec dispersis bustis humili sepultura crematos, sed contectos publicis operibus atque muneribus eaque exstructione quae sit ad memoriam aeternitatis ara virtutis.

だが元老院議員諸君、最善にして最も勇敢な市民たちに対する栄誉の務めが記念碑という栄誉によって果たされる以上、我らは彼らの遺族たちを慰めよう。彼らにとって、これこそが実に最上の慰めである。親たちにとっては、これほど偉大な国家の防壁を生み出したこと。子らにとっては、勇武の家庭内における模範を持つことになること。妻たちにとっては、悲しむよりも称賛する方が勝るような男たちを失うこと。兄弟たちにとっては、身体の類似性のみならず、勇武の類似性が自分たちのうちにあると確信することである。そして願わくは、我らの意見や決議によってこれらすべての人々の涙を拭うことができたらよかったものを。あるいは、彼らが悲哀と悲痛を捨て去り、人間に降りかかる死には多種多様なものがある中で、最も美しい死の様相が身内の者たちに巡ってきたこと、彼らが埋葬されないまま放置されているわけでもなく(祖国のために死んだ場合には、そのこと自体ですら悲しむべきことではないとされるのであるが)、散らばった火葬塚で卑しい埋葬によって焼かれたわけでもなく、公的な建造物や記念事業によって覆われ、永遠の記憶に対して武勇の祭壇となるような建造物によって包まれていることを知って、むしろ歓喜できるような、何かそのような言葉が公に与えられればよかったものを。

§14.35

​quam ob rem maximum quidem solacium erit propinquorum eodem monumento declarari et virtutem suorum et populi Romani pietatem et senatus fidem et crudelissimi memoriam belli: in quo nisi tanta militum virtus exstitisset, parricidio M. Antoni nomen populi Romani occidisset. atque etiam censeo, patres conscripti, quae praemia militibus promisimus nos re publica recuperata tributuros, ea vivis victoribusque cumulate, cum tempus venerit, persolvenda; qui autem ex eis quibus illa promissa sunt pro patria occiderunt, eorum parentibus, liberis, coniugibus, fratribus eadem tribuenda censeo.

それゆえ、近親者たちにとって最大の慰めとなるのは、その同じ記念碑によって、身内の者たちの武勇、ローマ人民の敬虔、元老院の信義、そしてこの極めて過酷な戦争の記憶が明らかに示されることである。この戦争において、もし兵士たちのあれほど偉大な武勇が現れ出なかったならば、マルクス・アントニウスの大逆によってローマ人民の名は滅び去っていたであろう。そして元老院議員諸君、私はまた、国家を回復したあかつきに兵士たちに授与すると約束した諸々の報奨を、時が至ったならば、生存している勝者たちに十分に支払うべきであると提案する。また、それらの報奨を約束された者たちのうち祖国のために戦死した者については、その親、子、妻、兄弟に同じ報奨が授与されるべきであると提案する。

§14.36

sed ut aliquando sententiam complectar, ita censeo: cum C. Pansa consul, imperator,2 initium cum hostibus confligendi fecerit, quo proelio legio Martia admirabili incredibilique virtute libertatem populi Romani defenderit, quod idem legiones tironum fecerint; ipseque C. Pansa consul, imperator, cum inter media hostium tela versaretur, volnera acceperit, cumque A. Hirtius consul, imperator, proelio audito, re cognita, fortissimo praestantissimoque animo exercitum castris eduxerit impetumque in M. Antonium exercitumque hostium fecerit eiusque copias occidione occiderit, suo exercitu ita incolumi ut ne unum quidem militem desiderarit, cumque C.

だが、いよいよ私の提案をまとめることとし、私は次のように提案する。執政官にしてインペラトールたるガイウス・パンサが敵と交戦を開始し、その戦いにおいてマルス軍団が称賛すべき信じ難い勇武をもってローマ人民の自由を守り、新兵たちの諸軍団も同じ働きをなし、執政官にしてインペラトールたるガイウス・パンサ自身も敵の投箭が飛び交う最中に身を置き負傷したこと、また、執政官にしてインペラトールたるアウルス・ヒルティウスが戦闘の報を聞き、事態を把握するや、極めて勇敢かつ卓越した気概をもって陣営から軍を率い出し、マルクス・アントニウスと敵軍に攻撃を加え、その軍勢を完膚なきまでに打ち破り、しかも自軍は一人の兵士をも失わないほど無傷であったこと、また、法務官代理にしてインペラトールたるガイウス・カエサルが自らの深慮と周到さによって首尾よく陣営を防衛し、陣営に迫っていた敵の軍勢を潰走させ、殲滅したこと。

§14.37

​Caesar pro praetore, imperator, consilio diligentiaque sua castra feliciter defenderit copiasque hostium quae ad castra accesserant profligarit, occiderit: ob eas res senatum existimare et iudicare eorum trium imperatorum virtute, imperio, consilio, gravitate, constantia, magnitudine animi, felicitate populum Romanum foedissima crudelissimaque servitute liberatum, cumque rem publicam, urbem, templa deorum immortalium, bona fortunasque omnium liberosque conservarint dimicatione et periculo vitae suae, uti ob eas res bene, fortiter feliciterque gestas C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter ambove, aut si aberunt, M. Cornutus, praetor urbanus, supplicationes per dies quinquaginta ad omnia pulvinaria constituat:

これらの功績のゆえに、これら三人のインペラトールの武勇、指揮権、深慮、威厳、不屈、気概の偉大さ、幸運によって、ローマ人民が最も醜悪で最も過酷な隷属から解放されたと元老院は判断し認めること、また彼らが命を賭けた戦いと危険によって国家、都市、不死の神々の神殿、すべての者の財産と資力、そして子供たちを守り抜いたこと。これらの見事に、勇敢に、首尾よく成し遂げられた功績のゆえに、執政官にしてインペラトールたるガイウス・パンサとアウルス・ヒルティウスの両名、またはいずれか一方、あるいは彼らが不在の場合は都市法務官マルクス・コルヌトゥスが、すべての神々の座において五十日間の感謝祭を執行すべきこと。

§14.38

​cumque virtus legionum digna clarissimis imperatoribus exstiterit, senatum, quae sit antea pollicitus legionibus exercitibusque nostris, ea summo studio re publica recuperata persoluturum, cumque legio Martia princeps cum hostibus conflixerit, atque ita cum maiore numero hostium contenderit ut plurimos caederent caderent non nulli, cumque sine ulla retractatione pro patria vitam profuderint; cumque simili virtute reliquarum legionum milites pro salute et libertate populi Romani mortem oppetiverint, senatui placere ut C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter ambove, si eis videatur, eis qui sanguinem pro vita, libertate, fortunis populi Romani, pro urbe, templis deorum immortalium profudissent monumentum quam amplissimum locandum faciendumque curent: quaestoresque urbanos ad eam rem pecuniam dare, attribuere, solvere iubeant, ut testetur ad memoriam posteritatis sempiternam scelus crudelissimorum hostium militumque divinam virtutem, utique, quae praemia senatus militibus ante constituit, ea solvantur eorum qui hoc bello pro patria occiderunt parentibus, liberis, coniugibus, fratribus: eisque tribuantur quae militibus ipsis tribui oporteret, si vivi vicissent qui morte vicerunt.3

また、諸軍団の武勇が極めて高名な指揮官たちにふさわしいものであったゆえに、元老院は、かつて我らの軍団や軍勢に対して約束した事柄を、国家を回復したあかつきに最大の熱意をもって果たすであろうこと。また、マルス軍団が先鋒として敵と交戦し、敵が優勢な兵力であったにもかかわらず果敢に戦い、極めて多くの敵を討ち倒しつつ自らも何名かが戦死したこと、また何らの躊躇もなく祖国のために生命を投げ出したこと、また他の軍団の兵士たちも同様の武勇をもってローマ人民の安全と自由のために死に立ち向かったこと。 ゆえに、執政官にしてインペラトールたるガイウス・パンサとアウルス・ヒルティウスの両名、またはいずれか一方が、妥当と判断するならば、ローマ人民の生命、自由、財産のため、都市と不死の神々の神殿のために血を流した者たちに対して、可能な限り壮大な記念碑を発注し建立させるよう取り計らうこと、また都市財務官たちにその事業のために資金を支出し、充当し、支払うよう命じることを元老院は決定する。これは、極めて残酷な敵どもの大逆と兵士たちの神的な武勇を後世の永遠の記憶に対して証言するためである。また、元老院がかつて兵士たちに対して定めた報奨は、この戦争において祖国のために戦死した者たちの親、子、妻、兄弟に対して支払われるべきこと。死をもって勝利を収めた彼らが、もし生きて勝利を収めていたならば兵士自身に授与されるはずであったものを、それらの遺族に対して授与すべきことを提案する。

構文注3 件
  1. 14.34parentibus quod tanta rei publicae praesidia genuerunt

    quibus optima est haec quidem consolatio を受け、与格(parentibus, liberis, coniugibus, fratribus)に対してそれぞれの慰めの根拠・内容を説明的に導く quod 節(説明の quod)が並列されている。直説法 genuerunt は客観的事実として生んだことを示す。

  2. 14.36sed ut aliquando sententiam complectar, ita censeo: cum C. Pansa consul, imperator

    元老院の公式決議案(sententia)の定型書式。冒頭の「ita censeo: cum...」から始まる複数の理由を示す cum 節(接続法)が前置され、これを受けて「ob eas res senatum existimare... uti... constituat」および「senatui placere ut... curent... iubeant」という対格不定詞句および願望・決定を表す接続法節へと連なる長大な公式公文構造を形成している。

  3. 14.38si vivi vicissent qui morte vicerunt

    vicissent は過去の事実に反する反実仮想(接続法過去完了)。関係代名詞節 qui morte vicerunt(死によって勝利した者たち)の先行詞である代名詞(ei)は省略され、仮定節内の主語として機能している。「生きて勝利を収めていたならば(兵士自身に授与されたはずのもの)」と「死をもって勝利した者たち」という対比的修辞(oxymoron / antithesis)が用いられている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:14.34-14.38