← キケロ

ミロ弁護

§81-85

ミロの不自白と神々の摂理によるクロディウスの滅亡

キケロは、ミロが国家の救済者として堂々と犯行を告白しえなかったのは彼が殺害していないからに他ならないと論じ、クロディウスの死は人間の計略ではなく、自然とローマの聖地を見守る不滅の神々の摂理によってもたらされた報いであると強調する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§81

etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret id fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri defensorem fuisse;1 cum praesertim in tali confessione, si grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. sin factum vobis non probaretur—quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari?—sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate. nam quid esset ingratius quam laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri laetarentur?

実際、赦されること以外には何も求めていない行為を彼が否定していないとすれば、称賛という報償さえも求められるべき行為を告白することを躊躇したでしょうか。よほど彼が、自分が皆様の防衛者であったことよりも、自らの身の上の防衛者であったことのほうが、皆様にとって喜ばしいと考えているのでない限りは。とりわけ、そのような告白において、皆様が感謝の念を示そうとされるなら、彼がこの上なく広大な栄誉を手に入れるはずであったときにです。しかし、もしその行為が皆様に受け入れられないとしても――もっとも、自らの安全がいかなる人に受け入れられないことがありえましょうか――それでもなお、最も勇気ある男の徳が市民たちにとって喜ばしいものとして受け取られなかったとしても、彼は気高く確固たる心をもって、感謝を知らぬ国家から去ったことでしょう。というのも、他のすべての者が歓喜し、その歓喜をもたらした張本人ただ一人が嘆き悲しむことほど、恩知らずなことがあるでしょうか。

§82

​quamquam hoc animo semper fuimus omnes in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura esset nostra gloria, periculum quoque et invidiam nostram putaremus. nam quae mihi tribuenda ipsi laus esset, cum tantum in consulatu meo pro vobis ac liberis vestris ausus essem, si id quod conabar sine maximis dimicationibus meis me esse ausurum arbitrarer? quae mulier interficere sceleratum ac perniciosum civem non auderet, si periculum non timeret? proposita invidia, morte, poena qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est. populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis, viri fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat.

もっとも、祖国の裏切り者たちを制圧することにおいて、私たちは皆、常に次のような気構えでいました。栄光が私たちのものとなる以上は、危険や反感もまた私たちのものとみなすのだと。事実、私が執政官職において皆様と皆様のお子たちのためにあれほどの大業に敢えて乗り出したとき、自分が試みていることを自らの最大の戦いなしに敢行できると考えていたとしたら、私自身にどのような称賛が与えられるべきであったでしょうか。危険を恐れないとすれば、悪辣で破滅的な市民を殺害するのに敢えて立ち上がらない女がどこにいるでしょうか。反感、死、処刑を前にしても、いささかも怠ることなく国家を防衛する者こそが、真に男とみなされるべきなのです。国家に功績のあった市民たちに報償を与えることは感謝を知る人民の本分であり、勇気ある行動を後悔するほどには処刑にすら動じないことこそが、勇敢な男の本分なのです。

§83

​quam ob rem uteretur eadem confessione T. Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius, qua nosmet ipsi, et, si grata res publica esset, laetaretur; si ingrata, tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur. sed huius benefici gratiam, iudices, Fortuna populi Romani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant. nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenque divinum, quem neque imperi nostri magnitudo nec sol ille nec caeli signorumque motus nec vicissitudines rerum atque ordines movent neque, id quod maximum est, maiorum nostrorum sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt et nobis suis posteris prodiderunt.

それゆえ、T・アンニウスは、アハラが、ナシカが、オピミウスが、マリウスが、そして私たち自身が用いたのと同じ告白を用いたことでしょう。そして、もし国家が恩を知るならば喜んだでしょうし、もし恩知らずであるとしても、過酷な境遇にあって自らの良心に寄りすがったことでしょう。 しかし、裁判人の方々、この恩恵に対する感謝は、ローマ人民の幸運と、皆様の幸福と、不死の神々こそが自らに帰されるべきものと考えています。そして事実、いかなる神的な力も神意も存在しないとみなす者、我らの帝国の偉大さにも、あの太陽にも、天体や星座の運行にも、事物の交替や秩序にも動かされず、何より重大なことである、我らの先祖たちの知恵――自らも極めて神聖に祭祀を、儀式を、鳥占いを守り、その子孫である私たちに伝えた先祖たちの知恵――にも動かされない者でない限り、何人もそれ以外の判断を下すことはできません。

§84

est, est illa vis profecto, neque in his corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in hoc tanto naturae tamque praeclaro motu.2 Nisi forte idcirco non putant quia non apparet nec cernitur, proinde quasi nostram ipsam mentem qua sapimus, qua providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre ac plane qualis aut ubi sit sentire possimus. ea vis igitur ipsa quae saepe incredibilis huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem exstinxit ac sustulit, cui primum mentem iniecit ut vi inritare ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque ab eo quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam.3

あの力は確かに、確かに実在します。私たちのこれらの肉体やこの弱さの中に、活力を保ち感覚する何かが宿っていて、この大いにしてかくも壮麗な自然の運行の中に宿っていない、などということはありません。もしかすると、目に見えず識別されないからという理由だけで、人々はそれを認めないのでしょうか。あたかも、私たちが思考し、予見し、まさにこれらのことを行い語っている私たち自身の精神を、見ることができ、それがどのような性質のものでどこにあるのかを明瞭に知覚できるかのようにです。それゆえ、この都市にしばしば信じがたい幸福と繁栄をもたらしたあの力そのものが、あの破滅を滅ぼし取り除いたのです。その力は、まずあの男に、力をもって最も勇敢な男を挑発し剣をもって挑みかかるという無謀を犯させ、打ち負かしたならば永遠の免責と放縦を手に入れるはずであったその相手に打ち負かされるような心を吹き込んだのです。

§85

​non est humano consilio, ne mediocri quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta. regiones me hercule ipsae quae illam beluam cadere viderunt, commosse se videntur et ius in illo suum retinuisse. vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat;4 vestrae tum religiones viguerunt, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat; tuque ex tuo edito monte Latiari, sancte Iuppiter, cuius ille lacus, nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum puniendum oculos aperuisti: vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen et debitae poenae solutae sunt.

裁判人の方々、あの出来事は人間の思慮によってではなく、いや、不死の神々の並一通りの配慮によって成し遂げられたのでさえありません。誓って申し上げますが、あの野獣が斃れるのを目撃したまさにその土地自体が、自らを揺り動かし、あの男に対して自らの正義を保ったかのように見えます。というのも、今こそ私は、アルバの丘陵と聖林よ、まさにあなた方に懇願し証言を求めます。そして、あの男が狂乱に駆られて極めて神聖な聖林を伐採し薙ぎ倒し、基礎構築物の狂気じみた巨塊によって押しつぶした、ローマ人民の聖なる祭祀の盟友にして同格者である、埋もれたアルバの祭壇たちよ。そのとき、あなた方の神聖さが息を吹き返し、あなた方の力が力を発揮したのです。あの男があらゆる罪悪によって汚した力を。そして、おまえの高きラティウムの山から、聖なるユーピテルよ、おまえの湖や森や領域を、あの男はしばしばあらゆる忌まわしい穢れと罪悪によって汚したが、おまえはついにあの男を処罰するために目を開いたのだ。あなた方に対して、あなた方の御前において、遅まきながらも、しかし正当で当然受けるべき罰が支払われたのです。

構文注4 件
  1. 81nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri defensorem fuisse

    nisi vero は皮肉を込めて不条理な仮定を導入する。主動詞 putat の目的語として対格不定詞句 gratius esse ... defensorem fuisse(二重の対格不定詞構文)が続き、se が defensorem fuisse の意味上の主語、gratius esse の意味上の主語が文全体(se defensorem fuisse ...)である。sui capitis と vestri [capitis] が対比されている。

  2. 84neque in his corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in hoc tanto naturae tamque praeclaro motu

    否定辞 neque が文頭に置かれ、後半の non inest と相関して「〜に…があるのに、〜には…がない、ということはない」という強い二重否定・対比構文をなす(neque ... inest ..., [et] non inest ... の形)。人間の脆弱な肉体に精神が宿るなら、壮大な宇宙の運行に神性(vis)が宿らないはずがないという論理を示す。

  3. 84cui primum mentem iniecit ut vi inritare ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque ab eo quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam

    関係代名詞 与格 cui の先行詞は illam perniciem(破滅の元凶、すなわちクロディウス)。神が彼に「心を吹き込んだ(mentem iniecit)」内容を ut 節(auderet ... vincereturque)が結果・内容として説明する。関係代名詞対格 quem は eo(=ミロ)を先行詞とし、条件文 si vicisset(反実仮想過去)の目的語となっている。

  4. 85vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat

    vos... vosque による呼びかけ(アポストロフィ)の連続。Albanorum obrutae arae に sociae et aequales が同格で添えられ、関係代名詞対格 quas がこれら(祭壇群)を受けて oppresserat に係る。caesis prostratisque sanctissimis lucis は絶対的奪格(原因・状況)。これら長い呼びかけの主動詞は後続の viguerunt / valuit である。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:81-85