← キケロ

ピリッピカ

§1.8-1.12

急遽の帰還とアントニウスによる脅迫の非難

キケローは、情勢好転の報を受けて急遽帰還を決意し途中でブルートゥスと会見した経緯を語り、続いて前日の元老院会議でアントニウスから受けた不当な出席強要と脅迫を非難する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1.8

​Cumque intempesta nox esset mansissemque in villa P. Valeri, comitis et familiaris mei, postridieque apud eundem ventum exspectans manerem, municipes Regini complures ad me venerunt, ex eis quidam Roma recentes: a quibus primum accipio M. Antoni contionem, quae mihi ita placuit ut ea lecta de reversione primum coeperim cogitare. nec ita multo post edictum Bruti adfertur et Cassi, quod quidem mihi, fortasse quod eos plus etiam rei publicae quam familiaritatis gratia diligo, plenum aequitatis videbatur. addebant praeterea—fit enim plerumque ut ei qui boni quid volunt adferre adfingant aliquid quo faciant id quod nuntiant laetius—rem conventuram: Kalendis senatum frequentem fore; Antonium, repudiatis malis suasoribus, remissis provinciis Galliis, ad auctoritatem senatus esse rediturum.

夜も更けておりましたので、私は旅の道連れであり親しい友人でもあるプブリウス・ウァレリウスの別荘に留まり、翌日も同じ場所で風を待ちながら滞在しておりましたところ、大勢のレギウム市民が私のところへやって来ましたが、その中にはローマから来たばかりの者たちもおりました。彼らから私はまずマルクス・アントニウスの民会演説の写しを受け取りました。それが大いに私の意にかなったため、それを読んだことで私は初めて帰還について考え始めたのです。それから間もなくして、ブルートゥスとカッシウスの布告が届けられました。それは確かに、私には――おそらく私が彼らを親交のゆえ以上に国家のために愛しているからでしょうが――極めて公正なものと思われました。彼らはさらに付け加えました――何かしら良い知らせをもたらそうと望む者たちは、告げる事柄をより喜ばしいものにするために何かを付け加えるのが常ですが――合意が成立するだろう、一日の元老院は満席となるだろう、アントニウスは邪悪な助言者たちを退け、ガリア諸属州を放棄して、元老院の権威へと立ち戻るだろう、と。

§1.9

tum vero tanta sum cupiditate incensus ad reditum ut mihi nulli neque remi neque venti satis facerent, non quo me ad tempus occursurum non putarem, sed ne tardius quam cuperem rei publicae gratularer.1 atque ego celeriter Veliam devectus Brutum vidi: quanto meo dolore non dico. turpe mihi ipsi videbatur in eam urbem me audere reverti ex qua Brutus cederet, et ibi velle tuto esse ubi ille non posset. neque vero illum similiter atque ipse eram commotum esse vidi. erectus enim maximi ac pulcherrimi facti sui conscientia nihil de suo casu, multa de vestro querebatur.

そのとき、私は帰還へのまことに激しい熱情に駆り立てられたため、いかなる櫂も風も私を満足させることができませんでした。それは、期日に間に合わないと考えたからではなく、国家を祝すのが私の望むより遅れてはならないと思ったからです。そして私は迅速にヴェリアへと航行し、ブルートゥスに会いました。私がどれほどの苦痛を覚えたかは語りません。ブルートゥスが立ち退くまさにその都市へ私が敢えて戻り、彼が安全にいられない場所で私自身が無事でいることを望むなど、私自身にとって恥ずべきことに思われたのです。しかし彼が私と同じように動揺している姿を私は見ませんでした。自らの極めて偉大で美しい行為の確信によって毅然とした彼は、自らの境遇については何も嘆かず、諸卿の境遇について多くを嘆いておりました。

§1.10

​exque eo primum cognovi quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L. Pisonis oratio: qui quamquam parum erat—id enim ipsum a Bruto audieram—a quibus debuerat adiutus, tamen et Bruti testimonio—quo quid potest esse gravius?—et omnium praedicatione quos postea vidi magnam mihi videbatur gloriam consecutus. hunc igitur ut sequerer properavi quem praesentes non sunt secuti, non ut proficerem aliquid—nec enim sperabam id nec praestare poteram—sed ut, si quid mihi humanitus accidisset2—multa autem impendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum—huius tamen diei vocem testem rei publicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis.

そして彼から私は、八月の一日に元老院でなされたルキウス・ピソーの演説がどのようなものであったかを初めて知りました。ピソーは、援助の手を差し伸べるべきであった人々からほとんど援助されませんでしたが――実際、そのこと自体を私はブルートゥスから聞いておりました――、それでもブルートゥスの証言によっても――これ以上に重みのあるものが何であり得ましょうか――、また私がのちに会ったすべての人々の称賛によっても、大いなる栄誉を勝ち得たように私には思われました。それゆえ、出席していた者たちが従わなかったこの人物に追随するために、私は急いだのです。何らかの成果を上げるためではなく――実際そのような期待は抱いておりませんでしたし、果たすこともできませんでした――、万一私に人間の身の定めとして何かが起こったとしても――もっとも、自然をも運命をも超えて多くの危機が差し迫っているように見えますが――、それでも国家に対する私の恒久的な忠誠の証人として、この日の私の声を国家に残すために。

§1.11

​quoniam utriusque consili causam, patres conscripti, probatam vobis esse confido, prius quam de re publica dicere incipio, pauca querar de hesterna M. Antoni iniuria: cui sum amicus, idque me non nullo eius officio debere esse prae me semper tuli. quid tandem erat causae cur die hesterno in senatum tam acerbe cogerer?3 solusne aberam, an non saepe minus frequentes fuistis, an ea res agebatur ut etiam aegrotos deferri oporteret? Hannibal, credo, erat ad portas aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium illum et caecum et senem delatum esse memoriae proditum est.

元老院議員諸卿、双方の意図の理由が諸卿に納得していただけたと確信いたしますので、国家について語り始める前に、昨日のマルクス・アントニウスの不正な仕打ちについて手短に不満を述べさせてください。私は彼にとって友であり、彼からの少なからぬ恩義ゆえにそうあるべきだと常に公言してきました。いったい昨日の日に、私がこれほど厳しく元老院へ出頭を命じられるいかなる理由があったのでしょうか。私だけが欠席していたのでしょうか。それとも諸卿がしばしば定足数に満たなかったことはなかったのでしょうか。あるいは病人ですら運ばれてくるべきほどの重大事が審議されていたのでしょうか。思うに、ハンニバルが城門に迫っていたのか、あるいはピュロスとの和平が審議されていたのでしょう。あの審議のためにこそ、かの盲目にして老年のアッピウスさえもが運ばれて来たと記録に伝えられているのです。

§1.12

​de supplicationibus referebatur, quo in genere senatores deesse non solent. coguntur enim non pignoribus, sed eorum de quorum honore agitur gratia; quod idem fit, cum de triumpho refertur. ita sine cura consules sunt ut paene liberum sit senatori non adesse. qui cum mihi mos notus esset cumque e via languerem et mihimet displicerem, misi pro amicitia qui hoc ei diceret.4 at ille vobis audientibus cum fabris se domum meam venturum esse dixit. nimis iracunde hoc quidem et valde intemperanter. cuius enim malefici tanta ista poena est ut dicere in hoc ordine auderet se publicis operis disturbaturum publice ex senatus sententia aedificatam domum? quis autem umquam tanto damno senatorem coegit? aut quid est ultra pignus aut multam? quod si scisset quam sententiam dicturus essem, remisisset aliquid profecto de severitate cogendi.

審議されていたのは感謝祭についてであり、この種の議題で元老院議員たちが欠席することは普通ありません。なぜなら議員たちは担保の差押えによってではなく、その栄誉が問題となっている当人たちへの好意によって集まるからです。凱旋式について審議される際にも同様のことがなされます。執政官たちは議員が出席しないこともほぼ自由であるほどに無頓着なのです。この慣習を私は知っており、旅のために疲弊し自分自身に不快感を覚えていたため、友情に基づいて、この旨を彼に伝える者を遣わしました。ところが彼は諸卿がお聞きになっている前で、職人たちを連れて私の家へ乗り込むと言い放ったのです。これはあまりにも激昂した、極めて無分別な言動でした。元老院の決議に基づき公費で建てられた家を、公的な労働者を動員して打ち壊してやるとこの議場で敢えて口にするほど、いかなる過失にそれほどの処罰が科されるというのでしょうか。また、これほどの損害をもって議員に出頭を命じた者がかつていたでしょうか。あるいは担保の差押えや過料を超える処分があるでしょうか。もし私がどのような意見を述べるつもりであったかを彼が知っていたならば、出頭強制の厳しさをいくらか緩めていたに違いありません。

構文注4 件
  1. 1.9non quo me ad tempus occursurum non putarem, sed ne tardius quam cuperem rei publicae gratularer

    non quo + 接続法(putarem)は「〜と考えたからではなく」と想定される理由を否定し、後続の sed ne + 接続法(gratularer)は「〜しないように」と真の目的・懸念を示す構文。主節の tanta sum cupiditate incensus... ut... に対する理由の対比的修飾として機能している。

  2. 1.10si quid mihi humanitus accidisset

    humanitus accidere は「人間に起こりうることが起こる」、すなわち「死ぬ」ことを婉曲に表す慣用表現。条件節の接続法過去完了(accidisset)は過去における未来完了的な仮定(「もし何かが起こってしまったなら」)を表し、目的節の接続法未完了 relinquerem と呼応している。

  3. 1.11quid tandem erat causae cur die hesterno in senatum tam acerbe cogerer?

    quid... causae は疑問代名詞 quid に部分の属格(分割属格)causae が結びついた構文で、「いったい何の理由があったのか」の意。先行詞 causae を承ける関係副詞 cur の節内では、過去の事実の理由を問う文脈において接続法未完了 cogerer が用いられている。

  4. 1.12misi pro amicitia qui hoc ei diceret

    関係代名詞 qui の導く関係節が目的を表す構文(目的の関係節)であり、動詞は接続法未完了(diceret)をとる。先行詞(人)は misi の目的語として文脈上省略されている(「これを彼に伝える者/使者を送った」)。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:1.8-1.12