- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. I. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:21-25
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローは有力者におもねる証人たちに惑わされず論証に基づいて判断するよう求め、ナポリの騒乱やディオーン殺害の嫌疑を退けるとともに、ルキウス・ヘレンニウスによる青年の放蕩非難を牽制する。
neque ego id dico ut invidiosum sit in eos quibus gloriosum etiam hoc esse debet. funguntur officio, defendunt suos, faciunt quod viri fortissimi solent; laesi dolent, irati efferuntur, pugnant lacessiti. sed vestrae sapientiae tamen est, iudices, non, si causa iusta est viris fortibus oppugnandi Marcum Caelium, ideo vobis quoque causam putare esse iustam1 alieno dolori potius quam vestrae fidei consulendi. iam quae sit multitudo in foro, quae genera, quae studia, quae varietas hominum videtis. ex hac copia quam multos esse arbitramini qui hominibus potentibus, gratiosis, disertis, cum aliquid eos velle arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam navare, testimonium polliceri?
そして私は、これを誇りとすべき人々に悪評が及ぶように言っているわけではありません。彼らは義務を果たし、自らの味方を守り、最も勇敢な男たちが行うような行動をとっているのです。彼らは傷つけられて悲嘆に暮れ、憤激して我を忘れ、挑発されて戦っているのです。しかし裁判員の方々、たとえ勇敢な男たちにとってマルクス・カエリウスを攻撃する正当な理由があるとしても、それゆえにあなたがたにとっても自らの誠実さより他人の痛みを配慮する正当な理由があると考えないことこそ、あなたがたの分別に属する事柄です。いまや法廷にどれほどの群衆が、いかなる種類、いかなる情熱、いかなる多様な人々がいるか、あなたがたは見ておられます。この群衆の中から、有力で人望があり弁の立つ人々が何かを望んでいると見るや、進んで身を捧げ、尽力し、証言を約束することを常とする者がどれほど多くいるとあなたがたはお考えでしょうか。
hoc ex genere si qui se in hoc iudicium forte proiecerint, excluditote2 eorum cupiditatem, iudices, sapientia vestra, ut eodem tempore et huius saluti et religioni vestrae et contra periculosas hominum potentias condicioni omnium civium providisse videamini. equidem vos abducam a testibus neque huius iudici veritatem quae mutari nullo modo potest in voluntate testium conlocari sinam quae facillime fingi, nullo negotio flecti ac detorqueri potest. argumentis agemus, signis luce omni clarioribus crimina refellemus; res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione pugnabit.
もしこの手合いの中から偶然にもこの法廷へ身を投じてきた者がいるならば、裁判員の方々、あなたがたの分別によって彼らの野心を排除してください。それにより、この被告人の安全と、あなたがたの宣誓の責務、そして人々の危険な権勢に対して全市民の境遇とに同時に配慮したと見なされるようにするためです。私自身はあなたがたを証人たちから引き離し、決して改変することのできないこの裁判の真実を、いとも容易に捏造でき、何らの苦もなく曲げられ歪められうる証人たちの意のままに委ねることを許しはしません。私たちは論証によって闘い、あらゆる光よりも明らかな証拠によって告発を論駁します。事実が事実と、事件が事件と、論理が論理と戦うことになるのです。
itaque illam partem causae facile patior graviter et ornate a Marco Crasso peroratam de seditionibus Neapolitanis, de Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis pallae. vellem dictum esset ab eodem etiam de Dione. de quo ipso tamen quid est quod exspectetis? quod is qui fecit aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius, Publius Asicius, iudicio est liberatus.3 quod igitur est eius modi crimen ut qui commisit non neget, qui negavit absolutus sit, id hic pertimescat qui non modo a facti verum etiam a conscientiae suspicione afuit? et, si Asicio causa plus profuit quam nocuit invidia, huic oberit maledictum tuum qui istius facti non modo suspicione sed ne infamia quidem est aspersus?
それゆえ、訴訟のあの部分が、すなわちナポリの騒擾について、プテオリでのアレクサンドリア人たちの殴打について、パッラの財産について、マルクス・クラッススによって重厚かつ華麗に論じ尽くされたことを、私は喜んで受け入れます。同じ人物によってディオーンの件についても語られていたならよかったのですが。しかし、そのディオーン自身について、あなたがたが期待すべき何があるというのでしょうか。それを実行した者は恐れもしないか、あるいは公言すらしているからです。というのも彼は王だからです。他方で、幇助者かつ共謀者であったと言われたプブリウス・アスキウスは、裁判において無罪とされました。それならば、実行した者が否定せず、否定した者が無罪とされたような犯罪を、行為の嫌疑のみならず共謀の嫌疑からさえ遠く離れていたこのカエリウスが恐れなければならないのでしょうか。そして、もしアスキウスにとって嫌悪が害となるより裁判の理由が有利に働いたのだとすれば、かの行為の嫌疑はおろか悪評さえ浴びていないこの被告人に、あなたの悪口雑言が害を及ぼすというのでしょうか。
at praevaricatione est Asicius liberatus. perfacile est isti loco respondere, mihi praesertim a quo illa causa defensa est. sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicuimodi autem sit,4 a sua putat esse seiunctam. neque solum Caelius sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus Gaiusque Coponii qui ex omnibus maxime Dionis mortem doluerunt, qui cum doctrinae studio atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis tenebantur. habitabat apud Titum, ut audistis, Dio, erat ei cognitus Alexandriae. quid aut hic aut summo splendore praeditus frater eius de Marco Caelio existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis.
しかし「アスキウスは馴れ合い訴追によって無罪になったのだ」と言われます。その論点に答えることは極めて容易であり、とりわけあの裁判を弁護した私にとってはなおさらです。しかしカエリウスは、アスキウスの訴訟理由は最上のものであると考えています。もっとも、それがどのようなものであれ、自らのものとは切り離されていると考えています。カエリウスだけでなく、極めて教養深く博識で、最も廉直な熱意と卓越した徳性を備えた若者たち、誰よりもディオーンの死を悼み、学問と教養の熱意によってだけでなくディオーンとの賓客関係によっても結ばれていたティトゥスとガイウスのコポニウス兄弟も同様です。お聞きになったように、ディオーンはティトゥスのもとに滞在しており、アレクサンドリアで彼と知己でした。この人物、あるいは最高の栄誉を備えたその兄弟がマルクス・カエリウスについてどのように考えているかは、もし彼らが出廷するならば、彼ら自身からお聞きになるでしょう。
ergo haec removeantur, ut aliquando, in quibus causa nititur, ad ea veniamus. animadverti enim, iudices, audiri a vobis meum familiarem, Lucium Herennium, perattente. in quo etsi magna ex parte ingenio eius et dicendi genere quodam tenebamini, tamen non numquam verebar ne illa subtiliter ad criminandum inducta oratio ad animos vestros sensim ac leniter accederet. dixit enim multa de luxurie, multa de libidine, multa de vitiis iuventutis, multa de moribus et, qui in reliqua vita mitis esset et in hac suavitate humanitatis qua prope iam delectantur omnes versari periucunde soleret, fuit in hac causa pertristis quidam patruus, censor, magister; obiurgavit Marcum Caelium, sicut neminem umquam parens; multa de incontinentia intemperantiaque disseruit. quid quaeritis, iudices? ignoscebam vobis attente audientibus, propterea quod egomet tam triste illud, tam asperum genus orationis horrebam.
ですから、いよいよ訴訟が依って立つ論点へと進むために、これらの事柄は除外することにしましょう。 裁判員の方々、というのも私の友人であるルキウス・ヘレンニウスの言を、あなたがたが極めて注意深く聞いておられることに私は気づいたからです。その点において、あなたがたは大部分において彼の才能とある種の弁舌の流儀に惹きつけられていたとはいえ、巧妙に告発へと導かれたあの演説が、あなたがたの心に静かに、そして緩やかに染み入るのではないかと、私は時折恐れました。彼は贅沢について多くを、情欲について多くを、若者の悪徳について多くを、道徳について多くを語りました。そして普段の生活では温和であり、いまやほぼ万人が好むこの教養の甘美さの中に極めて快活に身を置くことを常としていた人物が、この訴訟においてはまるで厳格な叔父、監察官、教育係のようになり、かつていかなる親も子にしなかったほどにマルクス・カエリウスを厳しく叱責し、節制のなさや放埓さについて多くを論じました。裁判員の方々、これ以上何を求めるでしょうか。注意深く聞いておられたあなたがたを、私は責めませんでした。なぜなら私自身、あのあまりにも厳めしく、あまりにも過酷な弁舌の調子に慄然としていたからです。
- 21sed vestrae sapientiae tamen est, iudices, non, si causa iusta est viris fortibus oppugnandi Marcum Caelium, ideo vobis quoque causam putare esse iustam
vestrae sapientiae est は「性質・義務・本分」を表す叙述的属格(predicate genitive)。主語は不定詞句 non ... putare である。否定の non は条件節 si ... ではなく、後続する主節的不定詞 putare を否定しており、「勇敢な男たちに攻撃の正当な理由があるからといって、あなたがたにもそう考える正当な理由があると思ってはならない」という骨格をなす。
- 22excluditote
二人称複数の能動態未来命令法(いわゆる第二命令法)。法廷弁論や法律規定、厳粛な訓戒において、裁判員に対して将来にわたる厳格な対処を求める威厳ある語勢を帯びる。
- 23quod is qui fecit aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius, Publius Asicius, iudicio est liberatus.
直前の疑問文 quid est quod exspectetis?(「あなたがたが待つべき何があるというのか」)に対する回答として置かれた quod 節。ここでは事実・理由を提示する接続詞(「〜だからである」「〜というのも」)として機能し、二つの対比節(実行者プトレマイオス王の無処罰と、共謀者と目されたアスキウスの無罪判決)を導いている。
- 24cuicuimodi autem sit
cuicuimodi は不定関係代名詞 quisquis の属格形 cuiuscuiusmodi(性質の属格)の縮約形で、副詞的に「それがどのようなものであれ(however that may be)」という意味を表す。接続法現在 sit は譲歩を表す構文。
