← キケロ

カエリウス弁護

§11-15

青年の教育期間とカティリーナの二面性の弁明

キケローは、青年の保護期間の慣例を引いてカエリウスの過去の身持ちを弁護し、二重人格的魅力で多くの善人を騙したカティリーナの魔力を詳述した上で、カエリウスが陰謀の加担者であるとする告発の矛盾を突く。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§11

​tot igitur annos versatus in foro sine suspicione, sine infamia, studuit Catilinae iterum petenti. quem ergo ad finem putas custodiendam illam aetatem fuisse? nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum bracchium toga constitutus,1 et ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur, eademque erat, si statim merere stipendia coeperamus, castrensis ratio ac militaris. qua in aetate nisi qui se ipse sua gravitate et castimonia et cum disciplina domestica tum etiam naturali quodam bono defenderet, quoquo modo a suis custoditus esset, tamen infamiam veram effugere non poterat. sed qui prima illa initia aetatis integra atque inviolata praestitisset, de eius fama ac pudicitia, cum iam sese conroboravisset ac vir inter viros esset, nemo loquebatur.

したがって、これほど多くの年月にわたり法廷で活動し、何の疑惑も受けず、何の悪評も受けずに過ごしたのち、カエリウスは二度目の立候補をしたカティリーナを支持したのです。では、あの年齢がいつまで監視されるべきだったとお考えでしょうか。我々の時代には、かつてトガの中に腕を収めておく期間として一年が定められており、またトゥニカ姿でカンプスでの訓練や運動を行っていましたし、もし直ちに軍務に従事し始めたのであれば、宿営地や軍事における規律も同様のものでした。その年齢においては、自分自身の謹厳さと純潔、そして家庭の躾のみならず生まれつきの何らかの美質によって自らを守るのでない限り、身内からどのように見守られていようとも、現実の悪評を免れることはできませんでした。しかし、その年齢の最初の始まりを傷なく清らかに保った者については、すでに体躯を強固にし、男たちの間の一人の男となった後には、その評判や貞潔について誰も口にしなかったのです。

§12

​at studuit Catilinae, cum iam aliquot annos esset in foro, Caelius. et multi hoc idem ex omni ordine atque ex omni aetate fecerunt. habuit enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta maximarum non expressa signa sed adumbrata virtutum. Vtebatur hominibus improbis multis; et quidem optimis se viris deditum esse simulabat. erant apud illum inlecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. flagrabant vitia libidinis apud illum; vigebant etiam studia rei militaris. neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque atque inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum.

しかしカエリウスは、すでに何年間も法廷で活動していた時にカティリーナを支持した、と言われます。そしてあらゆる階層から、またあらゆる年齢から、多くの人々がこれと同じことを行いました。というのも、あなたがたも記憶しておられると思いますが、あの男には、最高の諸徳の、明白に刻印されたものではないにせよ、その輪郭を描いた多くの兆候があったからです。彼は多くの悪人たちと交際していましたが、他方では最も優れた人々に尽くしているかのように装っていました。彼の許には欲望を誘惑するものが多くありましたが、勤勉と労働へのある種の刺激もありました。彼のもとでは欲望の悪徳が燃え盛っていましたが、軍事への情熱もまた旺盛でした。私は、これほど相反し、異なり、互いに相争う天性の性向と欲望とから作り上げられた怪物は、地上に他に存在したことがないと考えています。

§13

​quis clarioribus viris quodam tempore iucundior, quis turpioribus coniunctior? quis civis meliorum partium aliquando, quis taetrior hostis huic civitati? quis in voluptatibus inquinatior, quis in laboribus patientior? quis in rapacitate avarior, quis in largitione effusior? illa vero, iudices, in illo homine admirabilia fuerunt, comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat, servire temporibus suorum omnium pecunia, gratia, labore corporis, scelere etiam, si opus esset, et audacia, versare suam naturam et regere ad tempus atque huc et illuc torquere ac flectere, cum tristibus severe, cum remissis iucunde, cum senibus graviter, cum iuventute comiter, cum facinerosis audaciter, cum libidinosis luxuriose vivere.

ある時期において、誰が彼以上に名士たちにとって心地よく、誰が彼以上に恥ずべき者たちと親密であったでしょうか。誰がある時は彼以上に良識派の市民であり、誰が彼以上にこの国家にとって凶悪な敵であったでしょうか。誰が快楽において彼以上に不潔であり、誰が労苦において彼以上に忍耐強かったでしょうか。誰が強欲において彼以上に貪欲であり、誰がばら撒きにおいて彼以上に気前がよかったでしょうか。裁判員の方々、実にあの男において驚嘆すべきであったのは、多くの人々を友情によって引き寄せ、恭順によって繋ぎ止め、自分の持つものをすべての人と分かち合い、金銭、影響力、肉体の労苦、さらには必要とあらば犯罪と大胆さをもって身内すべての危急に奉仕し、己の天性を変幻自在に操って時宜に合わせて統御し、あちらへこちらへと曲げ撓め、陰鬱な者たちとは厳格に、寛いだ者たちとは快活に、老人たちとは重厚に、青年たちとは親しみやすく、悪党たちとは大胆に、放蕩者たちとは贅沢に暮らしたことでした。

§14

​hac ille tam varia multiplicique natura cum omnis omnibus ex terris homines improbos audacisque conlegerat, tum etiam multos fortis viros et bonos specie quadam virtutis adsimulatae tenebat. neque umquam ex illo delendi huius imperi tam consceleratus impetus exstitisset, nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facilitatis et patientiae radicibus niteretur. qua re ista condicio, iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat. est enim commune cum multis et cum quibusdam bonis. me ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus amicus ac fidelis videretur; cuius ego facinora oculis prius quam opinione, manibus ante quam suspicione deprendi. cuius in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius, magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet, quam ut istius amicitiae crimen reformidet.2

このように多様で重層的な天性によって、彼はあらゆる地からすべての邪悪で大胆な人間たちを集めただけでなく、偽りの徳の或る見かけによって多くの勇敢で善良な人々をも惹きつけていたのです。そして、これほど多くの悪徳の膨大な残虐さが、寛容と忍耐の幾ばくかの根に支えられていなかったならば、この国家を滅ぼそうとするこれほど重犯罪的な衝動があの男から生じることは決してなかったでしょう。それゆえ、裁判員の方々、そのような要求は退けられるべきであり、カティリーナとの親交という罪状がまとわりつくべきではありません。なぜなら、それは多くの人々、さらには一部の善人たちにも共通するものだからです。かつては私自身を、そう、この私自身をもあの男は欺きかけたのであり、私にとっても善良な市民であり、最良の者たちすべてに尽くし、確固として忠実な友人であると思われたほどでした。私は彼の犯行を、推測よりも先に目によって、疑念よりも先に手によって捕らえたのです。その多数の友人の群れの中にカエリウスもいたとしても、彼自身が自分の見誤りを悔やむべき(あたかも同じ人物に関して私もまた自分の誤りを後悔することが時折あるように)筋合いであって、その友情という罪状に怯えるべき筋合いではありません。

§15

​itaque a maledictis impudicitiae ad coniurationis invidiam oratio est vestra delapsa. posuistis enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non haerebat sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio. qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est in ista suspicione Caeli nomen auditum? nimium multa de re minime dubia loquor; hoc tamen dico. non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus3 istius sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare voluisset.

こうして、あなたがたの演説は不貞への悪口から陰謀への悪評へと滑り落ちました。あなたがたは、躊躇いがちに、また表面的にではありましたが、彼がカティリーナの友情のために陰謀に加担していたと主張しました。そこにおいては、罪状が当たらないばかりか、能弁な青年の演説として筋道すらほとんど通っていませんでした。というのも、カエリウスに何のそれほどの大いなる狂気があり、品性や天性、あるいは財産や境遇に何のそれほどの傷があったというのでしょうか。いったいぜんたい、その疑惑の中にカエリウスの名が聞かれたことがあったでしょうか。私は些かの疑いもない事柄について余りに多くを語りすぎています。しかし、私はこのことだけは申し上げます。もし彼が陰謀の仲間であったならば言うに及ばず、その犯罪の最大の敵でなかったとするならば、自らの青年期を何よりも陰謀の告発によって知らしめようとは決して望まなかったはずです。

構文注3 件
  1. 11ad cohibendum bracchium toga constitutus

    古代ローマの成年式直後の法廷見習い期間(tirocinium fori)における慣習を指す。青年は節度と慎みの証として、最初の1年間は右腕をトガの襞の内側に収めておくことが求められていた。目的を表す動形容詞構文(ad + 対格動形容詞)である。

  2. 14magis est ut ipse moleste ferat errasse se ... quam ut istius amicitiae crimen reformidet

    非人称表現「magis est ut... quam ut...」(…する方が、…するよりも理にかなっている/自然である)の構文。接続法名詞節(ut-節)が並列比較されている。カエリウスが後悔すべき立場であって、罪として怯えるべき立場ではないことを対比している。

  3. 15non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus

    対比的な省略構文。前半の「non modo si socius coniurationis [fuisset]」(彼が陰謀の仲間であったならば言うに及ばず)は非現実の仮定を省略した形で、後半の「sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset」(その犯罪の最大の敵でなかったとするならば)へと反語的に接続する。全体として「彼が陰謀に加担していたなど論外であり、むしろその最大の敵対者であったからこそ告発に踏み切ったのだ」という論理を圧縮して表現している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:11-15