← キケロ

ピリッピカ

§11.1-11.5

トレボニウス殺害とドラベッラの残虐性の糾弾

キケロはトレボニウス殺害の悲劇に触れつつ、ドラベッラとアントニウスの残虐性を激しく糾弾し、元老院に対して隷属を避けるため毅然と自由を守るよう呼びかける。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§11.1

Magno in dolore, patres conscripti, vel maerore potius quem ex crudeli et miserabili morte C. Treboni, optimi civis moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen aliquid quod rei publicae profuturum putem. perspeximus enim quanta in eis qui contra patriam scelerata arma ceperunt inesset immanitas. nam duo haec capita nata sunt post homines natos taeterrima et spurcissima, Dolabella et Antonius: quorum alter effecit quod optarat, de altero patefactum est quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius in iracundia perseverans, L. Sulla vehemens; neque ullius horum in ulciscendo acerbitas progressa ultra mortem est; quae tamen poena in civis nimis crudelis putabatur.

元老院議員諸君、最良の市民にしてきわめて節度ある人物であったガイウス・トレボニウスの残酷で悲惨な死によって私たちが被った大きな苦痛、あるいはむしろ深い悲しみの中にありながらも、国家にとって有益となると私が信じるものがそこには存在しています。というのも、祖国に対して罪深き武器を取った者たちの中にどれほどの残虐性が潜んでいたかを、私たちは直視したからです。実際、人間が生まれて以来、ドラベッラとアントニウスという最も忌まわしく最も汚らわしい二人の怪物が生まれたのです。彼らのうち一方は己の望んだことを実行に移し、他方は何を企んでいたかが露わにされました。ルキウス・キンナは残酷であり、ガイウス・マリウスは怒りにおいて執拗であり、ルキウス・スッラは激烈でした。しかし、これら誰の復讐における苛烈さも、死を超えて及ぶことはありませんでした。そしてその罰でさえ、市民に対してはあまりに過酷であると考えられていたのです。

§11.2

​ecce tibi1 geminum in scelere par, invisitatum, inauditum, ferum, barbarum. itaque quorum summum quondam inter ipsos odium bellumque meministis, eosdem postea singulari inter se consensu et amore devinxit improbissimae naturae et turpissimae vitae similitudo. ergo id quod fecit Dolabella in quo potuit multis idem minatur Antonius.2 sed ille cum procul esset a consulibus exercitibusque nostris neque dum senatum cum populo Romano conspirasse sensisset, fretus Antoni copiis ea scelera suscepit quae Romae iam suscepta arbitrabatur a socio furoris sui.

見よ、犯罪において対をなす、かつて目にしたことも耳にしたこともない、野蛮で残酷な二人組を。それゆえ、かつてはお互いの間で極度の憎悪と戦いがあったことを諸君も記憶している彼らを、その後、極悪非道な本性と恥ずべき生活の酷似が、互いの間の並外れた合意と愛情によって結びつけたのです。したがって、ドラベッラが力の及ぶ相手に対して行ったことを、アントニウスは多くの者に対して同様に行うと脅迫しているのです。しかしドラベッラは、わが執政官たちや軍勢から遠く離れており、元老院がローマ国民と固く結託したことをまだ知らなかった時、アントニウスの軍勢を頼みとして、己の狂気の共謀者によってすでにローマで着手されたと信じていた悪行の数々に着手したのです。

§11.3

​quid ergo hunc aliud moliri, quid optare censetis aut quam omnino causam esse belli? omnis, qui libere de re publica sensimus, qui dignas nobis sententias diximus, qui populum Romanum liberum esse voluimus, statuit ille quidem non inimicos, sed hostis: maiora tamen in nos quam in hostem supplicia meditatur: mortem naturae poenam putat esse, iracundiae tormenta atque cruciatum. qualis igitur hostis habendus est is a quo victore, si cruciatus absit, mors in benefici parte numeretur? quam ob rem, patres conscripti, quamquam hortatore non egetis—ipsi enim vestra sponte exarsistis ad libertatis recuperandae cupiditatem— tamen eo maiore animo studioque libertatem defendite quo maiora proposita victis supplicia servitutis videtis.

では諸君は、この男がそれ以外の何を企て、何を望んでいると考え、あるいはそもそも戦争の大義は何であるとお考えか。国家について自由に考えを抱き、自分たちにふさわしい見解を述べ、ローマ国民が自由であることを望んだ私たち全員を、彼は私敵ではなく公敵と見なしたのです。しかし彼は、公敵に対するよりも大きな処罰を私たちに対して企てています。彼は死を自然の刑罰と考え、拷問と激痛こそを怒りの刑罰と考えているのです。それならば、その男が勝利者となった際、拷問さえ免れれば死が恩恵の一種に数えられるような者を、いかなる公敵と見なすべきでしょうか。それゆえ元老院議員諸君、諸君は励まし手を必要とはしていませんが――というのも諸君自らが自発的に自由を回復しようとする熱望へと燃え上がったからです――、それでもなお、敗者に突きつけられている隷属の処罰がいかに甚大であるかを諸君が見ているその分だけ、いっそう大いなる気力と熱意をもって自由を守り抜きなさい。

§11.4

​in Galliam invasit Antonius, in Asiam Dolabella, in alienam uterque provinciam. alteri se Brutus obiecit impetumque furentis atque omnia divexare ac diripere cupientis vitae suae periculo conligavit, progressu arcuit, a reditu refrenavit, obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Antonium. alter in Asiam inrupit. cur? si ut in Syriam, patebat via et certa neque longa; sin ut ad Trebonium, quid opus fuit cum legione? praemisso Marso nescio quo Octavio, scelerato latrone atque egenti, qui popularetur agros, vexaret urbis non ad spem constituendae rei familiaris, quam tenere eum posse negant qui norunt—mihi enim hic senator ignotus est—sed ad praesentem pastum mendicitatis suae, consecutus est Dolabella.

アントニウスはガリアへと侵入し、ドラベッラはアシアへと、双方が他人の属州へと侵入しました。前者に対してはブルートゥスが立ちはだかり、狂乱しあらゆるものを混乱させ略奪することを望む者の突進を自らの命の危険を冒して縛りつけ、前進を阻み、退路を制し、自らが包囲されることを甘受してアントニウスを双方から締め上げました。後者はアシアへと突入しました。なぜか。もしシリアに向かうためであったなら、確実で長くない道が開かれていました。しかしもしトレボニウスのもとへ向かうためであったなら、軍団を率いる何の必要があったでしょうか。マルシ人のオクタウィウスという名も知れぬ者、すなわち略奪者であり困窮者であって、財産を確立する希望のためではなく――彼を知る者たちは彼にそれを維持する能力がないと言っています、私にとってはこの元老院議員は見知らぬ人物ですが――、ただ己の貧窮を満たす当座の糧のために田畑を荒らし都市を苦しめる悪党を前もって派遣した上で、ドラベッラが後に続いたのです。

§11.5

​nulla suspicione belli —quis enim id putaret?—secutae conlocutiones familiarissimae cum Trebonio; complexus summae benevolentiae falsi indices exstiterunt in amore simulato; dexterae quae fidei testes esse solebant sunt perfidia et scelere violatae: nocturnus introitus Zmyrnam quasi in hostium urbem, quae est fidissimorum antiquissimorumque sociorum; oppressus Trebonius, si ut ab eo qui aperte hostis esset, incautus; si ut ab eo qui civis etiam tum speciem haberet, miser.3 ex quo nimirum documentum nos capere fortuna voluit quid esset victis extimescendum. consularem hominem consulari imperio provinciam Asiam obtinentem Samiario exsuli tradidit: interficere captum statim noluit, ne nimis, credo, in victoria liberalis videretur. cum verborum contumeliis optimum virum incesto ore lacerasset, tum verberibus ac tormentis quaestionem habuit pecuniae publicae, idque per biduum. post cervicibus fractis caput abscidit, idque adfixum gestari iussit in pilo; reliquum corpus tractum atque laniatum abiecit in mare.

戦争の疑いなど何もないままに――一体誰がそんなことを考えたでしょうか――トレボニウスとのきわめて親密な対談が続き、最大の好意を示す抱擁が、偽られた親愛の情の中で虚偽の証拠となりました。信義の証人であったはずの右手は、背信と罪業によって汚されたのです。最も忠実で最古の同盟者たちの都市であるスミルナへ、まるで敵の都市であるかのように夜間の突入があり、トレボニウスは制圧されましたが、公然たる敵であった者によって捕らえられたとするなら軽率であり、当時なお市民の体裁を保っていた者によって捕らえられたとするなら悲惨でした。このことから運命は、敗者が何を恐れなければならないかについて、紛れもなく私たちに教訓を得させようとしたのです。執政官経験者であり執政官級のインペリウムをもってアシア属州を保持していた人物を、ドラベッラは追放者サミアリウスに引き渡しました。捕らえた彼を直ちに殺害しようとはしませんでしたが、それは思うに、勝利においてあまりに寛大であると見なされないためでした。言葉の侮辱をもって最良の人物をその穢れた口で引き裂いた後、鞭打ちと拷問によって公金に関する尋問を行い、それも二日間にわたって行いました。そののち首の骨を折って首を切り落とし、それを槍の先に突き刺して担ぎ回らせ、残りの遺体は引きずり回して切り刻み、海へと投げ捨てたのです。

構文注3 件
  1. 11.2ecce tibi

    tibi は「倫理与格(dativus ethicus)」であり、話者が聞き手(ここでは元老院議員たち)の関心・注意を強く引きつけるために用いられている。

  2. 11.2in quo potuit multis idem minatur Antonius

    in quo potuit は直前の id quod fecit Dolabella に呼応する関係節であり、先行詞は文脈上「(手中に収め危害を加え)得た相手(=トレボニウス)」を指す代名詞(in eo)が省略されたもの(「自分にそれが可能であった相手に対して」)。後続の multis(「多くの者に対して」)と対比をなしている。

  3. 11.5oppressus Trebonius, si ut ab eo qui aperte hostis esset, incautus; si ut ab eo qui civis etiam tum speciem haberet, miser

    高度に省略された対句構造。各節で動詞(oppressus est や fuit)が省かれており、「もし公然たる敵であった者によって捕らえられたとするなら[彼は]軽率であり、もし当時なお市民の外貌を保っていた者によって[捕らえられたとする]なら[彼は]悲惨であった」という対比的評価を骨格として読解する。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:11.1-11.5