- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:13.6-13.9
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは勇気と知恵の観点から奴隷状態をもたらす偽りの平和を拒み、決戦を辞さない覚悟を説いた上で、平和を呼びかけるレピドゥスの権威と功績を高く評価しつつ、彼が目指すべきはかつて大ポンペイウスの子と結んだような真の共和政回復の平和であるべきだと論じる。
sed quoniam ab hoc ordine non fortitudo solum verum etiam sapientia postulatur—quamquam vix videntur haec posse seiungi, seiungamus tamen—fortitudo dimicare iubet, iustum odium incendit, ad confligendum impellit, vocat ad periculum: quid sapientia? cautioribus utitur consiliis, in posterum providet, est omni ratione tectior. quid igitur censet? parendum est enim atque id optimum iudicandum quod sit sapientissime constitutum. si hoc praecipit ne quid vita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo, fugiam omne discrimen, quaeram ex ea: ‘etiamne, si erit, cum id fecero, serviendum?’ si adnuerit, ne ego sapientiam istam, quamvis sit erudita, non audiam.1 sin responderit: ‘tu vero ita vitam corpusque servato, ita fortunas, ita rem familiarem, ut haec libertate posteriora ducas itaque his uti velis, si libera re publica possis, nec pro his libertatem, sed pro libertate haec proicias tamquam pignora iniuriae,’2 tum sapientiae vocem audire videar eique uti deo paream.
しかし、この身分からは勇気のみならず知恵も求められているのですから――これらを切り離すことはほとんど不可能に思われますが、それでも切り離してみるとして――勇気は戦うことを命じ、正当な憎しみを燃え立たせ、衝突へと駆り立て、危険へと呼び寄せます。では知恵はどうでしょうか。知恵はより慎重な計画を用い、将来を見越し、あらゆる道理においてより警戒を怠りません。それでは知恵は何を勧告するでしょうか。というのも、知恵に従わねばならず、最も賢明に定められたことこそ最善であると判断すべきだからです。もし知恵が、命より尊いものがあるとは考えるな、命の危険を冒して決戦に臨むな、あらゆる危難から逃れよと命じるならば、私は知恵に尋ねるでしょう。「そうした結果として、隷属しなければならないとしてもなのか」と。もし知恵が頷くならば、その知恵がいかに学識に満ちていようと、誓って私は耳を貸さないでしょう。しかし、もし知恵がこう答えるならば――「いや、あなたは次のような仕方で命と肉体を保ち、財産を保ち、家産を保ちたまえ、すなわち、これらを自由より劣るものとみなし、自由な国家において可能であるならそのようにこれらを利用したいと望み、これらのために自由を投げ捨てるのではなく、不正の担保であるかのように自由のためにこれらを投げ捨てるように」と。その時こそ私は知恵の声を聴いているように思われ、神に対するかのように知恵に従うでしょう。
itaque si receptis illis esse possumus liberi, vincamus odium pacemque patiamur; sin otium incolumibus eis esse nullum potest, laetemur decertandi oblatam esse fortunam. aut enim interfectis illis fruemur victrice re publica aut oppressi—quod omen avertat Iuppiter!—si non spiritu, at virtutis laude vivemus. at enim nos M. Lepidus, imperator iterum, pontifex maximus, optime proximo civili bello de re publica meritus, ad pacem adhortatur. nullius apud me, patres conscripti, auctoritas maior est quam M. Lepidi vel propter ipsius virtutem vel propter familiae dignitatem. accedunt eodem multa privata magna eius in me merita, mea quaedam officia in illum. maximum vero eius beneficium numero quod hoc animo in rem publicam est, quae mihi vita mea semper fuit carior.
したがって、彼らを受け入れた上で私たちが自由でありうるなら、憎しみを克服し平和を甘受しましょう。しかし、彼らが無傷である限りいかなる平穏もありえないのなら、決戦の好機が与えられたことを喜びましょう。彼らを討ち果たして勝利した国家を享受するか、あるいは圧倒されて――ユピテルがその凶兆を払いのけてくださいますように!――命においてではなくとも、勇気の誉れにおいて私たちは生き続けるからです。 しかし、二度目のインペラトルであり、最高神祇官であり、直近の内乱において国家に最も大いなる功績のあったマルクス・レピドゥスが、私たちに平和を勧告しているではないか、と言われます。徴募された父祖たちよ、私にとって、彼自身の徳のためにも家柄の尊厳のためにも、マルクス・レピドゥスより大いなる権威を持つ者はいません。そこへ同じく、私に対する彼の多くの偉大で個人的な恩義と、彼に対する私の幾ばくかの尽力が加わります。しかし、私にとって自身の命よりも常に愛おしかった国家に対して、彼がこのような心情を抱いていることを、私は彼の最大の功績に数えます。
nam cum Magnum Pompeium, clarissimum adulescentem, praestantissimi viri filium, auctoritate adduxit ad pacem remque publicam sine armis maximo civilis belli periculo liberavit, tum me eius beneficio plus quam pro virili parte obligatum puto. itaque et honores ei decrevi quos potui amplissimos, in quibus mihi vos estis adsensi, nec umquam de illo et sperare optime et loqui destiti. Magnis et multis pignoribus M. Lepidum res publica inligatum tenet. summa nobilitas est, omnes honores, amplissimum sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius, fratris maiorumque monumenta; probatissima uxor, optatissimi liberi, res familiaris cum ampla tum casta a cruore civili. nemo ab eo civis violatus, multi eius beneficio et misericordia liberati. talis igitur vir et civis opinione labi potest, voluntate a re publica dissidere nullo pacto potest. pacem volt M.
というのも、最も卓越した人物の息子であり、最も輝かしい若者である大ポンペイウスを、彼が自身の権威によって平和へと導き、武力によることなく国家を内乱の極度の危険から救った時、私は彼の恩恵に対して一人前の分以上に義務を負ったと考えているからです。それゆえ私は、なしうる限り最も壮大な栄誉を彼に議決し、それについて諸君も私に同意され、私は彼について最も善き希望を抱き、最も善く語ることを決してやめませんでした。国家は偉大かつ多くの担保によってマルクス・レピドゥスを縛り留めています。最高の門閥、あらゆる公職、最も尊い神官職、都市の極めて多くの装飾、彼自身や兄弟や先祖たちの記念建造物、最も高潔な妻、最も望ましい子供たち、広大であるとともに市民の血に汚れていない家産。彼によって害された市民は一人もおらず、彼の恩恵と慈悲によって多くの者が救われました。それゆえ、そのような人物・市民は判断を誤ることはあっても、自らの意思によって国家から離反することは決してありえません。
Lepidus. praeclare, si talem potest efficere qualem nuper effecit, qua pace Cn. Pompei filium res publica aspiciet suoque sinu complexuque recipiet, neque solum illum, sed cum illo se ipsam sibi restitutam putabit. haec causa fuit cur decerneretis statuam in rostris cum inscriptione praeclara, cur absenti triumphum. quamquam enim magnas res bellicas gesserat et triumpho dignas, non erat tamen ei tribuendum quod nec L. Aemilio nec Aemiliano Scipioni nec superiori Africano nec Mario nec Pompeio,3 qui maiora bella gesserunt, sed quod silentio bellum civile confecerat, cum primum licuit, honores in eum maximos contulistis.
マルクス・レピドゥスは平和を望んでいます。もし彼が最近成し遂げたような平和を実現できるなら、それは見事なことです。その平和によって国家はグナエウス・ポンペイウスの息子を目にし、自らの懐と抱擁の中に受け入れ、彼だけでなく、彼とともに国家自身が国家自身へと回復されたとみなすでしょう。諸君が演壇の上に輝かしい銘文を伴う彫像を、また不在の彼に凱旋式を議決した理由はこれでした。というのも、彼が凱旋式に値する偉大な軍事功績を上げていたとはいえ、より大いなる戦争を遂行したルキウス・アエミリウスにも、スキピオ・アエミリアヌスにも、先の大アフリカヌスにも、マリウスにも、ポンペイウスにも授けられなかったものを彼に授けるべきではなかったのですが、彼が沈黙のうちに内乱を終結させたがゆえに、許されるや否や、諸君は最大の栄誉を彼に授けたのです。
- 13.6ne ego sapientiam istam, quamvis sit erudita, non audiam
ここでの ne は禁止や否定の小辞ではなく、人称代名詞などを伴って強い確信を表す断定の不変化詞(肯定の ne = profecto, certe)である。主節の述語 non audiam(否定辞+接続法現在または未来形)と組み合わさり、「その知恵に私が耳を貸すことなど決してない」という強い確言を形成している。
- 13.6tamquam pignora iniuriae
tamquam に導かれる pignora は、先行する目的語 haec(生命、身体、財産など)に対する述語的同格。属格 iniuriae は「不正が差し押さえている担保」または「不正に対する抵当」の意であり、自由が侵害される状況下では、これら地上の財貨は敵の不正な脅迫の具(人質・抵当)と化すため、自由のためにそれらを投げ出すべきだという比喩的論理を示している。
- 13.9non erat tamen ei tribuendum quod nec L. Aemilio nec Aemiliano Scipioni nec superiori Africano nec Mario nec Pompeio
動形容詞の受動周言構文 non erat tribuendum の主語となる関係節 quod... の内部で動詞(例: tributum est)が省略されている。先行する名詞(凱旋式や前例のない名誉)を指す quod 節が名士たちの名(与格)を列挙したのち、文末の sed quod... honores in eum maximos contulistis へと対比的に接続する構文構造を持つ。
