- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. I. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:1-5
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは祭日に異例の裁判が開かれた背景に高級娼婦クロディアの放埒と憎悪があることを暴き、青年告発人アトラティヌスを情状酌量しつつ、被告カエリウスの家格と郷里からの絶大な支持を挙げて父親や素行に関する中傷を論駁する。
si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum iudiciorum consuetudinisque nostrae, miretur profecto1 quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis, unum hoc iudicium exerceatur, nec dubitet quin tanti facinoris reus arguatur ut eo neglecto civitas stare non possit. idem cum audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque civibus qui armati senatum obsederint, magistratibus vim attulerint, rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat: legem non improbet, crimen quod versetur in iudicio requirat; cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim in iudicium vocari, sed adulescentem inlustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et vocet et vocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: Atratini ipsius pietatem non reprehendat, libidinem muliebrem comprimendam putet, vos laboriosos existimet quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse.2
裁判員の方々、もし今、我々の法律や裁判、慣習を知らない誰かがここに居合わせたとすれば、公の祝祭と競技会の日であり、法廷のあらゆる業務が中断されている最中に、この裁判一つだけが開かれていることについて、この事件が一体どれほど凶悪なものなのかと疑いもなく驚き、これを見過ごせば国家が立ち行かなくなるほどの重罪で被告が告発されているのだと疑わないことでしょう。また、その同じ人物が、武装して元老院を包囲し、政務官に暴力を振るい、国家を攻撃した暴徒や重犯罪者たる市民を毎日審問すべしと命じる法律が存在することを聞けば、法律を非難することはなく、法廷で扱われている嫌疑が何であるかを問い質すことでしょう。そして、いかなる凶行も、いかなる無謀さも、いかなる暴力も法廷に持ち込まれてはおらず、際立った才能、勤勉さ、人望を備えた一人の青年が、自身が法廷に召喚しており、かつすでに召喚した人物の息子によって告発され、しかも高級娼婦の資力によって攻撃されていると聞くならば、アトラティヌス本人の孝心を非難することはなくとも、女の放埒は抑え込まれるべきだと考え、全市民の休息の時にあってさえ休息することの許されない、あなたがたを労苦多き人々だとみなすことでしょう。
etenim si attendere diligenter atque existimare vere de omni hac causa volueritis, sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse cui utrum vellet liceret nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur.3 sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti, meo necessario, ignosco, qui habet excusationem vel pietatis vel necessitatis vel aetatis. si voluit accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si speravit aliquid, pueritiae. ceteris non modo nihil ignoscendum sed etiam acriter est resistendum.
実のところ、裁判員の皆様、この事件の全体について入念に注意を払い、真実に即して判断しようとなさるならば、どちらを望むことも許されていた者なら誰一人としてこの告発に踏み切ることはなかったでしょうし、踏み切ったとしても、ある人物の耐え難い放蕩と過度な憎悪に頼らない限り、何らの望みも持ち得なかったであろうと判断されるはずです。しかし私は、極めて礼儀正しく優れた青年であり、私の親しい間柄でもあるアトラティヌスを許します。彼には孝心であれ、義務であれ、年齢であれ、弁明の余地があるからです。彼が告発を望んだのだとすれば親孝行のゆえとし、命じられたのであればやむを得ぬ義務とし、何かを期待したのであれば幼さのゆえといたしましょう。他の者たちに対しては、何ら許容すべきでないばかりか、断固として立ち向かわねばなりません。
ac mihi quidem videtur, iudices, hic introitus defensionis adulescentiae Marci Caeli maxime convenire, ut ad ea quae accusatores deformandi huius causa et detrahendae spoliandaeque dignitatis gratia dixerunt primum respondeam. obiectus est pater varie, quod aut parum splendidus ipse aut parum pie tractatus a filio diceretur. de dignitate Marcus Caelius notis ac maioribus natu etiam sine mea oratione tacitus facile ipse respondet; quibus autem propter senectutem, quod iam diu minus in foro nobiscumque versatur, non aeque est cognitus, hi sic habeant, quaecumque in equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse maxima, eam semper in Marco Caelio habitam esse summam hodieque haberi non solum a suis sed etiam ab omnibus quibus potuerit aliqua de causa esse notus.
そして裁判員の皆様、マルクス・カエリウスの青年期に対する弁護の導入部としては、告発人たちが彼を傷つけ、その名誉を貶め奪い去るために述べ立てた事柄に対して、まず答弁することが最もふさわしいと私には思われます。父親のことが様々に非難の種とされました。父親自身が十分に輝かしくないか、あるいは息子から十分に敬意をもって扱われていないと言われたからです。尊厳については、彼を知る人々や年長者たちに対しては、私の弁論がなくとも〔父〕マルクス・カエリウス自身が沈黙のうちに容易に答えております。しかし、高齢のゆえに、すでに長い間フォルムや我々の間で過ごすことが少なくなったために、十分に彼を知らない人々には、こう考えていただきましょう。ローマ騎士においてあり得るいかなる尊厳であれ――そしてそれは確実に極めて大きなものとなり得ますが――、それがマルクス・カエリウスのうちには常に最高のものとして認められてきたし、今日もなお、彼の身内からだけでなく、何らかの理由で彼を知ることができたすべての人々からも認められている、と。
equitis autem Romani esse filium criminis loco poni ab accusatoribus neque his iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis. nam quod de pietate dixistis,4 est ista quidem nostra existimatio sed iudicium certe parentis. quid nos opinemur audietis ex iuratis; quid parentes sentiant lacrimae matris incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens maestitia quam cernitis luctusque declarat.
また、ローマ騎士の息子であるということを告発人たちが罪状として持ち出すなどということは、この人々が裁きを行っているときにも、我々が弁護しているときにも、なされるべきことではありませんでした。なぜなら、あなたがた告発人が孝心について述べたことに関しては、我々が抱くのは所詮主観的な評価にすぎず、確実な判定は親のものであるからです。我々がどう考えているかは宣誓した証人たちからお聞きになるでしょう。両親がどう感じているかは、母親の涙と信じ難いほどの悲痛、父親のやつれた姿、そしてあなたがたの目に映っているこの居並ぶ悲哀と喪服が明らかにしています。
nam quod est obiectum municipibus esse adulescentem non probatum suis, nemini umquam praesenti †Praestutiani† maiores honores habuerunt, iudices, quam absenti Marco Caelio; quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti detulerunt quae multis petentibus denegarunt. idemque nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima atque ornatissima laudatione miserunt. videor mihi iecisse fundamenta defensionis meae, quae firmissima sunt si nituntur iudicio suorum. neque enim vobis satis commendata huius aetas esse posset, si non modo parenti, tali viro, verum etiam municipio tam inlustri ac tam gravi displiceret. equidem,
というのも、この青年が自身の出身都市の市民たちから承認されていないと非難されたことについて言えば、裁判員の皆様、プレストゥティアの人々は、その場にいた何人に対しても、不在のマルクス・カエリウスに対するほど大きな名誉を与えたことはかつてありませんでした。彼らは彼が不在のままで最高位の階層へと迎え入れ、多くの者が求めても拒んだものを、求めてすらいない彼に授けました。そしてその同じ人々が今、我々の身分の最も選り抜きの人物たちやローマ騎士たちを、この裁判への使節団として、極めて重みのある華麗な賛辞とともに派遣したのです。私は自分の弁護の基礎を据えたように思われますが、それらは身内の判定に支えられているならば、最も堅固なものです。というのも、もし彼がこのような立派な人物である親に対してだけでなく、あれほど高名で重厚な自治市に対しても不快な存在であったならば、彼の若さはあなたがたに十分に推挙され得なかったはずだからです。私としても、
- 1si quis, iudices, forte nunc adsit... miretur profecto
接続法現在 adsit(仮定節)と miretur(帰結節)による現在・未来に関する仮想表現(可能・潜在条件)。現実に法廷の外部から居合わせる仮想の観察者を想定し、「もし誰かが居合わせたとすれば、驚くであろう」と論述を始めている。
- 1quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse
非人称動詞 licet(接続法現在 liceat)の構文において、与格の関係代名詞 quibus に対し、述語形容詞 otiosis が対格(otiosos)ではなく与格として牽引され一致している。
- 2nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse... nisi... niteretur
間接話法(sic constituetis に後続)における過去の反実仮想の帰結部。直接話法であれば non descendisset(接続法過去完了)であったものが、間接話法において descensurum fuisse(完了不定詞+未来分詞)の形をとる。条件節 nisi... niteretur は接続法未完了過去で、現在または継続的な状態(憎悪に依拠していること)を反実仮想として表す。
- 4nam quod de pietate dixistis
quod は「〜ということに関しては」を意味する限定・話題提示(いわゆる quod-respectivum / substantive clause of fact)の接続詞節を導き、文頭で相手側の論点を取り上げて反論を展開する標識として機能している。
