← キケロ

ミロ弁護

§72-76

クロディウス殺害の国家への恩恵と暴虐の抑止

キケロは、仮にミロがクロディウスを自ら討ち取ったと公言したとしても、国家の害毒であり数々の暴虐や財産略奪を働いた彼を殺害したことはむしろ誇るべき義挙と称賛されたはずだと論じ、クロディウスが生きて公権力を得ていた場合に都市と全市民に及んだであろう壊滅的暴虐を想起させる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§72

nec vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis. de qua si iam nollem ita diluere crimen ut dilui, tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose1 liceret: occidi, occidi, non Sp. Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni appetendi, non Ti. Gracchum qui conlegae magistratum per seditionem abrogavit, quorum interfectores implerunt orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum— auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset— cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt;2

裁判人の方々、実際のところ私を動揺させているのはクロディウス殺害の嫌疑ではなく、また私は狂気にとらわれてもいなければ、クロディウスの死についてあなた方がどう感じておられるかを知らないほどあなた方の心情に無知でも疎くもありません。その死について、たとえ私が今、すでに弁明したように嫌疑を晴らすことを望まなかったとしても、ミロにとっては公然と叫び、誇らしげに虚言を弄することすら罪に問われず許されていたはずです。 「私は殺したのだ、殺したのだ。穀物価格の引き下げと私財の放出によって、過度に民衆を抱き込もうとしているように見えたがゆえに王位を狙っているとの嫌疑を被ったSp・マエリウスをではなく、騒擾によって同僚の政務官職を剥奪したTi・グラックスをでもなく――彼らの殺害者たちはその名の栄光で全世界を満たしたのだが――、そうではなく、彼をなのだ」と。――なぜなら、自らの危険によって祖国を解放したからには、彼はそう言い放つ勇気があったでしょうから――「その忌まわしい密通を、最も尊厳ある女性たちが最も神聖な祭壇において取り押さえたあの男を。

§73

​eum cuius supplicio senatus sollemnis religiones expiandas saepe censuit; eum quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L. Lucullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse; eum qui civem quem senatus, quem populus Romanus, quem omnes gentes urbis ac vitae civium conservatorem iudicarant servorum armis exterminavit; eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est; eum qui plurimis caedibus in foro factis singulari virtute et gloria civem domum vi et armis compulit; eum cui nihil umquam nefas fuit nec in facinore nec in libidine; eum qui aedem nympharum incendit ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis impressam exstingueret;

元老院がその処刑によって厳粛な宗教祭祀が浄められるべきであると度々議決したあの男を。実の妹と忌まわしい近親相姦におよんだことを、L・ルクッルスが査問を行った上で宣誓して突き止めたと述べたあの男を。元老院が、ローマ人民が、あらゆる諸民族が都市と市民の生命の救済者と認めた市民を、奴隷たちの武力によって国外追放したあの男を。王位を与え、奪い、全世界を意のままの相手と分け合ったあの男を。フォルムで幾多の殺戮を犯し、卓越した徳と栄光を備えた市民を武力と兵器によって自宅へ追い込んだあの男を。悪事においても放蕩においても、その者にとってはいかなることも不義ではなかったあの男を。公文書に記された市民登録の公的記録を抹消するために、ニュンパたちの神殿に放火したあの男を。

§74

​eum denique cui iam nulla lex erat, nullum civile ius, nulli possessionum termini, qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis ac sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat; qui non solum Etruscos—eos enim penitus contempserat—sed hunc P. Varium, fortissimum atque optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non impetrasset, ut sibi insulam in lacu Prilio venderet, repente lintribus in eam insulam materiem, calcem, caementa, harenam convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit aedificium exstruere in alieno; qui huic T. Furfanio, cui viro, di immortales!—

そしてついに、その者にとってはもはやいかなる法も、いかなる市民法も、いかなる所有地の境界も存在せず、訴訟の讒言によるのでもなく、不当な権利主張や誓託金によるのでもなく、陣営を敷き、軍隊を動かし、軍旗を進めることによって他人の農園を奪い取ろうとしたあの男を。エトルリア人たち――彼らのことは完全に侮蔑していたのですが――だけでなく、この最も勇敢にして最良の市民であり、私たちの裁判人であるP・ワリウスをすら、武力と陣営によって所有地から駆逐しようと試みた男を。建築家や測量竿を伴って多くの人々の別荘や庭園を徘徊し、自らの所有地の希望をヤニクルムの丘とアルプスに画定していた男を。立派で勇敢なローマ騎士M・パコニウスから、プリリウス湖の島を自分に売却することを聞き入れてもらえなかったとき、突如として小舟でその島へ木材、石灰、割り石、砂を運び込み、所有者が対岸から見つめる中で他人の土地に建物を建設することを躊躇しなかった男を。このT・フルファニウスに対して――不死なる神々よ、なんたる人物に対してでしょうか!

§75

​quid enim ego de muliercula Scantia, quid de adulescente P. Aponio dicam? quorum utrique mortem est minatus, nisi sibi hortorum possessione cessissent—; sed ausum esse T. Furfanio dicere,3 si sibi pecuniam quantam posceret non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum;4 qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit; qui parietem sic per vestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta ut sororem non modo vestibulo privaret sed omni aditu et limine.

―― というのも、私が取るに足らない女スカンティアについて、あるいは若きP・アポニウスについて何を語る必要があるでしょうか。彼ら両名に対し、庭園の所有権を自分に譲渡しなければ死あるのみと脅迫した男です――しかし、T・フルファニウスに対しては、自分が要求するだけの金銭を差し出さなければ、その邸宅へ死体を運び込む――その怨嗟によって、この類まれな人物は焼き尽くされざるをえなかったでしょう――と言い放つほど図太かった男を。兄のアッピウス――私と最も堅い信義の友情で結ばれている人物――を、不在の間に農園の所有権から追い落とした男を。妹の玄関のポーチを貫いて壁を築き、妹から玄関を奪うのみならず、あらゆる進入路と敷居すら奪い去るように基礎を据えたあの男を」。

§76

quamquam haec quidem iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iam obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia: quae vero aderant iam et impendebant, quonam modo ea aut depellere potuissetis aut ferre? imperium ille si nactus esset, omitto socios,5 exteras nationes, reges, tetrarchas; vota enim faceretis ut in eos se potius immitteret quam in vestras possessiones, vestra tecta, vestras pecunias: pecunias dico? a liberis, me dius fidius, et a coniugibus vestris numquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset. fingi haec putatis quae patent, quae nota sunt omnibus, quae tenentur, servorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos totam rem publicam resque privatas omnium possideret?

もっとも、これらは、彼が国家に対しても私人の側にも、遠方の人々にも近隣の人々にも、他人にも身内にも無差別に襲いかかっていたとはいえ、市民社会の信じがたい忍耐は、どういうわけか慣れによってすでに鈍磨し、感覚を麻痺させていたため、すでに耐えうるもののように見えていました。しかし、現に差し迫り、頭上に垂れ込めていた災禍を、あなた方はいったいどのようにして撃退し、あるいは耐えることができたでしょうか。もし彼が公権力を手に入れていたとしたら――同盟者、諸外国、諸王、領主たちのことは不問に付しましょう。あなた方はむしろ、自分たちの所有地や家屋や金銭にではなく、彼らの上に彼が襲いかかるよう祈りを捧げたことでしょうから。金銭と私が言ったでしょうか。誓って申しますが、彼が自らの手綱の外れた好色さを、あなた方の子供たちや妻たちから遠ざけることなど決してなかったはずです。明白であり、万人に知られ、証拠の握られているこれらの事柄、すなわち、彼が市内で奴隷の軍隊を徴募し、それを通じて国家全体と万人の私財を我がものにしようとしていたということが、作り話だとでも思われるのでしょうか。

構文注5 件
  1. 72mentiri gloriose

    「誇らしげに/名誉あることとして虚言を弄する」の意。直前の diluere crimen(嫌疑を晴らす)と対比され、仮にミロ自身の手で殺した事実がなくとも「私が暴君を誅殺した」と名誉ある大義名分としてあえて自負・騙称したとしても許されたはずだという反実仮想的修辞。

  2. 72sed eum— auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset— cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt

    先行詞 eum は一連の関係節(cuius... quem... qui...)の共通の被修飾語であり、主動詞 occidi の直接目的語。挿入節 auderet enim dicere は理由を表す接続詞 cum(〜したからには/〜した以上は)を伴い、祖国を救った者が抱く確信と勇気を強調している。

  3. 75sed ausum esse T. Furfanio dicere

    qui huic T. Furfanio... で始まった関係節が括弧的挿入(quid enim ego de muliercula...)によって中断された後、構文が破格(anacoluthon)を起こし、関係代名詞 qui の支配から対格不定詞構文 ausum esse [sc. eum] dicere へと移行している。先行する eum denique... qui... の怒りの告発基調が不定詞によって継続されている。

  4. 75qua invidia huic esset tali viro conflagrandum

    結果・様態の関係節(接続法 esset)。動形容詞 conflagrandum esset は非人称受動または受動的周辺曲折構文で、「〜によって焼き尽くされる/破滅させられるべき」という比喩的表現。qua invidia は原因・手段の奪格、huic tali viro は行為者の与格。

  5. 76imperium ille si nactus esset, omitto socios

    条件節 imperium ille si nactus esset に対し、主節は接続法過去完了の帰結節を直接置かず、修辞的省略・抛棄(praeteritio / omitto)で中断し、それに続く vota enim faceretis(接続法未完了過去:継続的反実仮想または潜在)へと論を展開させている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:72-76