- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:63-67
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローは、ピソが凱旋式を拒んだ真の理由は哲学的な超越ではなく元老院の弾劾を恐れた臆病さにあると暴き、全市民層から憎悪されているピソの孤立と、彼のみすぼらしく下品な私生活の宴態を容赦なく嘲弄する。
quos si reprehendis quod cupidi coronae laureae fuerint, cum bella aut parva aut nulla gessissent, tu tantis nationibus subactis, tantis rebus gestis minime fructum laborum tuorum, praemia periculorum, virtutis insignia contemnere debuisti. neque vero contempsisti, sis licet Themista sapientior,1 sed os tuum ferreum senatus convicio verberari noluisti. iam vides—quoniam quidem ita mihimet fui inimicus ut me tecum compararem—et digressum meum et absentiam et reditum ita longe tuo praestitisse ut mihi illa omnia immortalem gloriam dederint, tibi sempiternam turpitudinem inflixerint.
もしそなたが、彼らがほとんど戦争を行わなかったか全く行わなかったにもかかわらず月桂冠を熱望したという理由で非難するならば、そなたこそ、かくも多くの部族を平定し、かくも多くの偉業を成し遂げながら、己の労苦の実り、危険への褒賞、勇気の証を決して軽蔑すべきではなかったのだ。もっとも、そなたはたとえテミスタよりも賢明であろうとも、実際には軽蔑などしなかった。ただ己の鉄面皮が元老院の罵声によって打たれるのを望まなかっただけなのだ。 今やそなたにも見えているはずだ――私自身、自分をそなたと比較したほど己に敵対的であったとはいえ――私の出発、不在、帰還のいずれもがそなたのそれよりはるかに勝っており、それらすべてが私には不滅の栄光をもたらし、そなたには永遠の恥辱を負わせたことが。
num etiam in hac cotidiana adsidua urbanaque vita splendorem tuum, gratiam, celebritatem domesticam, operam forensem, consilium, auxilium, auctoritatem, sententiam senatoriam nobis aut, ut verius dicam, cuiquam es infimo ac despicatissimo antelaturus? age, senatus odit te—quod eum tu facere iure concedis—adflictorem ac perditorem non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino ordinis ac nominis sui; videre equites Romani non possunt, quo ex ordine vir praestantissimus et ornatissimus, L. Aelius, est te consule relegatus; plebs Romana perditum cupit, in cuius tu infamiam ea quae per latrones et per servos de me egeras contulisti; Italia cuncta exsecratur, cuius idem tu superbissime decreta et preces repudiasti.
一体、この日々の不断の都市生活においてさえ、そなたの栄華、人望、私邸の繁盛、法廷活動、助言、支援、権威、元老院での見解を、我々より、いやより真実を言うなら、最も身分が低く最も軽蔑すべきいかなる者よりも優位に置くつもりなのか。さあ、元老院はそなたを憎んでいる――元老院がそうするのは正当だとそなた自身も認めているが――自らの尊厳や権威のみならず、身分そのものと名そのものの破壊者かつ破滅者として。ローマの騎士階級はそなたを見ることすらできない。その身分から最も傑出し最も名誉ある人物、ルキウス・アエリウスが、そなたの執政官期に追放されたのだ。ローマの平民はそなたの破滅を望んでいる。盗賊や奴隷を通じて私の身に対して行った所業の汚名を、そなたが彼らのせいにしたからだ。全イタリアがそなたを呪っている。その決議と嘆願を、同じそなたがこの上なく傲慢にも退けたからだ。
fac huius odi tanti ac tam universi periculum, si audes. instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari. da te populo, committe ludis. sibilum metuis? Vbi sunt vestrae scholae? ne acclametur times? ne id quidem est curare philosophi. manus tibi ne adferantur? dolor enim est malum, ut tu disputas; existimatio, dedecus, infamia, turpitudo verba atque ineptiae. sed de hoc non dubito; non audebit accedere ad ludos. convivium publicum non dignitatis causa inibit, nisi forte ut cum P. Clodio, hoc est cum amoribus suis, cenet, sed plane animi sui causa; ludos nobis idiotis relinquet.
もし度胸があるなら、この甚大で普遍的な憎悪の危険を冒してみるがよい。人々の記憶にないほど最も豪華絢爛で壮大な競技会が間近に迫っている。そのようなものはかつて存在しなかったばかりか、今後いかにして挙行されうるかさえ、私には到底推し量ることができない。民衆の前に身をさらせ、競技会に身を投じてみよ。口笛を恐れているのか。お前たちの学派の教えはどこへ行ったのか。罵声を浴びせられるのを恐れているのか。そんなことを気にするのも哲学者のすることではない。手を出されるのを恐れているのか。なるほど、お前の議論によれば苦痛こそが悪であり、世評、不名誉、汚名、恥辱など単なる言葉やくだらない戯言にすぎないからな。だが、この点について私は疑っていない。彼は競技会に近づく勇気などないだろう。公の宴会に加わるとしても、威厳のためではなく――あるいはプブリウス・クロディウスと、つまり自らの愛人と会食するためかもしれぬが――もっぱら自らの楽しみのためであり、競技会は我ら「素人」の手に委ねるであろう。
solet enim in disputationibus suis oculorum et aurium delectationi abdominis voluptates anteferre. nam quod vobis iste tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc vero etiam rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse videatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, nihil protervius, nihil nequius. luxuriem autem nolite in isto hanc cogitare.
事実、彼は自らの議論において、目や耳の楽しみに腹の快楽を優先させるのが常なのだ。諸君にはこの男が単に不届きで、残忍で、かつては小泥棒、今や強奪者であり、卑劣で、強情で、傲慢で、虚偽に満ち、不実で、破廉恥で、図々しく見えるかもしれないが、これ以上に放蕩で、好色で、不埒で、邪悪なものはないと知るがよい。だが、この男においてこの種の放蕩を思い描いてはならない。
est enim quaedam quae, quamquam omnis est vitiosa atque turpis, est tamen ingenuo ac libero dignior. nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum—laudabo inimicum—quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum.2 toreuma nullum, maximi calices, et ei, ne contemnere suos videatur, Placentini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida. Servi sordidati ministrant, non nulli etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi nullus, nulla cella; panis et vinum a propola atque de cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse solus; bibitur usque eo dum de dolio ministretur.3 Vbi galli cantum audivit, avum suum revixisse putat;4 mensam tolli iubet.
というのも、あらゆる放蕩が悪徳であり恥ずべきものであるとはいえ、自由人に生まれついた者に、よりふさわしい放蕩というものもあるからだ。この男のもとには、豪奢なものも、優雅なものも、洗練されたものも何一つない――敵を褒めることになろうが――情欲のほかには大して贅沢なものさえ何もないのだ。浮き彫りの器はなく、特大の杯、それも同郷人を軽蔑していると思われぬようプラケンティア製のものである。食卓に積み上げられているのは貝や魚ではなく、古くなりかけた大量の肉である。仕えるのは薄汚れた奴隷たちで、何人かは年寄りですらある。料理人と玄関番は同一人物、家にお抱えのパン焼き職人はおらず、食糧貯蔵庫もない。パンとワインは小売り商人から、そして樽から直接だ。ギリシア人たちが寝椅子一つに五人ずつ、しばしばそれ以上詰め込まれ、彼自身は一人きり。大甕から酒が注がれる限り飲み続けられる。雄鶏の鳴き声を聞くと、祖父が生き返ったかと思い、食卓を片付けるよう命じるのだ。
- 63sis licet Themista sapientior
licet に接続法 sis が後続する譲歩構文(「たとえ〜であろうとも」)。Themista は女性形奪格で、比較級 sapientior の比較基準を表す比較の奪格。ピソが傾倒するエピクロス学派の高名な女性弟子テミスタを引き合いに出している。
- 67quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum
quin は先行する否定文(nihil apud hunc...)を受けて「それどころか〜ない」と否定を強調・敷衍する。述語動詞(est 等)が省略されており、骨格は「情欲を除いては、大いに費用のかかるものは何一つない」。
- 67bibitur usque eo dum de dolio ministretur
自動詞 bibo の非人称受動態 bibitur(「人々は飲む」「酒盛りが続けられる」)に、相関副詞句 usque eo と接続法をとる時・限界の接続詞 dum(「〜するまでずっと」)が後続する構文。
- 67Vbi galli cantum audivit, avum suum revixisse putat
gallus(雄鶏)と Gallus(ガリア人)の多義性を利用した言葉遊び。ピソの母方の祖父がガリア・キサルピナ(メディオラヌム/プラケンティア)の出身であったことを踏まえ、「雄鶏の鳴き声」を「ガリア人の叫び声」と錯覚して祖父が蘇ったと恐れるという風刺的言辞。
