- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:40-45
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、ミロがポンペイウス襲撃時やアントニウスによる追いつめ時、選挙民会での混乱など、過去に幾度もあった絶好の好機においてすら暴力を用いなかった事実を指摘し、執政官選挙を目前に控えた不利な状況であえて凶行に及ぶはずがないと論証する。さらに、クロディウスが生前にミロの死の期日を予告していた証言や、ラヌウィウムへの旅の必然性を知って待ち伏伏せを仕掛けた経緯を挙げて計画的犯行を暴く。
tum se Milo continuit et P. Clodium in iudicium bis, ad vim numquam vocavit. quid? privato Milone et reo ad populum accusante P. Clodio, cum in Cn. Pompeium pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum non modo occasio sed etiam causa illius opprimendi fuit? nuper vero cum M. Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit! cum se ille fugiens in scalarum tenebras abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem1 nulla sua invidia, M. vero Antoni maxima gloria?
その時ミロは自制し、プブリウス・クロディウスを法廷には二度召喚しましたが、暴力へと訴えることは一度もありませんでした。何ということでしょう。ミロが一私民であり、民会において被告とされ、P・クロディウスが告発していた時、ミロのために弁論していたCn・ポンペイウスに対して襲撃がなされた際、その時あの男を打倒する好機のみならず理由までもが存在したではありませんか。最近でも、M・アントニウスが善人すべてに救済の多大な希望をもたらし、最も高貴な若者として国家の極めて重大な責務をこの上なく勇敢に引き受け、裁判の罠をすり抜けていたあの野獣を既に網に捕らえていた時、不死の神々よ、あれはなんと都合の良い場所、都合の良い時期だったことでしょう!あの男が逃走して階段の暗がりに身を隠した時、あの疫病神を仕留めることは、ミロにとって自身への何の反感も招かず、M・アントニウスにとっては最大の栄光となる、造作もないことではなかったでしょうか。
quid? comitiis in campo quotiens potestas fuit! cum ille in saepta inrupisset, gladios destringendos, lapides iaciendos curasset, dein subito voltu Milonis perterritus fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota faceretis ut Miloni uti virtute sua liberet. quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela,2 quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, periculo capitis non dubitavit occidere?
何ということでしょう。カンプス・マルティウスでの選挙集会において、どれほど頻繁に好機があったことでしょう!あの男が投票所に乱入し、剣を抜かせ、投石を命じたものの、突然ミロの表情に恐れをなしてティベリス川へと逃走した際、あなた方やすべての善人たちは、ミロがその武勇を発揮することを望むよう神々に祈願したではありませんか。それゆえ、すべての者の感謝とともに殺すことを望まなかった相手を、一部の者の不平とともに望んだというのでしょうか。法に則って、適切な場所で、適切な時に、罰せられることなくあえて殺そうとしなかった相手を、不法にも、不利な場所で、不都合な時に、死罪の危険を冒して殺害することを躊躇しなかったというのでしょうか。
praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore—scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus —omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur. nihil est enim tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum sed etiam in recte factis saepe fastidiunt.
ましてや、裁判員の方々、最も名誉ある公職の争いと選挙集会の日が間近に迫っていた時に。実際その時期には――野心というものがいかに臆病であり、執政官職への渇望がどれほど大きく、どれほど不安に満ちているかを私は知っているからです――我々は公然と非難されうる事柄だけでなく、密かに思い浮かべられうる事柄までも恐れ、風評や、偽りの、作り話の、他愛のない噂に戦慄し、すべての人の顔や目を窺うものなのです。なぜなら、市民たちの我々に対する好意や感情ほど、柔軟で、傷つきやすく、壊れやすく、あるいは移ろいやすいものはないからです。彼らは候補者たちの不道徳に怒るだけでなく、正しく行われた行為にさえしばしば不快感を抱くのです。
hunc igitur diem campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo, cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confitens ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat? quam hoc non credibile est in hoc, quam idem in Clodio non dubitandum, qui se ipse interfecto Milone regnaturum putaret! quid? quod caput est audaciae, iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem?3 in utro igitur haec fuit? in Milone qui etiam nunc reus est facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio qui ita iudicia poenamque contempserat ut eum nihil delectaret quod aut per naturam fas esset aut per leges liceret?
それゆえ、カンプスにおけるこの期待され切望された日を念頭に置きながら、ミロは血塗られた手で罪と犯行を誇示し告白しながら、ケントゥリア民会のあの神聖な鳥占いに臨んでいたとでもいうのでしょうか。これがこの男においていかに信じがたいことか、そして同じことが、ミロが殺害されれば自分が天下を牛耳ると考えていたクロディウスにおいては、いかに疑う余地がないことか!何ということでしょう。裁判員の方々、図太さの根源である、悪事への最大の誘惑が無罰への希望であるということを、誰が知らぬでしょうか。では、この希望は二人のうちどちらにあったのでしょうか。極めて輝かしい、あるいは少なくとも不可避であった行為ゆえに現に今なお被告となっているミロにおいてでしょうか、それとも自然によって神の掟にかなうこと、あるいは法律によって許されることのいずれにも全く喜びを見出さぬほどに、裁判と処罰を軽蔑していたクロディウスにおいてでしょうか。
sed quid ego argumentor, quid plura disputo? te, Q. Petili, appello, optimum et fortissimum civem; te, M. Cato, testor, quos mihi divina quaedam sors dedit iudices. vos ex M. Favonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis vivo Clodio, periturum Milonem triduo.4 post diem tertium gesta res est quam dixerat. cum ille non dubitarit aperire quid cogitaret, vos potestis dubitare quid fecerit?
だが、なぜ私は論証し、これ以上論じ立てる必要があるでしょうか。Q・ペティリウスよ、最善にして極めて勇敢な市民であるあなたに私は呼びかけます。M・カトよ、あなたに私は証言を求めます――あなた方は、ある神的な籤によって私に裁判員として与えられたのです。あなた方はM・ファウォニウスから、クロディウスが彼に対して、クロディウスの生前のことですが、ミロは三日以内に死ぬだろうと語ったのを聞かれました。彼が語ってから三日後に、事柄は行われたのです。あの男が自分が何を企んでいるかを明かすことを躊躇しなかった以上、あなた方は彼が何を行ったかを疑うことができるでしょうか。
quem ad modum igitur eum dies non fefellit? dixi equidem modo. dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti nihil erat. vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die: itaque antevertit. at quo die? quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercennario tribuno plebis concitata: quem diem ille, quam contionem, quos clamores, nisi ad cogitatum facinus approperaret, numquam reliquisset. ergo illi ne causa quidem itineris, etiam causa manendi; Miloni manendi nulla facultas, exeundi non causa solum sed etiam necessitas fuit. quid si, ut ille scivit Milonem fore eo die in via, sic Clodium Milo ne suspicari quidem potuit?
では、彼はいかにして期日を見誤らなかったのでしょうか。私はまさに先ほど申し上げました。ラヌウィウムの最高政務官の定例の犠牲祭を知ることなど、何の造作もありませんでした。彼はミロがまさに旅立ったその日にラヌウィウムへ出発せねばならないことを見て取ったのです。だからこそ彼は先回りしたのです。だが、いかなる日だったでしょうか。以前申し上げたように、彼自身の雇われ平民保民官によって煽動された極めて狂気じみた民会集会があった日です。もし計画された凶行へと急ぎ立てていなかったなら、あの男があのような日を、あのような集会を、あのような歓声を後にすることなど決してなかったはずです。したがって、あの男には旅立つ理由すらなかったばかりか、留まる理由すらありました。一方、ミロには留まる余地は全くなく、出発する理由だけでなく必然性すらあったのです。もし、あの男がミロがその日に道上にいることを知っていたのと同様に、ミロの側ではクロディウス〔がその日に道上にいること〕を推測することすらできなかったとしたら、どうでしょうか。
- 40magnum Miloni fuit conficere illam pestem
magnum fuit は主語となる不定詞句 conficere illam pestem を伴う構文で、修辞疑問文として「ミロにとって仕留めることが大事業(難事)であっただろうか(いや、極めて容易であった)」と解される。与格 Miloni は行為の主体・利害関係者を表す。
- 41quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela
相関代名詞構文(quem... hunc...)による厳密な対比。前半の noluit に続き、後半の voluit の後にも不定詞 occidere が共通の補文として了解される。cum omnium gratia(万人の感謝を伴って)と cum aliquorum querela(一部の者の不満を伴って)が鮮やかに対照されている。
- 43quid? quod caput est audaciae, iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem?
quid? は単独で話題を転換する修辞疑問。quod caput est audaciae は挿入的な関係節で、関係代名詞 quod は est の主語となり後続の内容を先取りする。quis ignorat の目的語として対格不定詞構文 maximam inlecebram esse ... spem が続く。
- 44vos ex M. Favonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis vivo Clodio, periturum Milonem triduo
vivo Clodio は名詞と形容詞からなる絶対奪格(「クロディウスがまだ生きていた時に」)。periturum (esse) Milonem は dixisse に従属する対格不定詞構文(間接話法)で、未来不定詞 esse が省略されている。triduo は期間内を表す「時の奪格」(「三日以内に」)。
