- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:18-21
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローは、元老院の服喪を禁じたピソーとガビニウスの専横を弾劾し、自身がかつて退去を選んだのは彼らへの恐怖ゆえではなく、流血の惨事を避けるためであったと論じる。
edicere est ausus cum illo suo pari, quem tamen omnibus vitiis superare cupiebat, ut senatus contra quam ipse censuisset1 ad vestitum rediret. quis hoc fecit ulla in Scythia tyrannus ut eos quos luctu adficeret lugere non sineret? maerorem relinquis, maeroris aufers insignia; eripis lacrimas non consolando sed minando. quod si vestem non publico consilio patres conscripti, sed privato officio aut misericordia mutavissent, tamen id his non licere per interdicta potestatis tuae crudelitatis erat non ferendae; cum vero id senatus frequens censuisset et omnes ordines reliqui iam ante fecissent, tu ex tenebricosa popina consul extractus cum illa saltatrice tonsa2 senatum populi Romani occasum atque interitum rei publicae lugere vetuisti. at quaerebat etiam paulo ante de me quid suo mihi opus fuisset auxilio; cur non meis inimicis meis copiis restitissem. quasi vero non modo ego, qui multis saepe auxilio fuerim, sed quisquam tam inops fuerit umquam qui isto non modo propugnatore tutiorem se sed advocato aut adstipulatore paratiorem fore putaret.
彼は、あの自らの同輩、それでもあらゆる悪徳において凌駕したいと望んでいたその相手と組んで、元老院自身が決議したこととは正反対に通常の服装へと戻るようにと布告することをあえてした。自らが悲哀に遭わせた者たちに喪に服すことすら許さないなどということを、スキュティアのいかなる場所のいかなる僭主がしたであろうか。お前は悲嘆を残しながら、悲嘆の印を奪い去る。慰めることによってではなく、脅迫することによって涙を奪い取るのだ。仮に元老院議員たちが公の決定によってではなく、私的な義務あるいは慈悲から衣服を改めていたとしても、お前の権力による禁止命令によって彼らにそれを許さないとすることは、耐え難い残酷さであった。だが実際には、満場の元老院がそれを決議し、他のすべての身分がすでに以前に行っていたのに、暗い大衆食堂から引きずり出された執政官であるお前は、あの断髪の踊り子とともに、ローマ民衆の元老院が国家の没落と破滅を悼むことを禁じたのだ。しかし彼は少し前にも私について、なぜ彼の助けを私が必要としたのか、なぜ私自身の勢力によって敵たちに抵抗しなかったのかと尋ねていた。あたかも、多くの者にしばしば助力となってきた私だけでなく、誰一人として、あの男を擁護者としてより安全になるどころか、助言者や同調者としてより備えができるなどと考えたほどに困窮した者がいたとでもいうように。
ego istius pecudis ac putidae carnis consilio scilicet aut praesidio niti volebam, ab hoc eiecto cadavere quicquam mihi aut opis aut ornamenti expetebam. consulem ego tum quaerebam, consulem inquam, non illum quidem quem in hoc maiali invenire non possem, qui tantam rei publicae causam gravitate et consilio suo tueretur, sed qui tamquam truncus atque stipes, si stetisset modo, posset sustinere tamen titulum consulatus. Cum enim esset omnis causa illa mea consularis et senatoria, auxilio mihi opus fuerat et consulis et senatus; quorum alterum etiam ad perniciem meam erat a vobis consulibus conversum, alterum rei publicae penitus ereptum. ac tamen, si consilium exquiris meum, neque ego cessissem et me ipsa suo complexu patria tenuisset, si mihi cum illo bustuario gladiatore et tecum et cum conlega tuo decertandum fuisset.
私はこの家畜にして腐った肉くれの助言や護衛に頼りたかったとでも、この打ち捨てられた死骸から援助や名誉を求めていたとでもいうのか。私が当時求めていたのは執政官であった。執政官を求めていたと言っているのだ。この去勢豚の中に見出すことができなかったような、自らの重厚さと判断力によって国家のこれほど重大な大義を守る執政官ではなく、切り株や丸太のように、ただ立ってさえいればそれでも執政官職の肩書を支えることができたはずの執政官をだ。なぜなら、私のあのすべての大義は執政官に関わり元老院に関わるものであったため、私には執政官と元老院双方の助けが必要であったからだ。それらのうち一方は、お前たち執政官によって私の破滅へと向けられさえし、他方は国家から完全に奪い去られていた。それでもなお、お前が私の思慮の理由を尋ねるなら、もし私があの墓場の剣闘士とお前、そしてお前の同僚とだけ決着をつけるべきであったのなら、私は退きもしなかったであろうし、祖国そのものが抱擁して私を引き止めたことであろう。
Alia enim causa praestantissimi viri, Q. Metelli, fuit, quem ego civem meo iudicio cum deorum immortalium laude coniungo; qui C. illi Mario, fortissimo viro et consuli et sextum consuli et eius invictis legionibus, ne armis confligeret, cedendum esse duxit. quod mihi igitur certamen esset huius modi? cum C. Mario scilicet aut cum aliquo pari, an cum altero barbato Epicuro, cum altero Catilinae lanternario consule? neque hercule ego supercilium tuum neque conlegae tui cymbala fugi neque tam fui timidus ut, qui in maximis turbinibus ac fluctibus rei publicae navem gubernassem salvamque in portu conlocassem, frontis tuae nubeculam aut conlegae tui contaminatum spiritum pertimescerem.
なぜなら、最も卓越した人物クィントゥス・メテッルスの境遇は別であったからだ。私は自らの判断においてこの市民を不死の神々の賛美と結びつけているが、彼は、武器をもって衝突しないために、あの極めて勇敢な人物であり執政官、しかも六度目の執政官であったガイウス・マリウスとその不敗の軍団に対して退くべきであると考えたのだ。では、私にこのような戦いがあったとでもいうのか。ガイウス・マリウスやそれに匹敵する誰かとの戦いであったのか、それとも一方の髭面のエピクロス、もう一方のカティリーナの提灯持ちである執政官との戦いであったのか。誓って言うが、私はお前の眉から逃げたのでも、お前の同僚のシンバルから逃げたのでもなく、国家の最大の突風と荒波の中で船を操舵し無事に港へと導いた私ほどの者が、お前の額の小さな雲やお前の同僚の汚らわしい息をひどく恐れるほど臆病であったわけでもない。
Alios ego vidi ventos, alias prospexi animo procellas, aliis impendentibus tempestatibus non cessi sed bis unum me pro omnium salute obtuli.3 itaque discessu tum meo omnes illi nefarii gladii de manibus crudelissimis exciderunt, cum quidem tu, o vaecors et amens! cum omnes boni abditi inclusique maererent, templa gemerent, tecta ipsa urbis lugerent, complexus es funestum illud animal ex nefariis stupris, ex civili cruore, ex omni scelerum importunitate conceptum atque eodem in templo, eodem loci vestigio et temporis arbitria non mei solum sed patriae funeris abstulisti.4
私は他の風を見てきたし、他の嵐を心に予見してきた。他の差し迫る荒波に対して退くことなく、すべての者の安寧のために私一人の身を二度差し出したのだ。それゆえ、当時の私の退去によって、それらすべての邪悪な剣が最も残酷な手から落ちたのである。その時まさに、おお狂乱にして正気なき者よ、すべての善良な者たちが身を潜め閉じこもって嘆き、神殿が呻き、都市の建物そのものが喪に服していたというのに、お前は、邪悪な密通から、市民の血から、あらゆる犯罪の無法から宿されたあの不吉な獣を抱擁し、まさに同じ神殿において、まさに同じ場所と時において、私だけでなく祖国の葬儀の報酬を持ち去ったのだ。
- 18contra quam ipse censuisset
接続法 censuisset は間接話法(edicere ut 節)内の従属節であることによる。代名詞 ipse は意味上、先行する主語 senatus(男性名詞第4変化)を強調して指しており、「元老院自身が決議したこととは反対に」の意をなす。
- 18cum illa saltatrice tonsa
saltatrice は女性名詞 saltatrix(踊り子)の奪格であり、tonsa(刈り込まれた/整髪された)とともにピソーの執政官同僚ガビニウスを指す。女性名詞および女性形分詞を用いることでガビニウスの軟弱・放縦さを激しく侮辱している。
- 21bis unum me pro omnium salute obtuli
bis(2度)は、第1にカティリーナの陰謀の露見・鎮圧時(前63年執政官期)、第2にクロディウスの脅迫に直面して内乱を避けるため自発的亡命を選んだ時(前58年)を指す。unum me は「私一人の身を」と孤立と献身を対比的に際立たせる対格表現。
- 21arbitria non mei solum sed patriae funeris abstulisti
arbitria funeris は本来、葬儀請負人(libitinarius)に支払われる葬儀費用・報酬を指す表現。ここでは国家およびキケローの破滅・追放を葬儀に喩え、ピソーがその報酬(属州獲得)を「持ち去った/獲得した(abstulisti)」と痛烈に皮肉っている。
