- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:14.1-14.6
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、ムティナ包囲戦の勝利にもかかわらずデキムス・ブルートゥスの救出が確認されるまでは軍外套からトガへの復帰を保留すべきだと主張し、アントニウスを正式に国家の敵と宣言するよう元老院に迫る。
si, ut ex litteris quae recitatae sunt, patres conscripti, sceleratissimorum hostium exercitum caesum fusumque cognovi, sic, id quod et omnes maxime optamus et ex ea victoria quae parta est consecutum arbitramur, D. Brutum egressum iam Mutina esse cognossem, propter cuius periculum ad saga issemus, propter eiusdem salutem redeundum ad pristinum vestitum sine ulla dubitatione censerem.1 ante vero quam sit ea res quam avidissime civitas exspectat adlata, laetitia frui satis est maximae praeclarissimaeque pugnae; reditum ad vestitum confectae victoriae reservate.
元老院議員諸君、もし、朗読された書簡から最も邪悪なる敵の軍勢が討ち滅ぼされ散走させられたことを知ったのと同様に、我ら全員が最も熱望し、勝ち得たあの勝利から帰結したと判断していること、すなわちデキムス・ブルートゥスがすでにムティナから脱出したということを私が知っていたならば――彼の危難のゆえに我らは軍外套を纏ったのであるから――、同じ彼の救出のゆえに何らの躊躇もなく元の服飾へ復帰すべきであると、私は判断したことであろう。だが、国家が最も切望して待望しているその知らせがもたらされる前にあっては、この最大にして最も輝かしい戦いの歓喜を味わうだけで十分である。服飾への復帰は、完結した勝利のために取っておきたまえ。
confectio autem huius belli est D. Bruti salus. quae autem est ista sententia ut in hodiernum diem vestitus mutetur, deinde cras sagati prodeamus? nos vero cum semel ad eum quem cupimus optamusque vestitum redierimus, id agamus ut eum in perpetuum retineamus. nam hoc quidem cum turpe est, tum ne dis quidem immortalibus gratum, ab eorum aris ad quas togati adierimus, ad saga sumenda discedere.
しかし、この戦争の完結とはデキムス・ブルートゥスの救出である。それにしても、今日一日のために服飾を変え、次いで明日には軍外套を纏って外に出るなどという、そなたらのあの意見は何たることか。我らは、自らが望み渇望するあの服飾に一度戻ったからには、それを永遠に保つように努めようではないか。なぜなら、トガを纏って近付いた神々の祭壇から、軍外套を身に帯びるために立ち去るなどということは、恥ずべきことであるばかりか、不死の神々にとっても喜ばしいことではないからである。
atque animadverto, patres conscripti, quosdam huic favere sententiae quorum ea mens idque consilium est ut, cum videant gloriosissimum illum D. Bruto futurum diem quo die propter eius salutem redierimus, hunc ei fructum eripere cupiant, ne memoriae posteritatique prodatur propter unius civis periculum populum Romanum ad saga isse, propter eiusdem salutem redisse ad togas. tollite hanc: nullam tam pravae sententiae causam reperietis.2 vos vero, patres conscripti, conservate auctoritatem vestram, manete in sententia, tenete vestra memoria quod saepe ostendistis, huius totius belli in unius viri fortissimi et maximi vita positum esse discrimen.
そして元老院議員諸君、私は、次のような意図と企図を抱くある人々がこの意見を支持しているのを目にしている。彼らは、我らが彼の救出のゆえに服飾を戻すその日が、デキムス・ブルートゥスにとって最も栄光ある日となるのを見て、一人の市民の危難のゆえにローマ人民が軍外套を纏い、同じ彼の救出のゆえにトガに戻ったという事実が記憶と後世に伝えられることのないよう、この実りを彼から奪い去ることを望んでいるのである。この動機を取り除いてみたまえ。これほど歪んだ意見の根拠はほかには何一つ見出せないであろう。だが、元老院議員諸君、そなたらの威信を守り、その判断を堅持し、この戦争全体の命運が最も勇敢にして最も偉大な一人の男の生命にかかっているという、そなたらがしばしば表明してきたことを記憶に留めたまえ。
ad D. Brutum liberandum legati missi principes civitatis qui illi hosti ac parricidae denuntiarent ut a Mutina discederet; eiusdem D. Bruti conservandi gratia consul sortitu ad bellum profectus A. Hirtius, cuius imbecillitatem valetudinis animi virtus et spes victoriae confirmavit; Caesar, cum exercitu per se comparato cum primum his pestibus rem publicam liberasset, ne quid postea sceleris oreretur profectus est ad eundem Brutum liberandum vicitque dolorem aliquem domesticum patriae caritate.
デキムス・ブルートゥスを解放するために、あの敵にして尊属殺害者に対しムティナから退去せよと通告する使節として国家の重鎮たちが派遣された。同じデキムス・ブルートゥスを救援するため、執政官アウルス・ヒルティウスが抽選により戦争へと出発し、彼の身体の虚弱を、気魄の勇気と勝利への希望が奮い立たせた。カエサルは、自ら編成した軍勢によってこの災禍からまず国家を解放するや、後にいかなる悪行も生じないようにと同じブルートゥスを解放すべく出陣し、家庭内のある悲痛を祖国への愛によって克服した。
quid C. Pansa egit aliud dilectibus habendis, pecuniis comparandis, senatus consultis faciendis gravissimis in Antonium, nobis cohortandis, populo Romano ad causam libertatis vocando, nisi ut D. Brutus liberaretur? A quo populus Romanus frequens ita salutem D. Bruti una voce depoposcit ut eam non solum commodis suis sed etiam necessitati victus anteferret. quod sperare nos quidem debemus, patres conscripti, aut inibi esse aut iam esse confectum: sed spei fructum rei convenit et evento reservari ne aut deorum immortalium beneficium festinatione praeripuisse aut vim fortunae stultitia contempsisse videamur.
ガイウス・パンサにしても、兵の徴募を行い、資金を調達し、アントニウスに対して極めて厳格な元老院決議を制定し、我らを励まし、ローマ人民を自由の大義へと呼び集めることによって、デキムス・ブルートゥスが解放されること以外の何を為したというのか。大挙して集まったローマ人民は、彼に対してデキムス・ブルートゥスの救出を異口同音に要求したが、それは自らの都合のみならず日々の食糧の必要性をも後回しにするほどであった。元老院議員諸君、このことについて我らは、今まさに成就しつつあるか、あるいはすでに完結したことを望むべきではある。しかし、軽率さゆえに不死の神々の恵みを先取りしたり、愚かさゆえに運命の力を軽んじたりしたと見なされぬよう、希望の実りは実際の事態と結果のために取っておくのが適当である。
sed quoniam significatio vestra satis declarat quid hac de re sentiatis, ad litteras veniam quae sunt a consulibus et a pro praetore missae, si pauca ante quae ad ipsas litteras pertineant dixero. imbuti gladii sunt, patres conscripti, legionum exercituumque nostrorum vel madefacti potius duobus consulum, tertio Caesaris proelio. si hostium fuit ille sanguis, summa militum pietas: nefarium scelus, si civium. quo usque igitur is qui omnis hostis scelere superavit nomine hostis carebit? nisi mucrones etiam nostrorum militum tremere voltis dubitantis utrum in cive an in hoste figantur.3 supplicationem decernitis: hostem non appellatis.
しかし、そなたらの態度表明がこの件についてどう考えているかを十分に示している以上、執政官たちおよび法務官代理から送られた書簡そのものに関わる事柄を二、三述べた後で、その書簡へと移ることにしよう。元老院議員諸君、我らの軍団と軍勢の剣は、執政官らの二度の戦闘とカエサルの三度目の戦闘によって血に浸され、いやむしろ血塗られた。もしその血が敵のものであったならば、兵士たちの忠誠は至高のものである。もし市民のものであったならば、忌むべき犯罪である。そうであるならば、すべての敵を凶悪さにおいて凌駕したあの男が、いったいいつまで敵という名なしで済まされるというのか。そなたらが、我らの兵士たちの剣の刃先までもが、市民に突き立てられるのか敵に突き立てられるのかと惑い、震えることを望むのならば別であるが。そなたらは感謝祭を決議していながら、彼を敵とは呼んでいないのである。
- 14.1si, ut ex litteris quae recitatae sunt, patres conscripti, sceleratissimorum hostium exercitum caesum fusumque cognovi, sic, id quod et omnes maxime optamus et ex ea victoria quae parta est consecutum arbitramur, D. Brutum egressum iam Mutina esse cognossem, propter cuius periculum ad saga issemus, propter eiusdem salutem redeundum ad pristinum vestitum sine ulla dubitatione censerem.
条件文の構造は、条件節が接続法過去完了 cognossem(過去の事実に反する仮定)、帰結節が接続法未完了 censerem(現在の事実に反する帰結)をとる混合反実仮想構文である。ut... sic... の相関によって、直説法完了 cognovi(書簡から実際に知った事実)と仮定 cognossem(まだ確認されていない事態)が対比されている。
- 14.3tollite hanc: nullam tam pravae sententiae causam reperietis.
tollite は命令法によって仮定条件を表す構文(「これを取り除くならば…を見出すだろう」)であり、直接法未来 reperietis がその帰結をなす。女性指示代名詞 hanc は、直前の ut 節で示された「ブルートゥスから栄誉を奪おうとする悪意」(意図 mens、あるいは後続の動機 causa)を指している。
- 14.6nisi mucrones etiam nostrorum militum tremere voltis dubitantis utrum in cive an in hoste figantur.
dubitantis は対格複数語尾 -īs であり、mucrones(兵士たちの剣の刃先)を修飾する分詞である。兵士自身の心理的躊躇をその武器である刃先に移入した擬人化(転移修飾)であり、utrum... an... の間接疑問節を伴って「市民に刺さるのか敵に刺さるのか迷い惑う」様を描写している。
