← キケロ

ピリッピカ

§13.19-13.22

使節派遣の無益さとアントニウスの書簡の朗読

キケローは若きカエサルとデキムス・ブルトゥスによるアントニウス抑止とムティナ包囲の経緯を語り、アントニウスへ使節を派遣することの不毛さを糾弾した上で、執政官ヒルティウスから転送されたアントニウスの傲慢な書簡を読み上げてその反逆性を告発する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§13.19

Caesaris enim incredibilis ac divina virtus latronis impetus crudelis ac furibundos retardavit: quem tamen ille demens laedere se putabat edictis, ignorans quaecumque falso diceret in sanctissimum adulescentem, ea vere recidere in memoriam pueritiae suae.1 ingressus urbem est quo comitatu vel potius agmine, cum dextra sinistra, gemente populo Romano, minaretur dominis, notaret domos, divisurum se urbem palam suis polliceretur. Eoque ipso die innumerabilia senatus consulta fecit, quae quidem omnia citius delata quam scripta sunt. rediit ad milites; ibi pestifera illa Tiburi contio. Inde ad urbem cursus; senatus in Capitolium; parata de circumscribendo adulescente sententia consularis, cum repente—nam Martiam legionem Albae consedisse sciebat—adfertur ei de quarta nuntius.2 quo perculsus abiecit consilium referendi ad senatum de Caesare: egressus est non viis, sed tramitibus paludatus.

実際、カエサルの信じがたい神聖な徳性が、盗賊の残忍で凶暴な猛攻を食い止めました。しかしあの狂人は布告によって彼を傷つけていると思い込んでおり、あの最も廉潔な青年に対して嘘偽りをもって語るすべての事柄が、実際には自らの少年時代の記憶へと跳ね返ってくることを知らなかったのです。彼がどのような護衛、というより軍勢を率いてローマに入城したことか。ローマ人民が呻く中、左右の家主に脅しをかけ、邸宅に目印をつけ、部下たちに都市を分割して与えると公然と約束したのです。そしてそのまさに当日に、無数の元老院決議を通過させましたが、それらは実にすべて、書かれるよりも早く提出されたものでした。彼は兵士たちのもとへ戻りました。そこであのチブルにおける破滅的な演説が行われたのです。そこから都市へと急行し、元老院はカピトリウムへと召集され、青年を公権停止処分にする執政官の提案が用意されていたまさにその時、突如として――彼はマールス軍団がアルバに陣を敷いたことを知っていたからです――第4軍団に関する知らせが彼にもたらされました。これに動揺した彼は、カエサルについて元老院に諮る計画を放棄しました。彼は街道ではなく間道を通って、軍団司令官のマントを身にまとい出発したのです。

§13.20

​ex eo non iter, sed cursus et fuga in Galliam. Caesarem sequi arbitrabatur cum legione Martia, cum quarta, cum veteranis, quorum ille nomen prae metu ferre non poterat, eique in Galliam penetranti D. se Brutus obiecit, qui se totius belli fluctibus circumiri quam illum aut regredi aut progredi maluit, Mutinamque illi exsultanti tamquam frenos furoris iniecit. quam cum operibus munitionibusque saepsisset nec eum coloniae florentissimae dignitas neque consulis designati maiestas a parricidio deterreret, tum me— testor et vos et populum Romanum et omnis deos qui huic urbi praesident—invito et repugnante legati missi tres consulares ad latronum et gladiatorum ducem.

それ以降は、行軍ではなく、ガリアへの疾走と逃走でした。彼はカエサルがマールス軍団とともに、第4軍団とともに、そして恐ろしさのあまりその名前すら聞くに耐えなかった退役兵たちとともに追跡してくると信じ込んでいたのです。そしてガリアへと侵入しようとする彼の前にデキムス・ブルトゥスが立ちはだかりました。ブルトゥスは、彼が退却するか前進するくらいなら、自らが戦争全体の波濤に取り囲まれることを望み、狂喜する彼に対してその狂乱の手綱であるかのようにムティナを投げかけたのです。彼がこの都市を土木工事と防壁で包囲し、極めて繁栄した植民市の威厳も次期執政官の尊厳も彼を国家への反逆から思いとどまらせることができなかった時、その時、私自身が――あなたがたをも、ローマ人民をも、この都市を統べるすべての神々をも私は証人に立てますが――意に反し反対したにもかかわらず、三人の執政官経験者が盗賊と剣闘士の首領のもとへ使節として派遣されたのです。

§13.21

​quis tam barbarus umquam, tam immanis, tam ferus? non audivit, non respondit; neque eos solum praesentis sed multo magis nos a quibus illi erant missi sprevit et pro nihilo putavit. postea quod scelus, quod facinus parricida non edidit? circumsedet colonos nostros, exercitum populi Romani, imperatorem, consulem designatum; agros divexat civium optimorum; hostis taeterrimus omnibus bonis cruces ac tormenta minitatur. cum hoc, M. Lepide, pax esse quae potest? cuius ne supplicio quidem ullo satiari videtur posse res publica.

誰がこれほど野蛮で、これほど奇怪で、これほど凶暴であったでしょうか。彼は耳を貸さず、返答もしませんでした。それどころか、使節として居合わせた人々だけでなく、彼らを派遣した私たちをそれ以上に軽蔑し、取るに足りないものとみなしたのです。その後、この国家反逆者はどんな犯罪を、どんな悪行を行わなかったでしょうか。彼は私たちの植民市民を、ローマ人民の軍隊を、最高指揮官を、次期執政官を包囲しています。最善の市民たちの領地を荒らし回っています。極悪非道な敵として、すべての善き人々に十字架刑と拷問を脅迫しているのです。マルクス・レピドゥスよ、この男とどのような平和がありうるでしょうか。いかなる処罰によっても、国家はこの男に対して満ち足りることはできそうにありません。

§13.22

​quod si quis adhuc dubitare potuit quin nulla societas huic ordini populoque Romano cum illa importunissima belua posset esse, desinet profecto dubitare his cognitis litteris quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi. eas dum recito dumque de singulis sententiis breviter disputo, velim, patres conscripti, ut adhuc fecistis, me attente audiatis. ‘Antonius Hirtio et Caesari.’ neque se imperatorem neque Hirtium consulem nec pro praetore Caesarem.3 satis hoc quidem scite: deponere alienum nomen ipse maluit quam illis suum reddere. ‘cognita morte C. Treboni non plus gavisus sum quam dolui.’ videte quid se gavisum, quid doluisse dicat: facilius de pace deliberabitis. ‘dedisse poenas sceleratum cineri atque ossibus clarissimi viri et apparuisse numen deorum intra finem anni vertentis aut iam soluto supplicio parricidi aut impendente laetandum est.’4 O Spartace! quem enim te potius appellem, cuius propter nefanda scelera tolerabilis videtur fuisse Catilina? laetandum esse ausus es scribere Trebonium dedisse poenas? sceleratum Trebonium? quo scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste seduxit?

しかし、もしこれまで誰かが、この元老院階級およびローマ人民と、あの極めて度し難い野獣との間にいかなる協調関係も成立しえないことを疑いえたとしても、執政官ヒルティウスから私に送られ、たった今受け取ったこの書簡を知るならば、必ずや疑うのをやめるでしょう。私がそれを読み上げ、各文について手短に論じる間、招集された議員諸父よ、これまでしてくださったように、私に注意深く耳を傾けていただきたい。「アントニウスより、ヒルティウスおよびカエサルへ。」彼は自らをインペラトルとも、ヒルティウスを執政官とも、カエサルを前法務官とも呼んでいません。これは確かに十分に巧みなことです。自ら他人の称号を脱ぎ捨てることで、彼らにその固有の称号を返すことを避けるほうを好んだのです。「ガイウス・トレボニウスの死を知り、私は悲しんだ以上に喜ぶことはなかった。」彼が何を喜んだと、何を悲しんだと述べているか見なさい。そうすれば平和についてより容易に審議できるでしょう。「極めて名高い人物の灰と骨に対して罪人が罰を受け、巡る一年が終わらぬうちに、国家反逆の罪への処罰がすでに果たされたか迫りつつあることによって、神々の神意が明らかになったことは喜ぶべきことである。」おお、スパルタクスよ!あなたの忌まわしい罪行のゆえにカティリーナのほうが耐えうるものに見えたほどであるあなたを、他に何と呼ぶべきでしょうか。トレボニウスが罰を受けたことを喜ぶべきだと、よくもあえて書けたものです。トレボニウスが罪人だと? 3月のイードゥスに、あなたにふさわしい死の災厄からあなたを引き離したこと以外に、彼の何の罪だというのでしょうか。

構文注4 件
  1. 13.19ea vere recidere in memoriam pueritiae suae

    recidere in + 対格は「〜へと跳ね返る/帰着する」を表す。アントニウスがオクタウィアヌスを中傷するために浴びせた非難(男色や放蕩など)が、客観的事実としては彼自身の悪名高い少年時代の行状をそのまま想起させる結果になっているという皮肉を述べている。

  2. 13.19cum repente—nam Martiam legionem Albae consedisse sciebat—adfertur ei de quarta nuntius

    逆転のcum構文(cum inversum)。先行節の未完了過去(parata erat 等の省略)で用意されていた背景状況に対し、接続詞 cum が直説法現在(adfertur)を伴って突然割り込んできた主要な出来事(第4軍団離反の急報)を導入している。

  3. 13.22neque se imperatorem neque Hirtium consulem nec pro praetore Caesarem

    書簡の冒頭(Antonius Hirtio et Caesari)に対するキケローの注釈で、述語動詞(appellat や scribit など)が省略された二重対格構文。自らのインペラトル称号をあえて省くことで、相手の公的な役職(執政官、前法務官)の認知も同時に忌避したアントニウスの悪意ある作為を暴いている。

  4. 13.22dedisse poenas sceleratum cineri atque ossibus clarissimi viri et apparuisse numen deorum intra finem anni vertentis aut iam soluto supplicio parricidi aut impendente laetandum est

    非人称の動形容詞構文 laetandum est(喜ぶべきである)が、並列された二つの対格不定詞句(dedisse poenas sceleratum... および apparuisse numen deorum...)を意味上の主語として支配している。トレボニウス殺害と神意の顕現を「当然祝うべき吉事」として提示したアントニウスの表現をそのまま引用している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:13.19-13.22