- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:fr1-2
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは政敵ピソの外見や出自、血統を徹底的に攻撃し、ピソが門閥と外見の欺瞞によって公職を得たにすぎないのに対し、自身は真の実力と徳によって民衆から選ばれたと対比して論難する。
pro di inmortales! qui hic inluxit dies mihi quidem, patres conscripti, peroptatus, ut hoc portentum huius loci, monstrum urbis, prodigium civitatis viderem!1
不死の神々よ!召集された父たちよ、この場所の凶兆、都の怪物、国家の忌むべき異形を見るために、なんと待ち望まれていた日が私にとってここに明けたことか!
equidem nihil malui; vos fortasse consumptum istum cruciatu aut demersum fluctibus audire malletis.
私としてはこれ以上のものを望んだことはない。あなた方はおそらく、奴が拷問で息絶えたとか、波間に沈められたと聞く方を望んだかもしれないが。
perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes Furiarum faces excitaverunt.
心の錯乱と、罪科によって立ち込めたある種の暗雲、そして復讐の女神たちの燃える松明が奴を駆り立てたのだ。
quem enim iste in scopulum non incidit, quod in telum non inruit?
実に奴は、いかなる岩礁に衝突せず、いかなる投槍に突進しなかったというのか。
quid est negare ausus aut potius quid non confessus?
奴は何を否定しえたのか、いやむしろ何を白状しなかったというのか。
quid enim illo inertius, quid sordidius, quid nequius, quid enervatius, quid stultius, quid abstrusius?
実に奴より怠惰なものが、奴より汚らわしいものが、奴より下劣なものが、奴より無気力なものが、奴より愚かなものが、奴より陰湿なものがあるだろうか。
turbulenti, seditiosi, factiosi, perniciosi.
不穏で、扇動的で、党派的で、破滅的な連中。
quod minimum specimen in te ingeni? ingeni autem? immo ingenui hominis ac liberi:2 qui colore ipso patriam aspernaris, oratione genus, moribus nomen.
お前のどこに才能のわずかな証拠があるというのか。才能だと?いや、自由生まれで自由な人間の証拠が〔どこにあるというのか〕。自らの肌の色そのものによって祖国を、弁舌によって家系を、振る舞いによってその名を軽蔑しているお前よ。
hoc non ad contemnendam Placentiam pertinet unde se is ortum gloriari solet; neque enim hoc mea natura fert nec municipi, praesertim de me optime meriti, dignitas patitur.
これは、奴が己の出身地であると誇るのが常であるプラケンティアを軽蔑することにはあたらない。私の天性がそのようなことを許さず、とりわけ私に対して最善の功績を立てたこの自治市の尊厳もそれを容認しないからである。
hic cum a domo profectus Placentiae forte consedisset, paucis post annis in eam civitatem—nam tum erat —ascendit. prius enim Gallus, dein Gallicanus, extremo Placentinus haberi coeptus est.
この男は故郷を離れて偶然プラケンティアに定住したのち、数年後にその市民権へと――当時はそうであったのだが――登り詰めた。最初はガリア人、ついでガリア風、最後にはプラケンティア人と見なされ始めたからである。
Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: is cum Romam cum filia venisset, adulescentem nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est appellare eique filiam conlocavit. calventium aiunt eum appellatum. homini levi et subito filiam conlocavit.
あるインスブル族の男がいたが、商人にして同時に布告人でもあった。彼が娘を連れてローマに来たとき、極めて盗癖の強い男であったカエソニヌスの息子である高貴な青年に声をかける大胆さを持ち、彼に娘を嫁がせた。男の名はカルウェンティウスと言ったそうだ。軽薄で成り上がりの男に娘を嫁がせたのである。
maiorem sibi Insuber ille avus adoptavit.
あの祖父であるインスブル人は、兄の方を自らの養子とした。
lautiorem pater tuus socerum quam C. Piso in illo luctu meo.3 ei enim filiam meam conlocavi quem ego, si mihi potestas tum omnium fuisset, unum potissimum delegissem.
お前の父親は、私のあの嘆きの時にガイウス・ピソが〔持った〕よりも上等な舅を持ったとでもいうのか。実に私は、もしそのときすべての人々の中から選ぶ権限が私にあったなら、誰よりも真っ先に選んだであろう人物に娘を嫁がせたのだ。
te tua illa nescio quibus a terris apportata mater pecudem ex alvo, non hominem effuderit. quae te beluam ex utero, non hominem fudit.
どこからとも知れぬ土地から連れてこられたお前のあの母親は、腹からお前を人間ではなく家畜として産み落としたのだ。お前を人間ではなく野獣として胎内から流し出したのだ。
Cum tibi tota cognatio serraco advehatur.
お前の一族郎党すべてが荷馬車で運ばれてくるというのに。
simulata ista, ficta, fucata sunt omnia.
それらすべては装われたものであり、作り物であり、上塗りされたものである。
putavi austerum hominem, putavi tristem, putavi gravem, sed video adulterum, video ganeonem, video parietum praesidio, video amicorum sordibus, video tenebris occultantem libidines suas. putavi gravem, video adulterum, video ganeonem.
私は厳格な人物と思い、謹厳な人物と思い、重厚な人物と思ったが、見れば姦通者であり、見れば大食漢であり、見れば壁の守りの陰に、見れば友らの汚濁に、見れば暗闇に己の情欲を隠している。私は重厚な人物と思ったが、見れば姦通者であり、見れば大食漢である。
iamne vides, belua, iamne sentis quae sit hominum querela frontis tuae? nemo queritur Syrum nescio quem de grege noviciorum factum esse consulem. non enim nos color iste servilis, non pilosae genae, non dentes putridi deceperunt; oculi, supercilia, frons, voltus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit,4 hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit. pauci ista tua lutulenta vitia noramus, pauci tarditatem ingeni, stuporem debilitatemque linguae. numquam erat audita vox in foro, numquam periculum factum consili, nullum non modo inlustre sed ne notum quidem factum aut militiae aut domi. obrepsisti ad honores errore hominum, commendatione fumosarum imaginum, quarum simile habes nihil praeter colorem.
野獣よ、お前にはもう見えているか、お前の顔つきに対する人々の不満が何であるか、もう感じ取っているか。新参の奴隷の群れから出た素性の知れぬシリア人が執政官になったなどと不満を言う者はいない。実に、あの奴隷めいた肌の色も、毛深い頬も、腐った歯も、私たちを欺きはしなかった。目、眉、額、つまるところ心の無言の言葉ともいうべき顔つき全体、これが人々を誤りへと駆り立て、これが自分を知らぬ者たちを欺き、騙し、引き入れたのだ。お前のあの泥まみれの悪徳を知っていた者は我々のうちわずかであり、知性の鈍重さ、舌の麻痺と無力さを知っていた者はわずかであった。フォルムでお前の声が聞かれたことはなく、お前の思慮の試練がなされたこともなく、軍務においても平時においても、輝かしいものはおろか、知られた行為すら一つとしてなかった。お前は人々の過誤により、煤けた祖先の蝋仮面の推挙によって名誉ある公職へと忍び込んだが、その仮面とお前との共通点といえば、肌の色以外には何一つないのだ。
is mihi etiam gloriabatur se omnis magistratus sine repulsa adsecutum? mihi ista licet de me vera cum gloria praedicare; omnis enim honores populus Romanus mihi ipsi homini detulit. nam tu cum quaestor es factus, etiam qui te numquam viderant, tamen illum honorem nomini mandabant tuo. aedilis es factus; Piso est a populo Romano factus, non iste Piso. praetura item maioribus delata est tuis. noti erant illi mortui, te vivum nondum noverat quisquam. me cum quaestorem in primis, aedilem priorem, praetorem primum cunctis suffragiis populus Romanus faciebat, homini ille honorem non generi, moribus non maioribus meis, virtuti perspectae non auditae nobilitati deferebat.
その男が、一度の落選もなくすべての公職を手に入れたと、私に対して誇りさえしたというのか。私こそは、真の栄光をもって自分についてそう公言することが許されている。実にローマの民は、私という人間そのものに対してあらゆる栄誉を授けたからだ。なぜなら、お前が財務官になったとき、お前を一度も見たことがなかった者たちでさえ、お前の名前にその栄誉を委ねたからである。お前は造営官になったが、ローマの民によって選ばれたのはピソという名であって、お前というピソではなかった。法務官職も同様にお前の先祖たちに授けられたのだ。死者である彼らは知られていたが、生きているお前を知る者はまだ誰もいなかった。ローマの民が私を最上位で財務官に、同僚に先んじて造営官に、すべての投票によって首席で法務官にしたとき、民は栄誉を家柄にではなく人物に、先祖にではなく私の人格に、聞き知った門閥にではなく認められた徳に授けたのである。
- fr1qui hic inluxit dies mihi quidem, patres conscripti, peroptatus, ut hoc portentum huius loci, monstrum urbis, prodigium civitatis viderem!
感嘆の形容詞的疑問代名詞 qui(qui ... dies)に導かれる文に、結果または同格を表す ut 節(ut ... viderem)が後続している。この ut 節は形容詞 peroptatus(熱望された)の内容を具体的に規定する名詞節(説明節)、あるいは「~するほどに喜ばしい日」という結果節として機能している。
- fr8ingeni autem? immo ingenui hominis ac liberi
直前の quod minimum specimen in te ingeni?(お前のどこに才能のわずかな証拠があるというのか)を受けて、語源的近縁性を利用した言葉遊び(ingenium「天賦の才能」と ingenuus「自由生まれの」)が行われている。ingenui hominis ac liberi の前には先行する名詞 specimen(証拠、徴表)の省略を補って読む必要がある。
- fr13lautiorem pater tuus socerum quam C. Piso in illo luctu meo
断片特有の極端な省略構文。主動詞(habuit ないし duxit など)が省略されており、「お前の父は、私のあの服喪の際にガイウス・ピソが持った(私のこと)よりも立派な舅を持ったとでもいうのか」という反語的比較文として解釈される。C. Piso(キケロの義理の息子ガイウス・カルプルニウス・ピソ・フルギ)が持った舅(キケロ自身)と、相手の父が持った卑賤な出自の舅(カルウェンティウス)とを対比している。
- 1oculi, supercilia, frons, voltus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit
複数の主語(oculi, supercilia, frons, voltus denique totus)が並列された後、関係代名詞節(qui sermo quidam tacitus mentis est)を挟み、再開の指示代名詞 hic(男性単数)によって全体が包括されて主動詞 impulit, decepit, fefellit, induxit の単数主語として受け止められている。hic は直前の名詞 voltus totus または関係節内の述語 sermo に性を一致させている。
