- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.humanitext-lat2:6-10
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはマケドニア総督ピソによるビュザンティオンの略奪と専横、および司法権の売買を告発し、続いてシリア総督ガビニウスの軍事的失態と強欲、徴税請負人(騎士階級)への迫害を激しく非難して両名の解任を迫る。
omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta, caedis relinquo, libidines praetereo, quarum acerbissimum exstat indicium et ad insignem memoriam turpitudinis et paene ad iustum odium imperi nostri, quod constat nobilissimas virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria necessariam turpitudinem depulisse; nec haec idcirco omitto quod non gravissima sint, sed quia nunc sine teste dico.1 ipsam vero urbem Byzantiorum fuisse refertissimam atque ornatissimam signis quis ignorat? quae illi exhausti sumptibus bellisque maximis, cum omnis Mithridaticos impetus totumque Pontum armatum, effervescentem in Asiam atque erumpentem ore, repulsum et cervicibus interclusum suis sustinerent,2 tum, inquam, Byzantii et postea signa illa et reliqua urbis ornamenta sanctissime custodita tenuerunt:
私は法と元老院決議に反して自由都市で行われた裁判権の行使については不問に付し、殺害については省き、情欲については触れずに通り過ぎます。その情欲の極めて痛ましい証拠は、恥ずべき汚名の際立った記憶としても、また我が国の支配に対する正当に近い憎悪の証としても残っており、高貴な処女たちが自らを井戸に投げ込み、自死によって強いられた恥辱を退けたことは衆知の事実であります。そして、これらが最も重大なことではないから不問に付すのではなく、今ここで私が証人なしに語っているからにほかなりません。しかし、ビュザンティオンの都市そのものが彫像で満ちあふれ、豊かに飾られていたことを誰が知らぬでしょうか。彼らが莫大な戦費と大戦争によって困窮し、ミトリダテスのあらゆる猛攻と、武装しアジアへと煮え立ち口から噴き出すポントス軍全体を、押し返し自らの首筋で遮りながら耐え忍んでいたとき、申しますが、そのときにビュザンティオン市民たちは、そしてその後も、それらの彫像や都市の残りの装飾をこの上なく敬虔に守り続けていたのです。
te imperatore infelicissimo et taeterrimo, Caesonine calventi, civitas libera, et pro eximiis suis beneficiis a senatu et a populo Romano liberata, sic spoliata atque nudata est ut, nisi C. Vergilius legatus, vir fortis et innocens, intervenisset, unum signum Byzantii ex maximo numero nullum haberent.3 quod fanum in Achaia, qui locus aut lucus in Graecia tota tam sanctus fuit in quo ullum simulacrum, ullum ornamentum reliquum sit? emisti a foedissimo tribuno plebis tum in illo naufragio huius urbis, quam tu idem qui gubernare debueras everteras, tum, inquam, emisti grandi pecunia ut tibi de pecuniis creditis ius in liberos populos contra senatus consulta et contra legem generi tui dicere liceret: id emptum ita vendidisti ut aut ius non diceres aut bonis civis Romanos everteres.
ところが、この上なく不吉で極めて忌まわしい将官であるあなた、カエソニヌス・カルウェンティウスよ、あなたの指揮下において、自由都市であり、その比類なき功績ゆえに元老院とローマ人民によって自由を与えられていた都市が、勇敢で潔白な人物である副官ガイウス・ウェルギリウスが介入しなかったならば、ビュザンティオン市民があの夥しい数の中から一つの彫像すら持たないことになったほどに略奪され、剥ぎ取られたのです。アカイアのいかなる神殿、ギリシア全土のいかなる聖所や聖なる森が、その中に彫像や装飾が一つでも残っているほど神聖であったというのでしょうか。あなたは、舵を取るべきであったあなた自身が転覆させたこの都市のあの難破のさなかに、あの最も卑劣な護民官から、申しますが、そのときに元老院決議やあなたの娘婿の法律に反して、自由な人民に対して貸付金についての裁判を行うことがあなたに許されるよう、大金で買い取ったのです。買い取ったその権限を、あなたは裁判を行わないか、あるいはローマ市民の財産を破滅させるかするように売り払ったのです。
quorum ego nihil dico, patres conscripti, nunc in hominem ipsum: de provincia disputo. itaque omnia illa quae et saepe audistis et tenetis animis, etiam si non audiatis, praetermitto. nihil de hac eius urbana, quam ille praesens in mentibus vestris oculisque defixit, audacia loquor; nihil de superbia, nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo; lateant libidines eius illae tenebricosae, quas fronte et supercilio, non pudore et temperantia contegebat: de provincia quod agitur, id disputo. huic vos non submittetis?4 hunc diutius manere patiemini? cuius, ut provinciam tetigit, sic fortuna cum improbitate certavit ut nemo posset utrum protervior an infelicior esset iudicare.
議員諸君、私はこれらについて、今その男自身を攻撃するために語っているのではなく、属州について論じているのです。したがって、貴方がたが幾度となく耳にし、たとえ今耳にしないとしても心に留めておられるそれらすべてのことを、私は割愛いたします。彼がその場にいて貴方がたの心と目に焼き付けた、あの市内での厚顔無恥については何も申しません。傲慢についても、不従順についても、残虐さについても何も論じません。彼が恥じらいと自制によってではなく、顔つきと眉によって覆い隠していたあの暗闇の情欲は、隠されたままにしておきましょう。問題となっているのは属州のこと、それを私は論じているのです。貴方がたはこの男に後任者を派遣なさらないのですか。この男がさらに留まることをお許しになるのですか。彼が属州に足を踏み入れた途端、運の悪さと不正さが競い合い、彼がより厚顔であったのか、それともより不吉であったのかを誰も判断できなかったほどの男に。
an vero in Syria diutius est Semiramis illa retinenda? cuius iter in provinciam fuit eius modi ut rex Ariobarzanes consulem vestrum ad caedem faciendam tamquam aliquem Thraecem conduceret; deinde adventus in Syriam primus equitatus habuit interitum, post concisae sunt optimae cohortes. igitur in Syria imperatore illo nihil aliud umquam actum est nisi pactiones pecuniarum cum tyrannis, decisiones, direptiones, latrocinia, caedes, cum palam populi Romani imperator, instructo exercitu, dexteram tendens, non ad laudem milites hortaretur, sed omnia sibi et empta et emenda esse clamaret.
それとも、シリアにおいてあのセミラミスをさらに留任させるべきだとでもいうのでしょうか。彼の属州への行軍は、アリオバルザネス王が貴方がたの執政官を、まるでどこかのトラキア人のように殺害を実行させるために雇い入れるほどのものでした。続いてシリアへの最初の到着において騎兵隊の壊滅を招き、その後最精鋭の歩兵大隊が皆殺しにされました。したがって、あの将官の下でシリアにおいて行われたことといえば、僭主たちとの金銭上の密約、妥協、略奪、強盗、殺害以外には一切なく、ローマ人民の将官が公然と、整列した軍勢の前で右手を差し伸べながら、兵士たちを名誉へと鼓舞するのではなく、あらゆるものは自分が買い取ったものであり、また買い取らねばならないものだと叫んでいたのです。
iam vero publicanos miseros—me etiam miserum illorum ita de me meritorum miseriis ac dolore!—tradidit in servitutem Iudaeis et Syris, nationibus natis servituti. statuit ab initio, et in eo perseveravit, ius publicano non dicere; pactiones sine ulla iniuria factas rescidit; custodias sustulit; vectigalis multos ac stipendiarios liberavit; quo in oppido ipse esset aut quo veniret, ibi publicanum aut publicani servum esse vetuit.5 quid multa? crudelis haberetur si in hostis animo fuisset eo quo fuit in civis Romanos, eius ordinis praesertim qui est semper pro dignitate sua benignitate magistratuum sustentatus.
さらに今や、哀れな徴税請負人たちを――私に対してあれほど尽くしてくれた彼らの悲惨と苦痛によって、私自身もまた哀れな身ですが!――生まれながらにして奴隷である諸部族、ユダヤ人とシリア人の奴隷状態へと引き渡しました。彼は最初から徴税請負人には裁判を行わないと定め、それに固執しました。何の不正もなく結ばれた協定を破棄し、警備を撤廃し、多くの貢納民と人頭税支払者を免除し、自分自身がいる町、あるいは訪れる町には、徴税請負人やその奴隷がいることを禁じました。多くを語る必要がありましょうか。彼がローマ市民に対して抱いたような心情を敵に対して抱いていたならば、残虐とみなされたことでしょう。とりわけ、その威厳にふさわしく政務官たちの厚意によって常に支えられてきたあの階級の市民に対して抱いたのですから。
- 6nec haec idcirco omitto quod non gravissima sint, sed quia nunc sine teste dico
拒絶された理由を表す接続法節(quod non... sint)と、真の理由を表す直説法節(sed quia... dico)の対比構文。話者が否定・斥ける理由には接続法が用いられ、事実として提示される肯定の理由には直説法が用いられる典型例。
- 6effervescentem in Asiam atque erumpentem ore, repulsum et cervicibus interclusum suis sustinerent
sustinerent(耐え抜く)の目的語は omnis Mithridaticos impetus と totum Pontum armatum であり、後者を修飾する現在分詞 effervescentem / erumpentem に、完了分詞 repulsum / interclusum が接続詞なし(非接続)あるいは結果的・対抗的述語として重なっている。ビュザンティオン市民が自らの首(cervicibus suis)を盾にして敵の奔流を押し返し遮断した情景を描く。
- 7unum signum Byzantii ex maximo numero nullum haberent
unum と nullum の重複(強意)。「その莫大な数の中から、一つの像も持たない(=ただの一つも持たない)」という全面否定を強調するラテン語の慣用的な表現。Byzantii はここでは地名処格ではなく複数主格の主語(「ビュザンティオン市民たち」)。
- 8huic vos non submittetis?
submittetis の語義。ここでは「身を屈する・従属する」ではなく、属州統治者の文脈で「(後任者を)派遣する・送り込む」(submittere = successorem mittere)という技術的用法と解する。与格 huic は交代させられる対象(ピソ)を指し、「この男に後任者を送り込まないのか」を意味する。
- 10quo in oppido ipse esset aut quo veniret, ibi publicanum aut publicani servum esse vetuit
相関構文 quo in oppido... ibi。関係節内の接続法 esset と veniret は、過去における反復・一般化(「彼がいるいかなる町においても、また訪れるいかなる町においても」)または間接話法的な観念による法変異を表す。
