- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:14-18
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、買収がない限り民衆の投票結果そのものを法廷で覆すべきではないと説き、ラテレンシスが固執する家柄の優劣比較を退けて、プランキウスの正当な立候補と民衆心理の現実を論じる。
haec populi oratio est, mea vero, Laterensis, haec: qua re victus sis non debere iudicem quaerere, modo ne largitione sis victus. nam si, quotienscumque praeteritus erit is qui non debuerit praeteriri, totiens oportebit eum qui factus erit condemnari, nihil iam est quod populo supplicetur,1 nihil quod diribitio, nihil quod renuntiatio suffragiorum exspectetur. simul ut qui sint professi videro, dicam:
これが民衆の弁明ですが、ラテレンシスよ、私の側からの弁明はこうです。買収によって敗北したのでない限り、いかなる理由であなたが敗北したのかを裁判官は詮索すべきではない、と。なぜなら、落選すべきでなかった者が落選するたびに、選出された者が有罪判決を受けるべきだとするならば、もはや民衆に懇願する理由も、投票の選別を待つ理由も、開票結果の告知を待つ理由も何もないからです。誰が立候補を届け出たかを見るやいなや、私はこう言うでしょう。
hic familia consulari est, ille praetoria; reliquos video esse ex equestri loco; sunt omnes sine macula, sunt omnes aeque boni viri atque integri, sed servari necesse est gradus; cedat consulari generi praetorium, ne contendat cum praetorio nomine equester locus. sublata sunt studia, exstinctae suffragationes, nullae contentiones, nulla libertas populi in mandandis magistratibus, nulla exspectatio suffragiorum; nihil, ut plerumque evenit, praeter opinionem accidet, nulla erit posthac varietas comitiorum. sin hoc persaepe accidit ut et factos aliquos et non factos esse miremur, si campus atque illae undae comitiorum, ut mare profundum et immensum, sic effervescunt quodam quasi aestu ut ad alios accedant, ab aliis autem recedant, tamen nos in impetu studiorum et motu temeritatis modum aliquem et consilium et rationem requiremus?
『この者は執政官の家柄であり、あの者は法務官の家柄である。残りの者たちは騎士身分の出であることが私には見える。全員に汚点はなく、全員が等しく優れた高潔な人物であるが、序列は保たれねばならない。法務官の家柄は執政官の家柄に譲るべきであり、騎士身分は法務官の名と競ってはならない。』 熱情は奪い去られ、選挙の支持運動は消滅し、争いもなく、公職を委任することにおける民衆の自由もなく、投票への期待もなくなります。大抵の場合そうであるように予想外のことが起こる、ということは何もなくなり、以後、民会の多様性はなくなるでしょう。しかし、ある者たちが選出され、ある者たちが落選したことに我々が驚くということが極めて頻繁に起こり、もし選挙民会広場とその民会の波が、深大で果てしない海のように、ある人々に押し寄せ、他の人々からは退くというように、一種の潮のように泡立ち逆巻いているとするならば、それにもかかわらず我々は、熱情の衝動と軽率さの動きの中に、何らかの節度や思慮や理性を要求するのでしょうか。
qua re noli me ad contentionem vestrum vocare, Laterensis. etenim si populo grata est tabella, quae frontis aperit hominum, mentis tegit2 datque eam libertatem ut quod velint faciant, promittant autem quod rogentur, cur tu id in iudicio ut fiat exprimis quod non fit in campo? hic quam ille dignior perquam grave est dictu. quo modo igitur est aequius? sic credo, quod agitur, quod satis est iudici: hic factus est. cur iste potius quam ego? vel nescio vel non dico vel denique quod mihi gravissimum esset, si dicerem, sed impune tamen deberem dicere: non recte. nam quid adsequerere, si illa extrema defensione uterer, populum quod voluisset fecisse, non quod debuisset?
ですからラテレンシスよ、私をあなたがた二人の優劣の比較へと引き入れようとしないでください。実のところ、人々の表情を露わにし、心中を覆い隠し、望むことを行い、頼まれたことには約束するという自由を与える投票札が民衆に好まれているとするなら、広場で行われないことを、なぜあなたは法廷で行われるよう強要するのですか。 『この者はあの者よりも相応しい』と口にすることは極めて困難です。では、どのようにするのがより公正なのでしょうか。争点となっており、裁判官にとって十分であるのはこうだと私は信じます。 『この者が選出された。』 『なぜ私ではなく彼なのか。』 私は知らないか、言わないか、あるいは最後には、もし口にすれば私にとって極めて重大であり、それでも罰せられることなく言うべきであること、すなわち、『正しくはない。』 と答えるでしょう。なぜなら、仮に私が、民衆はなすべきことではなく、欲したことを行ったのだ、というあの究極の弁護を用いたとしたら、あなたは何を達成するというのでしょうか。
quid? si populi quoque factum defendo, Laterensis, et doceo Cn. Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo venisse cursu qui semper patuerit hominibus ortis hoc nostro equestri loco, possumne eripere orationi tuae contentionem vestrum, quae tractari sine contumelia non potest, et te ad causam aliquando crimenque deducere? si, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit, omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt. nihil dico amplius; hoc tamen miror cur huic potissimum irascare qui longissime a te afuit. equidem, si quando, ut fit, iactor in turba, non illum accuso qui est in summa sacra via, cum ego ad Fabianum fornicem impellor, sed eum qui in me ipsum incurrit atque incidit. tu neque Q. Pedio, forti viro, suscenses neque huic A. Plotio, ornatissimo homini familiari meo, et ab eo qui hos dimovit potius quam ab eis qui in te ipsum incubuerunt te depulsum putas.3
どうでしょうか。もし私が民衆の行為をも弁護し、グナエウス・プランキウスが公職へと忍び込んだのではなく、この我らの騎士身分に生まれた者たちに常に開かれていた走路を通ってそこへ到達したのだと証明するならば、私は、侮辱なしには扱うことのできないあなたがたの優劣の比較をあなたの演説から奪い取り、あなたをついに本件の事件と罪状そのものへと導くことができるのではありませんか。もし彼がローマ騎士の息子であるという理由で劣っていなければならなかったのだとすれば、あなたとともに立候補した全員がローマ騎士の息子たちでした。私はこれ以上は何も言いません。しかし、あなたから最も遠く離れていたこの者に、なぜあなたがとりわけ憤るのか、私は不思議に思います。実際、私自身、よくあるように群衆の中で揉みくちゃにされるとき、私がファビウスのアーチへと押しやられたからといって、聖なる道の一番上にいる者を責めるのではなく、まさに私自身にぶつかり衝突してきた者を責めます。あなたは、勇敢な人物であるクィントゥス・ペディウスにも憤慨せず、極めて名誉ある人物であり私の親しい友人であるこのアウルス・プロティウスにも憤慨せず、まさにあなた自身にのしかかってきた者たちからではなく、これらの者たちを押し退けた者によって自分が排除されたのだと考えているのです。
sed tamen haec tibi est prima cum Plancio generis vestri familiaeque contentio, qua abs te vincitur; cur enim non confitear quod necesse est? sed non hic magis quam ego a meis competitoribus et alias et in consulatus petitione vincebar. sed vide ne haec ipsa quae despicis huic suffragata sint.4 sic enim conferamus. est tuum nomen utraque familia consulare. num dubitas igitur quin omnes qui favent nobilitati, qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint? equidem non dubito. sed si parum multi sunt qui nobilitatem ament, num ista est nostra culpa? etenim ad caput et ad fontem generis utriusque veniamus.
しかしながら、これこそがあなたにとって、プランキウスとの間のあなたがたの家柄と家族をめぐる最初の比較であり、これにおいて彼はあなたに負けています。必然的なことをなぜ私が認めないでおきましょうか。しかし、彼があなたに負けているのは、私が他の機会にも執政官選挙の立候補の際にも競争相手たちに負けていたのと何ら変わりません。しかし、あなたが軽視しているまさにこれらのことが、彼への支持票となったのではないか、気をつけてみてください。このように比較してみましょう。あなたの家名は父方も母方も執政官を出した家柄です。それなら、門地を重んじ、それを最も美しいことと考え、祖先の肖像やあなたがたの名前に惹かれるすべての者が、あなたを按察官にしたということに疑問を抱きますか。私は全く疑いません。しかし、もし門地を愛する者が少なすぎるとすれば、それは我々の責任でしょうか。実に、両者の家柄の源泉と淵源へと進むことにいたしましょう。
- 14nihil iam est quod populo supplicetur
nihil est quod +接続法で「…する理由・根拠はもはや何もない」を表す(特性の節)。また supplicetur は非人称受動構文で、「民衆に懇願が行われる」の意。後続の「nihil quod diribitio, nihil quod renuntiatio suffragiorum exspectetur」では動詞 exspectetur が共通の述語としてかかっており、diribitio の箇所で動詞が省略されている。
- 16frontis aperit hominum, mentis tegit
frontis と mentis は、第3変化 i 語幹名詞(frons, mens)の対格複数形(-īs = -ēs)。それぞれ動詞 aperit と tegit の直接目的語となっている。「投票札(tabella)が人々の表情・顔つき(frontis)を露わにし、心中・内心(mentis)を覆い隠す」という対比構造を成す。
- 17ab eo qui hos dimovit potius quam ab eis qui in te ipsum incubuerunt te depulsum putas
主動詞 putas が対格不定詞構文 te depulsum [esse](あなたが排除されたこと)を支配している。奪格句 ab eo... potius quam ab eis... が te depulsum にかかり、eo と eis をそれぞれ関係代名詞節 qui hos dimovit(これらの者たちを押しのけた者=プランキウス)と qui in te ipsum incubuerunt(あなた自身にのしかかってきた者たち=得票順位で直接競り合っていた者たち)が修飾する構造。
- 18vide ne haec ipsa quae despicis huic suffragata sint
vide ne +接続法は、「…ではないか注意せよ/案外…かもしれない」という控えめな懸念や警告を表す構文。suffragata sint は形式所相動詞(異態動詞)suffragor(支持票を投じる、有利に働く)の接続法完了で、与格 huic(=プランキウス)を取る。「あなたが軽蔑しているまさにこれらの事柄が、彼に有利に働いたのではないか」の意。
