- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:12.7-12.11
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローは、和平使節団の派遣が同盟都市、属州ガリア、前線の将兵らの抗戦熱意を削ぎ、取り返しのつかない打撃を与えると警告する。さらに、これまでの経緯と過大な要求に鑑みれば、暴虐なアントニウスとの講和は原理的に不可能であると説いて使節団派遣の撤回を強く主張する。
quod si est erratum, patres conscripti, spe falsa atque fallaci, redeamus in viam. optimus est portus paenitenti mutatio consili. quid enim potest, per deos immortalis! rei publicae prodesse nostra legatio? prodesse dico? quid si etiam obfutura est? obfutura? quid si iam nocuit atque obfuit? an vos acerrimam illam et fortissimam populi Romani libertatis recuperandae cupiditatem non imminutam ac debilitatam putatis legatione pacis audita? quid municipia censetis? quid colonias? quid cunctam Italiam? futuram eodem studio quo contra commune incendium exarserat? an non putamus fore ut eos paeniteat professos esse et prae se tulisse odium in Antonium qui pecunias polliciti sunt, qui arma, qui se totos et animis et corporibus in salutem rei publicae contulerunt? quem ad modum nostrum hoc consilium Capua probabit, quae temporibus his Roma altera est? illa impios civis iudicavit, eiecit, exclusit. illi, inquam, urbi fortissime conanti e manibus est ereptus Antonius.
徴集された議員諸君、偽りの当てにならない希望によって誤りを犯したというのなら、正しい道へと戻ろうではありませんか。後悔する者にとって最善の港とは方針の変更です。というのも、不死なる神々にかけて、私たちの使節団がいったい国家にいかなる益をもたらしうるでしょうか。益をもたらすなどと言えるでしょうか。それどころか、害をなすことになるとしたらどうでしょう。害をなすなどどころか、すでに害悪を与え、妨げとなっているとしたらどうでしょう。諸君は、ローマ人民の自由奪還へのあの熱烈で極めて力強い熱望が、和平使節団の知らせを聞いて削がれ、衰えさせられたとは思わないのですか。自治都市についてはどうお考えですか。植民市については。イタリア全体については。共通の業火に対して燃え上がったのと同じ熱意を保ち続けるとお考えですか。金銭を約束し、武器を約束し、自らの身と心のすべてを国家の救済へと捧げた人々が、アントニウスへの憎悪を公言し公に示したことを後悔する事態になるとは思わないのですか。この激動の時代において第二のローマであるカプアは、私たちのこの決定をどのように是認するというのでしょうか。カプアは不敬な市民たちに判決を下し、追放し、締め出しました。実に、その都市が極めて勇敢に抗戦していたその手から、アントニウスは奪い去られたのです。
quid? legionum nostrarum nervos nonne his consiliis incidimus? quis est enim qui ad bellum inflammato animo futurus sit spe pacis oblata? ipsa illa Martia caelestis et divina legio hoc nuntio languescet et mollietur atque illud pulcherrimum nomen amittet: excident gladii, fluent arma de manibus. senatum enim secuta non arbitrabitur se graviore odio debere esse in Antonium quam senatum. pudet huius legionis, pudet quartae1 quae pari virtute nostram auctoritatem probans non ut consulem et imperatorem suum, sed ut hostem et oppugnatorem patriae reliquit Antonium; pudet optimi exercitus qui coniunctus est ex duobus, qui iam lustratus, qui profectus ad Mutinam est; qui si pacis, id est timoris nostri, nomen audierit, ut non referat pedem, insistet certe.2
どうでしょう。私たちはこれらの方針によって、味方の軍団の神経を断ち切ってしまったのではないでしょうか。和平の希望が提示されたときに、燃え上がる心で戦争に臨む者など誰がいるでしょうか。まさにあの天界の、神聖なるマルス軍団ですら、この報せによって気落ちし軟化し、あの最も輝かしい武名を失うことでしょう。剣は手から落ち、武器は抜け落ちることでしょう。なぜなら元老院に従った軍団は、元老院以上に激しい憎悪をアントニウスに対して抱くべきではないと判断するからです。私はこの軍団に対して恥じ入る思いであり、同様の勇徳をもって元老院の権威を支持し、アントニウスを自分たちの執政官かつインペラトルとしてではなく、祖国の敵にして攻撃者として見捨てた第四軍団に対しても恥じ入る思いです。二つの軍団から統合され、すでに清めの儀式を受け、ムティナへと進軍した最精鋭の軍勢に対しても恥じ入る思いです。この軍勢は、和平という名、すなわち私たちの恐怖という名を聞けば、たとえ退却しないまでも、確実に前進を止めることでしょう。
quid enim revocante et receptui canente senatu properet dimicare? quid autem hoc iniustius quam nos inscientibus eis qui bellum gerunt de pace decernere? nec solum inscientibus sed etiam invitis? an vos A. Hirtium, praeclarissimum consulem, C. Caesarem, deorum beneficio natum ad haec tempora, quorum epistulas spem victoriae declarantis in manu teneo, pacem velle censetis? vincere illi expetunt pacisque dulcissimum et pulcherrimum nomen non pactione, sed victoria concupiverunt. quid? Galliam quo tandem animo hanc rem audituram putatis? illa enim huius belli propulsandi, administrandi, sustinendi principatum tenet. Gallia D. Bruti nutum ipsum, ne dicam imperium, secuta armis, viris, pecunia belli principia firmavit; eadem crudelitati M. Antoni suum totum corpus obiecit; exhauritur, vastatur, uritur: omnis aequo animo belli patitur iniurias, dum modo repellat periculum servitutis.
というのも、元老院が呼び戻し、退却の合図を鳴らしているときに、いったいなぜ戦いを急ぐでしょうか。そのうえ、現に戦争を行っている者たちが知らぬ間に私たちが和平を決議することほど、不当なことが他にあるでしょうか。知らぬ間であるだけでなく、彼らの意に反して行われるとしたらなおさらです。諸君は、極めて高名な執政官アウルス・ヒルティウスや、神々の恩恵によってこの時代のために生を受けたガイウス・カエサル――私は勝利の希望を明示する彼らの書状を手にしていますが――彼らが和平を望んでいるとお考えですか。彼らが切望しているのは勝利することであり、和平というこの上なく甘美で美しい名を、協定によってではなく勝利によって渇望しているのです。どうでしょう。ガリアがこの事態をいったいどのような心境で聞くとお考えですか。ガリアこそ、この戦争を撃退し、遂行し、支える主導権を握っているのです。ガリアは、指揮権とは言わないまでも、デキムス・ブルートゥスの目配せそのものに従い、武器と兵員と金銭によって戦争の基礎を固めました。彼女はみずからの全身をマルクス・アントニウスの残虐さに晒しました。収奪され、荒廃させられ、焼き払われながらも、隷属の危機を退けさえすればよいとして、戦争のあらゆる被害を平然たる心で耐え忍んでいるのです。
et ut omittam reliquas partis Galliae—nam sunt omnes pares— Patavini alios excluserunt, alios eiecerunt missos ab Antonio, pecunia, militibus, et, quod maxime deerat, armis nostros duces adiuverunt. fecerunt idem reliqui qui quondam in eadem causa erant et propter multorum annorum iniurias alienati a senatu putabantur: quos minime mirum est communicata cum eis re publica fidelis esse,3 qui etiam expertes eius fidem suam semper praestiterunt. his igitur omnibus victoriam sperantibus pacis nomen adferemus, id est desperationem victoriae?
そして、ガリアの残りの地域――すべて同様に忠誠であるゆえ――を措くとしても、パタウィウムの人々はアントニウスから送られた者たちのうちある者を締め出し、ある者を追放し、金銭と兵士、そして何より不足していた武器によって味方の指揮官たちを援助しました。かつて同様の境遇にあり、多年の不正によって元老院から疎外されていると見なされていた他の人々も同じことを行いました。国家の諸権利を分かち合われて今や忠実であるのも至極当然ですが、彼らはその権利にあずかっていなかったときでさえ常に自らの信義を示してきたのです。それならば、勝利を望んでいるこれらすべての人々に対して、私たちは和平という名、すなわち勝利への絶望をもたらすというのでしょうか。
quid si ne potest quidem ulla esse pax? quae enim est condicio pacis in qua ei cum quo pacem facias nihil concedi potest? multis rebus a nobis est invitatus ad pacem Antonius: bellum tamen maluit. Missi legati repugnante me, sed tamen missi; delata mandata: non paruit. denuntiatum est ne Brutum obsideret, a Mutina discederet: oppugnavit etiam vehementius. et ad eum legatos de pace mittemus qui pacis nuntios repudiavit? verecundioremne coram putamus in postulando fore quam fuerit tum cum misit mandata ad senatum? atqui tum ea petebat quae videbantur improba omnino sed tamen aliquo modo posse concedi; nondum erat vestris tam gravibus tamque multis iudiciis ignominiisque concisus: nunc ea petit quae dare nullo modo possumus, nisi prius volumus bello nos victos confiteri.
ましてや、いかなる和平もそもそも成立しえないとしたらどうでしょう。和平を結ぶ相手に対して何も譲歩できないような状況で、いかなる和平の条件が成り立つでしょうか。アントニウスは私たちから多くの機会に和平へと促されましたが、それでも戦争を選びました。私の反対にもかかわらず使節が派遣されましたが、ともかく派遣され、指令が伝達されました。しかし彼は従いませんでした。ブルートゥスを包囲せず、ムティナから退去せよと警告されましたが、彼はより激しく攻撃しました。そして和平の知らせを拒絶した相手に、私たちは和平の使節を派遣するというのでしょうか。彼が元老院に要求を送りつけたときよりも、面と向かった方が要求において慎み深くなるとでも思うのでしょうか。しかし当時ですら、彼は全く不当に見えながらもどうにか認めうる事柄を要求していました。諸君のあれほど重くあれほど多くの断罪と不名誉によって、まだ打ちのめされてはいなかったからです。今や彼は、私たちが戦争で敗北したとあらかじめ認めることを望まない限り、到底与えることのできない事柄を要求しているのです。
- 12.8pudet huius legionis, pudet quartae
非人称動詞 pudet は「〜に対して恥じる、面目ないと思う」を意味し、感情の対象を属格(huius legionis, quartae)で取る。ここでは話者自身がこれらの忠実な軍団に対して顔向けできない、申し訳ないという羞恥の念を表している。
- 12.8ut non referat pedem, insistet certe
接続詞 ut は譲歩節を導き、「たとえ退却(pedem referre)しないとしても」の意を表す。否定辞 non は直後の動詞述部を限定的に打ち消している。主節の insistet は「足を止める、立ち止まる」の意。
- 12.10quos minime mirum est communicata cum eis re publica fidelis esse
先行詞 reliqui を受ける関係代名詞 quos は、minime mirum est(〜は極めて当然である)に導かれる対格不定詞構文(quos... fidelis esse)の意味上の主語。communicata cum eis re publica は独立奪格(「彼らと国家の諸権利が共有された今」)。
