← キケロ

カエリウス弁護

§76-80

若者の気迫の弁護と父親の悲嘆を理由とする恩赦の嘆願

キケロはカエリウスの激しい告発活動を若さゆえの情熱として弁護し、暴力扇動者セクストゥス・クロディウスが無罪放免となった一方でカエリウスがクロディアの私怨の犠牲になる不条理を告発して、高齢の父親の嘆願を思い起こしつつ無罪判決を下すよう裁判人たちに熱烈に懇願して弁論を締めくくる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§76

​atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque moreretur — fecit me invito me hercule et multum repugnante me, sed tamen fecit — nomen amici mei de ambitu detulit; quem absolutum insequitur, revocat; nemini nostrum obtemperat, est violentior quam vellem. sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore mentis ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris contractiora esse debent, in adulescentia vero tamquam in herbis significant quae virtutis maturitas et quantae fruges industriae sint futurae. etenim semper magno ingenio adulescentes refrenandi potius a gloria quam incitandi fuerunt; amputanda plura sunt illi aetati, si quidem efflorescit ingeni laudibus, quam inserenda.

そして、享楽と怠惰についてのあの巷の噂を断ち切るために――ヘラクレスにかけて誓いますが、私の意に反し、私が激しく反対したにもかかわらず、それでも彼はやってのけたのですが――彼は私の友人を不正選挙罪で告発しました。彼は無罪となったその友人をさらに追及し、再召喚しています。彼は我々の誰にも従わず、私が望む以上に激しい気性を露わにしています。しかし私は、この年齢にはそぐわない知慮について語っているわけではありません。私が語っているのは、気迫についてであり、勝利への渇望、名誉に向けられた心の情熱についてです。そうした情熱は、すでに我々のこの年齢にあってはもっと抑制されてしかるべきですが、青春においては、あたかも作物の青芽のうちに、徳のいかなる成熟と、勤勉のいかなる豊かな実りが将来もたらされるかを示す兆しなのです。実際、大いなる才気を持つ青年たちは、常に名誉に向かって鞭打たれるよりは手綱を引かれるべきでした。あの年代に対しては、もし真に天賦の才の誉れによって花開いているなら、接ぎ木されるべきものよりも切り落とされるべきものの方が多いのです。

§77

​qua re, si cui nimium effervisse videtur huius vel in suscipiendis vel in gerendis inimicitiis vis, ferocitas, pertinacia, si quem etiam minimorum horum aliquid offendit, si purpurae genus, si amicorum catervae, si splendor, si nitor, iam ista deferverint, iam aetas omnia, iam res, iam dies mitigarit.1 conservate igitur rei publicae, iudices, civem bonarum artium, bonarum partium, bonorum virorum. promitto hoc vobis et rei publicae spondeo, si modo nos ipsi rei publicae satis fecimus, numquam hunc a nostris rationibus seiunctum fore. quod cum fretus nostra familiaritate promitto, tum quod durissimis se ipse legibus iam obligavit.

それゆえ、もし誰かの目にも、敵対関係を引き受けるにせよそれを遂行するにせよ、彼の激しさ、獰猛さ、頑固さが過剰に沸き立っているように見えるとしても、あるいはもし、これらの極めて些細な事柄のどれか、すなわち紫の衣の種類や、取り巻きの群れ、華麗さや豪奢が誰かの気に障るとしても、そうしたものはやがて冷え切るでしょうし、やがて年齢が、現実が、歳月がすべてを和らげてしまうでしょう。 ですから裁判人の方々、善き教養、善き陣営、善き人々に属するこの市民を、国家のために保全してください。もし我々自身が国家に対して幾分かなりとも義務を果たしてきたのであれば、彼が決して我々の道から離れ去ることはないと、私はあなたがたに約束し、国家に対して保証いたします。私がこう約束するのは、我々の親交を頼みとしてのことでもありますが、彼自身が自らをすでに極めて厳格な法律によって縛り付けたからでもあります。

§78

​non enim potest qui hominem consularem, cum ab eo rem publicam violatam esse diceret, in iudicium vocarit ipse esse in re publica civis turbulentus; non potest qui ambitu ne absolutum quidem patiatur esse absolutum ipse impune umquam esse largitor. habet a Marco Caelio res publica, iudices, duas accusationes vel obsides periculi vel pignora voluntatis. qua re oro obtestorque vos, iudices, ut qua in civitate paucis his diebus Sex. Clodius absolutus est, quem vos per biennium aut ministrum seditionis aut ducem vidistis, hominem sine re, sine fide, sine spe, sine sede, sine fortunis, ore, lingua, manu, vita omni inquinatum, qui aedis sacras, qui censum populi Romani, qui memoriam publicam suis manibus incendit, qui Catuli monumentum adflixit, meam domum diruit, mei fratris incendit, qui in Palatio atque in urbis oculis servitia ad caedem et ad inflammandam urbem incitavit: in ea civitate ne patiamini2 illum absolutum muliebri gratia, Marcum Caelium libidini muliebri condonatum,3 ne eadem mulier cum suo coniuge et fratre et turpissimum latronem eripuisse et honestissimum adulescentem oppressisse videatur.

執政官経験者に対し、国家を侵害したと言って裁判に引き立てた者が、自ら国家において不穏な市民になれるはずはありません。不正選挙で一度は無罪となった者でさえ無罪のままでいることを許さない者が、自ら処罰を免れて買収者になれるはずはありません。国家はマルクス・カエリウスから、危険への人質であれ、志向の担保であれ、二つの告発という証を得ているのです。それゆえ、裁判人の方々、私はあなたがたに乞い求め懇願します。この数日前にセクストゥス・クロディウスが無罪放免となったあの国家において――彼をあなたがたは二年間にわたり騒乱の手先あるいは首謀者として見届けてこられたのであり、財産なく、信義なく、希望なく、居所なく、資力なく、口も舌も手も全生涯も汚辱にまみれ、神聖な神殿を、ローマ人民のケンススを、公の記録を自らの手で焼き払い、カトゥルスの記念建造物を打ち壊し、私の家を倒壊させ、私の弟の家に放火し、パラティウムにおいて、都市の目前で都市の放火と殺戮のために奴隷たちを煽動した、あの人物が無罪放免となったまさにその国家において――あの男が女の情実によって放免され、マルクス・カエリウスが女の情欲の生贄とされることを許さないでください。同じ女がその夫兼兄弟とともに、最も恥知らずな悪党を救い出し、最も高潔な青年を破滅させたと見なされることのないようにしてください。

§79

​quod cum huius vobis adulescentiam proposueritis, constituitote ante oculos etiam huius miseri senectutem qui hoc unico filio nititur, in huius spe requiescit, huius unius casum pertimescit; quem vos supplicem vestrae misericordiae, servum potestatis, abiectum non tam ad pedes quam ad mores sensusque vestros, vel recordatione parentum vestrorum vel liberorum iucunditate sustentate, ut in alterius dolore vel pietati vel indulgentiae vestrae serviatis. nolite, iudices, aut hunc iam natura ipsa occidentem velle maturius exstingui volnere vestro quam suo fato, aut hunc nunc primum florescentem firmata iam stirpe virtutis tamquam turbine aliquo aut subita tempestate pervertere.

あなたがたはこの青年の若さに思いを馳せると同時に、この一人息子を頼みとし、この息子の希望に憩い、この息子一人の破滅を恐れおののいている、あの不憫な父親の老いをも眼前に思い描いてください。あなたがたの慈悲への懇願者であり、あなたがたの権威への下僕であり、あなたがたの足もとにというよりは良識と感受性の前に身を投げ出している彼を、あなたがた自身の親の記憶によって、あるいは子供たちの愛らしさによって支えてやってください。他者の苦痛において、あなたがた自身の敬虔や慈愛に仕えるようにしてください。裁判人の方々、すでに自然そのものによって沈みゆくこの老人が、自らの運命によるよりも早く、あなたがたの手による傷で息絶えることを望んだり、あるいは、徳の根幹が今や固まり初めて花開こうとしているこの青年を、何かの竜巻や突発的な嵐のように覆すようなことはなさらないでください。

§80

​conservate parenti filium, parentem filio, ne aut senectutem iam prope desperatam contempsisse aut adulescentiam plenam spei maximae non modo non aluisse vos verum etiam perculisse atque adflixisse videamini. quem si nobis, si suis, si rei publicae conservatis, addictum, deditum, obstrictum vobis ac liberis vestris habebitis omniumque huius nervorum ac laborum vos potissimum, iudices, fructus uberes diuturnosque capietis.

父親に息子を、息子に父親を守り届けてください。あなたがたが、すでに絶望の淵にある老境を侮蔑したとか、大いなる希望に満ちた青春を育てるどころか、打ち倒し打ち砕いたと見なされることのないようにしてください。もし彼を我々のために、家族のために、国家のために救ってくださるなら、あなたがたは彼を、あなたがたとあなたがたのお子たちに一身を捧げ、委ね、結びつけられた者として得ることになり、彼のあらゆる気骨と労苦の豊かで永続的な実りを、裁判人の方々、ほかならぬあなたがたこそが享受することになるのです。

構文注3 件
  1. 77iam ista deferverint, iam aetas omnia, iam res, iam dies mitigarit

    deferverint および mitigarit(= mitigaverit)は接続法完了(潜在・断定を和らげる表現「やがて冷め、和らげるであろう」)または直説法未来完了(確信に満ちた将来の完了「すでに冷め、和らげてしまっているであろう」)と解釈できる。ここでは将来における必然的な熱気の鎮静と成熟を確信をもって語る文脈から、直説法未来完了あるいは穏やかな断定の潜在接続法として機能している。

  2. 78ut qua in civitate paucis his diebus Sex. Clodius absolutus est ... in ea civitate ne patiamini

    先行詞 civitas が関係節内に引き込まれた相関構文(qua in civitate ... in ea civitate)。従属節内にセクストゥス・クロディウスの悪行を列挙する長大な関係代名詞節群(quem vos ... vidistis, hominem ..., qui ..., qui ..., qui ...)が介在したのち、冒頭の ut を受けて oro obtestorque の目的節をなす接続法 ne patiamini に回収される。対比構造の骨格は「クロディウスが無罪放免となったまさにその国家において、カエリウスが犠牲とされることを許すな」である。

  3. 78ne patiamini illum absolutum muliebri gratia, Marcum Caelium libidini muliebri condonatum

    ne patiamini に後続する二つの対格不定詞句(illum absolutum [esse] と Marcum Caelium ... condonatum [esse])において、助動詞 esse が省略されている。condonare は本来「(罪などを)免除する、目をつぶる」または「ある人の歓心や利益のために別のものを犠牲として引き渡す・見逃す」を意味し、ここでは後者の用法で「一人の女の情欲を満足させるための犠牲として引き渡される」の意をなす。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:76-80