- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. I. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:56-60
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローはクローディア毒殺未遂の告発を取り上げ、動機の不在や放埒な奴隷たちに秘密を託すことの不合理性を論証する。さらに彼女の夫メテッルス・ケレルの不可解な急死の場面を想起させ、毒殺を口にするクローディア自身の罪深さを糾弾する。
reliquum est igitur crimen de veneno; cuius ego nec principium invenire neque evolvere exitum possum. quae fuit enim causa quam ob rem isti mulieri venenum dare vellet Caelius? ne aurum redderet? num petivit? ne crimen haereret? num quis obiecit? num quis denique fecisset mentionem, si hic nullius nomen detulisset? quin etiam Lucium Herennium dicere audistis verbo se molestum non futurum fuisse Caelio, nisi iterum eadem de re suo familiari absoluto nomen hic detulisset.1 credibile est igitur tantum facinus nullam ob causam esse commissum? et vos non videtis fingi sceleris maximi crimen ut alterius sceleris suscipiendi fuisse causa videatur?
したがって、残るは毒殺に関する嫌疑です。これについては、私はその発端を見出すことも、結末を解き明かすこともできません。そもそも、カエリウスがあの女に毒を盛ろうと望むどのような動機があったというのでしょうか。金を返済しないためでしょうか。果たして彼女は請求したでしょうか。告発が身に及ぶのを避けるためでしょうか。果たして誰かが咎め立てしたでしょうか。そもそも、もしこの男が誰の名前も告発しなかったとしたら、誰かが言及することすらあったでしょうか。それどころかあなたがたは、ルキウス・ヘレンニウスが、もし自分の親しい友が放免された後にこの男が同じ件でもう一度告発を行わなかったならば、自分はカエリウスに対して一言も煩わせるつもりはなかった、と述べるのをお聞きになったはずです。それなら、これほどの大罪が何の理由もなく犯されたなどと信じられるでしょうか。そして、もう一つの罪を引き受けるための動機であったかのように見せかけるために、この最大の犯罪の嫌疑が捏造されていることを、あなたがたは見抜けないのでしょうか。
cui denique commisit, quo adiutore usus est, quo socio, quo conscio, cui tantum facinus, cui se, cui salutem suam credidit? servisne mulieris? sic enim est obiectum. et erat tam demens is cui vos ingenium certe tribuitis, etiam si cetera inimica oratione detrahitis, ut omnis suas fortunas alienis servis committeret? at quibus servis? — refert enim magno opere id ipsum — eisne quos intellegebat non communi condicione servitutis uti sed licentius liberius familiariusque cum domina vivere? quis enim hoc non videt, iudices, aut quis ignorat, in eius modi domo in qua mater familias meretricio more vivat, in qua nihil geratur quod foras proferendum sit, in qua inusitatae libidines, luxuries, omnia denique inaudita vitia ac flagitia versentur, hic servos non esse servos, quibus omnia committantur, per quos gerantur, qui versentur isdem in voluptatibus, quibus occulta credantur, ad quos aliquantum etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? id igitur Caelius non videbat?
そもそも誰に彼は委託したのでしょうか。誰を助力者とし、誰を仲間とし、誰を共犯者としたのでしょうか。誰にこれほどの大罪を、誰に我が身を、誰に自らの命運を委ねたのでしょうか。女の奴隷たちにでしょうか。現にそのように申し立てられているのです。そして、たとえその他の点では敵意に満ちた演説によって貶めているとしても、才能だけはあなたがたが確かに認めている当の男が、他人の奴隷たちに自らの命運のすべてを委ねるほどに正気を失っていたというのでしょうか。しかし、いかなる奴隷にでしょうか。――まさにそのことこそ極めて重大なのです――彼らが通常の奴隷の境遇に甘んじているのではなく、女主人ともっと放埓に、もっと自由に、もっと親密に暮らしていると彼が理解していた者たちにでしょうか。裁判人の方々、一家の女あるじが娼婦の流儀で暮らし、外に持ち出すべきことが何一つ行われず、異様な情欲、贅沢、要するに前代未聞の悪徳や醜行が渦巻いているような家において、ここでは奴隷は奴隷ではなく、彼らにすべてが任され、彼らを通じて事が行われ、彼らも同じ快楽に浸り、彼らに秘密が打ち明けられ、日々の出費や贅沢からも幾分かが彼らにこぼれ落ちるということを、誰が見落とすでしょうか、誰が知らないでしょうか。カエリウスがそのことを見て取らなかったとでもいうのでしょうか。
si enim tam familiaris erat mulieris quam vos voltis, istos quoque servos familiaris dominae esse sciebat. sin ei tanta consuetudo quanta a vobis inducitur non erat, quae cum servis eius potuit familiaritas esse tanta? ipsius autem veneni quae ratio fingitur? ubi quaesitum est, quem ad modum paratum, quo pacto, cui, quo in loco traditum? habuisse aiunt domi vimque eius esse expertum in servo quodam ad eam rem ipsam parato; cuius perceleri interitu esse ab hoc comprobatum venenum.
というのも、もし彼があなたがたの望むほどにあの女と親密であったなら、それらの奴隷たちも女主人と親密であることを知っていたはずです。しかしもし、あなたがたによって持ち出されているほどの親交が彼になかったなら、彼女の奴隷たちとの間にいかにしてそれほど大きな親密さがあり得たでしょうか。他方、毒薬そのものについてはどのような筋書きがでっち上げられているのでしょうか。どこで手に入れられ、どのように調合され、どのような段取りで、誰に、いかなる場所で引き渡されたのでしょうか。彼らは、彼が自宅に保管し、まさにその目的のために用意されたある奴隷でその効力を試したのだと言っています。そしてその奴隷の電光石火の死によって、この男によって毒の効き目が確認されたのだと。
pro di immortales! cur interdum in hominum sceleribus maximis aut conivetis aut praesentis fraudis poenas in diem reservatis?2 vidi enim, vidi et illum hausi dolorem vel acerbissimum in vita, cum Quintus Metellus abstraheretur e sinu gremioque patriae, cumque ille vir qui se natum huic imperio putavit tertio die post quam in curia, quam in rostris, quam in re publica floruisset, integerrima aetate, optimo habitu, maximis viribus eriperetur indignissime bonis omnibus atque universae civitati. quo quidem tempore ille moriens, cum iam ceteris ex partibus oppressa mens esset, extremum sensum ad memoriam rei publicae reservabat, cum me intuens flentem significabat interruptis ac morientibus vocibus quanta inpenderet procella mihi, quanta tempestas civitati et cum parietem saepe feriens eum qui cum Quinto Catulo fuerat ei communis crebro Catulum, saepe me, saepissime rem publicam nominabat,3 ut non tam se mori quam spoliari suo praesidio cum patriam tum etiam me doleret.
ああ、不死の神々よ!なぜあなたがたは時に、人間の最大の犯罪において見て見ぬ振りをされるのか、あるいは目下の悪行に対する罰を後日へと繰り延べられるのでしょうか。私は現に見たのです。見たのであり、生涯で最も苦渋に満ちたあの痛嘆を味わいました。クィントゥス・メテッルスが祖国の胸と懐から引き離されたとき、そして、自らはこの国家のために生まれたのだと考えていたあの人物が、元老院議場で、演壇で、国政において光り輝いていた三日後に、血気盛んな壮年期に、非の打ち所のない体格で、強大な体力を備えながら、あらゆる善き人々から、そして国家全体からこの上なく不当にも奪い去られたときを。まさにその時、死にゆく彼は、すでに精神が他の部分から圧迫されていたにもかかわらず、最期の意識を国家の記憶のために留めておき、涙を流す私を見つめながら、途切れ途切れの消え入りそうな声で、いかに大きな嵐が私に、いかに大きな暴風が国家に差し迫っているかを示し、クィントゥス・カトゥルスと共有していた壁をしばしば叩きながら、度々カトゥルスを、しばしば私を、そして何よりも頻繁に国家の名を口にし、自分自身が死ぬことよりも、祖国と私とが彼の庇護を奪われることを嘆いたのでした。
quem quidem virum si nulla vis repentini sceleris sustulisset, quonam modo ille furenti fratri suo consularis restitisset qui consul incipientem furere atque tonantem sua se manu interfecturum audiente senatu dixerit?4 ex hac igitur domo progressa ista mulier de veneni celeritate dicere audebit? nonne ipsam domum metuet ne quam vocem eiciat, non parietes conscios, non noctem illam funestam ac luctuosam perhorrescet? sed revertor ad crimen; etenim haec facta illius clarissimi ac fortissimi viri mentio et vocem meam fletu debilitavit et mentem dolore impedivit.
実際、もし突発的な悪行のいかなる暴力もあの人物を奪い去っていなかったならば、執政官として、狂気を帯び始め雷鳴のように怒号していた〔その兄弟〕を自分の手で殺害すると元老院の面前で言い放ったあの人物が、執政官経験者として、狂乱する自らの兄弟にどれほど立ち向かったことでしょうか。それならば、この家から出てきたあの女が、毒の効き目の速さについて語る勇気があるというのでしょうか。彼女は家そのものが何らかの声を放つのではないかと恐れず、共謀者たる壁を、あの破滅的で哀痛に満ちた夜を恐れおののくことはないのでしょうか。しかし私は告発の事柄へと戻りましょう。実際、あの極めて名高く最も勇敢な人物へのこの言及がなされたことによって、私の声は涙で弱まり、私の心は悲嘆で塞がれてしまったのですから。
- 56verbo se molestum non futurum fuisse Caelio, nisi iterum eadem de re suo familiari absoluto nomen hic detulisset
間接話法における過去の反実仮想条件文である。直接話法では「verbo molestus non fuissem Caelio, nisi ... detulisset」(もし彼が告発しなかったならば、私は一言も厄介をかけなかっただろう)という接続法過去完了による反実仮想の帰結節が、不定詞構文に転換されて「futurum fuisse」(-urum fuisse)の形を取っている。従属節の条件節「nisi ... detulisset」は接続法過去完了のまま維持されている。
- 59in diem reservatis
前置詞「in」に対格「diem」が続く慣用表現で、「後日へ、将来へと(繰り延べる)」の意。直前の「praesentis fraudis poenas」(目下の不正に対する懲罰)と対比され、神々が犯行現場ですぐに罰を下さず、後の日に持ち越すことへの修辞的な嘆きを表す。
- 59cum parietem saepe feriens eum qui cum Quinto Catulo fuerat ei communis crebro Catulum, saepe me, saepissime rem publicam nominabat
語順の倒置(hyperbaton)が見られる構造。先行詞「eum [parietem]」が分詞句「parietem saepe feriens」の後に置かれ、関係節「qui cum Quinto Catulo fuerat ei communis」が続く。骨格は「cum eum parietem, qui ei fuerat communis cum Quinto Catulo, saepe feriens ... nominabat」(クィントゥス・カトゥルスと共有していたあの壁をしばしば叩きながら……名を呼んでいた)である。「communis」は隣り合う屋敷の境壁を共有していたことを指す。
- 60furenti fratri suo consularis restitisset qui consul incipientem furere atque tonantem sua se manu interfecturum audiente senatu dixerit
「furenti fratri suo」はクローディアの弟(メテッルス・ケレルにとっては従兄弟かつ義弟にあたる)プブリウス・クロディウス・プルケルを指し、「restitisset」の目的語(与格)。文全体は反実仮想の帰結部(「si nulla vis ... sustulisset ... quonam modo ... restitisset」)であり、「consularis」(執政官経験者として)と関係節内の「consul」(執政官であったときに)が鮮やかに対比されている。関係代名詞「qui」は「ille」を受け、叙述内容の性格(執政官時代にそこまで言い放ったほどの人物)を示すため接続法完了「dixerit」を導いている。
