- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:76-80
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはキスピウス裁判での涙やラキリウスの功績に関する告発に反論し、プランキウスとラテレンシスの利害の重みを秤にかけつつ、感謝の念こそが万徳の母であると説く。
et mihi lacrimulam Cispiani iudici obiectas. sic enim dixisti: vidi ego tuam lacrimulam. vide quam me verbi tui paeniteat.1 non modo lacrimulam sed multas lacrimas et fletum cum singultu videre potuisti. an ego, qui meorum lacrimis me absente commotus simultates, quas mecum habebat, deposuisset meaeque salutis non modo non oppugnator, ut inimici mei putarant, sed etiam defensor fuisset, huius in periculo non significarem dolorem meum?2
また、あなたはキスピウスの裁判における私のほんのひとしずくの涙を持ち出して私を責め立てます。実際、あなたはこう言いました。 「私はお前のほんのひとしずくの涙を見た」と。 私があなたのその言葉をどれほど気にも留めていないか見なさい。ほんのひとしずくの涙どころか、数々の涙と、しゃくりあげを伴う号泣をあなたは目にすることができたはずです。
tu autem, Laterensis, qui tum lacrimas meas gratas esse dicebas, nunc easdem vis invidiosas videri. negas tribunatum Planci quicquam attulisse adiumenti dignitati meae, atque hoc loco, quod verissime facere potes, L. Racili, fortissimi et constantissimi viri, divina in me merita commemoras. cui quidem ego, sicut Cn. Plancio, numquam dissimulavi me plurimum debere semperque prae me feram; nullas enim sibi ille neque contentiones neque inimicitias neque vitae dimicationes nec pro re publica nec pro me defugiendas putavit. atque utinam quam ego sum in illum gratus, tam licuisset per hominum vim et iniuriam populo Romano ei gratiam referre! sed si non eadem contendit in tribunatu Plancius, existimare debes non huic voluntatem defuisse sed me, cum tantum iam Plancio deberem, Racili beneficiis fuisse contentum.
私の不在中に私の家族の涙に心動かされ、私に対して抱いていた敵意を捨て、敵たちが思っていたように私の安全の攻撃者となるどころか擁護者となってくれた人物に対し、その危難に際して私が苦痛を表明しないとでもいうのでしょうか。 ところがラテレンシスよ、あの当時は私の涙を喜ばしいと言っていたあなたが、今では同じその涙が悪評を招くものに見えることを望んでいるのです。 あなたはプランキウスの護民官職が私の尊厳に何らの助けももたらさなかったと言い、ここで、あなたがきわめて真実に即して語りうる点として、比類なく勇敢で確固たる人物ルキウス・ラキリウスの、私に対する神のごとき功績を回想しています。私はその人物に対しても、グナエウス・プランキウスに対するのと同様、多大な恩義を負っていることを決して隠したことはありませんし、常に公言するでしょう。彼こそは、国家のためにも私のためにも、いかなる抗争も敵意も命がけの戦いも避けるべきではないと考えたからです。
an vero putas idcirco minus libenter iudices mea causa esse facturos quod me esse gratum crimineris? an, cum patres conscripti illo senatus consulto quod in monumento Mari factum est, quo mea salus omnibus est gentibus commendata, uni Cn. Plancio gratias egerint— unus enim fuit de magistratibus defensor salutis meae—cui senatus pro me gratias agendas putavit, ei ego a me referendam gratiam non putem? atque haec cum vides, quo me tandem in te animo putas esse, Laterensis? ullum esse tantum periculum, tantum laborem, tantam contentionem quam ego non modo pro salute tua sed etiam pro dignitate defugerim? quo quidem etiam magis sum non dicam miser—nam hoc quidem abhorret a virtute verbum—sed certe exercitus, non quia multis debeo—leve enim est onus benefici gratia—, sed quia nomina saepe concurrunt,3 propter aliquorum bene de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore in omnis verear ne vix possim gratus videri.
そして、私が彼に対して感謝しているのと同様に、人々の暴力と不法に妨げられることなくローマ人民が彼に報いることが許されていたならよかったのですが。しかし、プランキウスが護民官職において同じだけの奔走をしなかったとしても、あなたはこの人物に意志が欠けていたのではなく、私がすでにプランキウスにこれほど恩義を負っていたためにラキリウスの恩恵に甘んじて満足していたのだと考えるべきです。
sed ego haec meis ponderibus examinabo, non solum quid cuique debeam sed etiam quid cuiusque intersit, et quid a me cuiusque tempus poscat. agitur studium tuum vel etiam, si vis, existimatio, laus aedilitatis; at Cn. Planci salus, patria, fortunae. salvum tu me esse cupisti; hic fecit etiam ut esse possem. distineor tamen et divellor dolore et in causa dispari offendi te a me doleo; sed me dius fidius multo citius meam salutem pro te abiecero quam Cn. Planci salutem tradidero contentioni tuae.
それとも、あなたが私が恩義に報いようとしていると告発しているからといって、裁判人たちが私のために好意的に取り計らうことをそれだけ渋るようになるとでも思っているのですか。あるいは、元老院議員たちがマリウスの記念建造物で下された、我が身の安全がすべての諸国民に委ねられたあの元老院決議において、ただ一人グナエウス・プランキウスに感謝を捧げたとき――公職者の中で私の安全の擁護者であったのは唯一彼だけであったのですから――、元老院が私の代わりに感謝を捧げるべきと考えた相手に対して、私自身から恩義を返すべきではないと私が考えるとでもいうのですか。そしてこれらのことを見るとき、ラテレンシスよ、一体私があなたに対してどのような心境にあるとあなたは思っているのですか。あなたの安全のためだけでなく尊厳のためであっても、私がそれから逃げるような、それほど大きな危険、それほど大きな労苦、それほど大きな争いがあるというのでしょうか。それゆえにこそ、私は惨めとは言わないまでも――なぜならこの言葉は徳と相容れないからです――確かに苦悩しています。それは私が多くの者に恩義を負っているからではなく――なぜなら恩恵に対する感謝は軽い重荷だからです――、私に恩恵を施してくれた人々の間での争いのために、恩義の勘定がしばしば衝突し、同時にすべての人に対して感謝の念を持っていると見なされることがほとんどできないのではないかと恐れるからです。 しかし私はこれらを自分の秤で考量するでしょう。それぞれに何を負っているかだけでなく、それぞれにとって何が重大な利害であるか、そしてそれぞれの危急の時が私に何を要求しているかをも。問題となっているのはあなたの熱望、あるいは望むなら評判であり、按察官の栄誉です。
etenim, iudices, cum omnibus virtutibus me adfectum esse cupio, tum nihil est quod malim quam me et esse gratum et videri. haec enim est una virtus non solum maxima sed etiam mater virtutum omnium reliquarum. quid est pietas nisi voluntas grata in parentes? qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria bene merentes, nisi qui patriae beneficia meminerunt? qui sancti, qui religionum colentes, nisi qui meritam dis immortalibus gratiam iustis honoribus et memori mente persolvunt? quae potest esse vitae iucunditas sublatis amicitiis?4 quae porro amicitia potest esse inter ingratos?
しかしグナエウス・プランキウスにとっては、生存、祖国、全財産です。あなたは私が無事であることを望んでくれました。この人物は私が無事でいられるように実際に取り計らってくれたのです。それにもかかわらず、私は苦痛によって引き裂かれ、釣り合わない訴訟においてあなたが私によって気分を害されることを嘆いています。しかし信義の神にかけて誓って、私はグナエウス・プランキウスの安全をあなたの抗争に引き渡すよりは、はるかに進んで自らの安全をあなたのために投げ出すでしょう。 実に裁判人諸君、私はあらゆる徳を備えていることを望んでいますが、感謝の念を抱き、またそう見なされること以上に私が望むものはありません。これこそは単に最大の徳であるだけでなく、他のすべての徳の母でもある唯一の徳だからです。敬虔とは親に対する感謝に満ちた心以外の何でしょうか。戦時においても平時においても祖国に貢献する善良な市民とは、祖国の恩恵を記憶している者以外の誰でしょうか。正当な栄誉と記憶する心をもって不死の神々に相応しい感謝を捧げる者以外の誰が、神聖であり、敬神の務めを果たす者でしょうか。友情が取り去られたなら、人生に何の快楽がありえましょうか。さらに、忘恩の徒の間でいかなる友情が成り立ちえましょうか。
- 76vide quam me verbi tui paeniteat
非人称動詞 paenitet(〜を後悔させる)を用いた間接疑問節だが、文脈上「あなたがその言葉を言ったことを私がどれほど意に介していないか(後悔など微塵もしていないか)」という強い反語的誇張表現として機能している。
- 76an ego, qui meorum lacrimis me absente commotus simultates, quas mecum habebat, deposuisset meaeque salutis non modo non oppugnator, ut inimici mei putarant, sed etiam defensor fuisset, huius in periculo non significarem dolorem meum?
文の骨格は修辞的疑問文 an ego... huius in periculo non significarem dolorem meum?(反実仮想的な義務・当然を表す接続法未完了過去)。関係代名詞 qui の先行詞は主語 ego ではなく指示代名詞 huius(=キスピウス)であり、先取りされた関係節内の動詞 deposuisset および fuisset はキスピウスの性質・理由を表す関係節(qui causale)として接続法過去完了をとる。
- 78nomina saepe concurrunt
nomen は元来「債務名簿・借用証書の名義」を指す商業・金融用語。ここではキケロ自身が各支援者に負っている「恩義の債務」が同時に複数生じて互いに衝突・競合することを債務の照合に喩えたメタファー。
- 80sublatis amicitiis
tollere(取り去る)の完了分詞受動を用いた絶対的奪格。条件節(si amicitiae sublatae sint / essent「友情が取り去られたならば」)に相当する。
