- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.humanitext-lat2:6-10
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは執政官就任と亡命からの栄光ある帰還を想起して自らの名誉を擁護し、国家の利益と結びついた自らの存在と、国家の害毒たるワティニウスの存在のどちらが有益であったかを問うて尋問を開始する。
ac tamen hoc, Vatini, memento, paulo post istam defensionem meam, quam tu bonis viris displicuisse dicis, me cum universi populi Romani summa voluntate tum optimi cuiusque singulari studio magnificentissime post hominum memoriam consulem factum, omniaque ea me pudenter vivendo consecutum esse quae tu impudenter vaticinando sperare te saepe dixisti.1 nam quod mihi discessum obiecisti meum, et quod horum, quibus ille dies acerbissimus fuit qui idem tibi laetissimus, luctum et gemitum renovare voluisti, tantum tibi respondeo me, cum tu ceteraeque rei publicae pestes armorum causam quaereretis, et cum per meum nomen fortunas locupletium diripere, sanguinem principum civitatis exsorbere, crudelitatem vestram odiumque diuturnum quod in bonos iam inveteratum habebatis saturare cuperetis, scelus et furorem vestrum cedendo maluisse frangere quam resistendo.
しかしながらワティニウスよ、あなたが善き人々にとって不快であったと言う私のあの弁護のすぐ後に、私が全ローマ市民の最大の支持とあらゆる最善の士たちの並外れた熱意によって、人の記憶に残る限り最も華々しく執政官に選出されたこと、そして、あなたが恥知らずな予言によって望んでいると度々口にしていたそれらすべてのものを、私が慎み深く生きることによって獲得したことを思い起こすがよい。 というのも、あなたが私の国外退去を非難し、あの日があなたにとって最も喜ばしかったのと同じく、この法廷の人々にとって最も辛かったその悲痛と呻きを呼び戻そうとしたことについて、私はあなたにただこう答えるに留める。すなわち、あなたや国家の他の害毒どもが武力行使の口実を探し求め、私の名を借りて富裕な者たちの財産を強奪し、国家の指導者たちの血を吸い尽くし、あなた方がすでに善き人々に対して長年根深く抱いていた残酷さと憎悪を満たそうと望んでいたときに、私は抵抗することによってではなく身を引くことによって、あなた方の悪行と狂気を挫く方を選んだのだ、と。
qua re peto a te ut mihi ignoscas, Vatini, ei cum patriae pepercerim quam servaram,2 et, si ego te perditorem et vexatorem rei publicae fero, tu me conservatorem et custodem feras. deinde eius viri discessum increpas quem vides omnium civium desiderio, ipsius denique rei publicae luctu esse revocatum. at enim dixisti non mea sed rei publicae causa homines de meo reditu laborasse: quasi vero quisquam vir excellenti animo in rem publicam ingressus optabilius quicquam arbitretur quam se a suis civibus rei publicae causa diligi!
それゆえワティニウスよ、私がかつて救ったその祖国に慈悲をかけた以上、私をあなたが許すこと、そしてもし私が国家の破滅者にして苦しめ手であるあなたを耐え忍んでいるのなら、あなたも国家の保持者にして守護者である私を耐え忍ぶことを、私はあなたに求める。さらにあなたは、あらゆる市民の思慕によって、ついには国家自身の悲嘆によって呼び戻されたとあなたが目の当たりにしているあの人物の国外退去を罵倒する。しかし、あなたは人々が私の帰還のために尽力したのは私のゆえではなく国家のゆえであったと言った。あたかも優れた精神をもって国政に入った者が、自らの同胞市民から国家のゆえに愛されること以上に望ましいものなど何かしらあると考えるかのように。
scilicet aspera mea natura, difficilis aditus, gravis vultus, superba responsa, insolens vita; nemo consuetudinem meam, nemo humanitatem, nemo consilium, nemo auxilium requirebat; cuius desiderio, ut haec minima dicam, forum maestum, muta curia, omnia denique bonarum artium studia siluerunt. sed nihil sit factum mea causa:3 omnia illa senatus consulta, populi iussa, Italiae totius, cunctarum societatum, conlegiorum omnium decreta de me rei publicae causa esse facta fateamur. quid ergo, homo imperitissime solidae laudis ac verae dignitatis, praestantius mihi potuit accidere? quid optabilius ad immortalitatem gloriae atque in memoriam mei nominis sempiternam, quam omnis hoc civis meos iudicare, civitatis salutem cum unius mea salute esse coniunctam?
なるほど、私の生まれつきの性格は険しく、近づき難く、顔つきは重苦しく、返答は尊大で、生活は不作法であったのだろう。誰も私の親交を、誰も人情味を、誰も助言を、誰も援助を求めなかったのだ。この私への思慕のゆえに、最も些細なことだけを言えば、広場は悲壮に沈み、元老院は沈黙し、つまるところ善美な教養のあらゆる営みが静まり返ったというのに。だが、私のために行われたことは何一つなかったと仮定しよう。私に関するそれらすべての元老院決議、民会の決定、全イタリア、すべての社団、あらゆる団体の議決が、国家のゆえになされたのだと認めようではないか。では、真実の称賛と真の名誉をまったく知らない男よ、これ以上素晴らしいことが私に起こり得ただろうか。私の全市民が、国家の安全は私一人の安全と結びついていると判断すること以上に、名声の不滅とわが名の永遠の記憶にとって、何か望ましいことがあろうか。
quod quidem ego tibi reddo tuum; nam ut tu me carum esse dixisti senatui populoque Romano non tam mea causa quam rei publicae, sic ego te, quamquam es omni diritate atque immanitate taeterrimus, tamen dico esse odio civitati non tam tuo quam rei publicae nomine. atque ut aliquando ad te veniam, de me hoc sit extremum. quid quisque nostrum de se ipse loquatur, non est sane requirendum: boni viri quid dicant, id est maximi momenti et ponderis.
これこそまさに、私はあなた自身の言葉をあなたにお返ししよう。あなたが、私が元老院とローマ市民にとって愛しいのは私自身のためというよりは国家のためであると言ったように、私もまた、あなたがあらゆる凶悪さと残虐さにおいて最も忌まわしい男であるとはいえ、国家にとって憎悪の的であるのはあなた自身の名においてというよりは国家の名においてである、と言うからである。 そして、いよいよあなた自身の話に移るためにも、私についてはこれを最後としよう。私たちめいめいが自分自身について何を語るかなどは、決して問うべきことではない。善き人々が何を語るか、それこそが最大の重要性と重みを持つのである。
duo sunt tempora quibus nostrorum civium spectentur iudicia de nobis, unum honoris, alterum salutis. honos tali populi Romani voluntate paucis est delatus ac mihi, salus tanto studio civitatis nemini reddita. de te autem homines quid sentiant in honore experti sumus, in salute exspectamus. sed tamen ne me cum his principibus civitatis qui adsunt P. Sestio, sed ut tecum, cum homine uno non solum impudentissimo sed etiam sordidissimo atque infimo, conferam, de te ipso, homine et adrogantissimo et mihi inimicissimo, quaero,4 Vatini, utrum tandem putes huic civitati, huic rei publicae, huic urbi, his templis, aerario, curiae, viris his quos vides, horum bonis fortunis liberis, civibus ceteris, denique deorum immortalium delubris auspiciis religionibus melius fuisse et praestabilius me civem in hac civitate nasci an te? Cum mihi hoc responderis, aut ita impudenter ut manus a te homines vix abstinere possint, aut ita dolenter ut aliquando ista quae sunt inflata rumpantur, tum memoriter respondeto ad ea quae te de te ipso rogaro.
私たちの同胞市民が私たちについて下す判断が観察される機会は二つある。一つは名誉の機会であり、もう一つは身の安全の機会である。名誉は私に対するほどのローマ市民の支持によって少数の者にしか授けられておらず、身の安全は市民社会のこれほどの熱意によって誰にも回復されたことがない。他方、あなたについて人々がどう思っているかは、私たちは名誉の機会においてすでに経験したし、身の安全の機会においても待ち望んでいる。しかしながら、プブリウス・セスティウスに味方しているこれらの国家の指導者たちと私を比べるのではなく、極めて恥知らずであるだけでなく最も汚らわしく下劣な一人の人間であるあなたと比べるために、最も傲慢で私に対して最も敵対的な人物であるあなた自身について、ワティニウスよ、私は尋ねる。この市民社会、この国家、この都市、これらの神殿、国庫、元老院議場、あなたが見ているこれらの男たち、彼らの財産、境遇、子供たち、他の市民たち、さらには不死の神々の聖所、鳥卜、宗教的儀礼にとって、私がこの国家において市民として生まれるのと、あなたが生まれるのと、果たしてどちらがより良く、より優れていたとあなたは考えるのか。あなたが私にこれに対して、人々があなたへの暴力を辛うじて思いとどまるほど恥知らずに答えるか、あるいはあなたのその膨れ上がったものがついに破裂してしまうほど苦痛に満ちて答えた後で、その時に、私があなた自身についてあなたに尋ねる事柄に対して、記憶を頼りに答えるがよい。
- 6pudenter vivendo consecutum esse quae tu impudenter vaticinando sperare te saepe dixisti
対比表現(pudenter / impudenter)とともに、相手の固有名詞 Vatinius を動詞 vaticinari(神託を告げる、予言する、転じて妄言を吐く)に掛けた言葉遊び(parechesis)が用いられている。
- 7ei cum patriae pepercerim quam servaram
与格代名詞 ei は主節の mihi を受け直し、直後の cum 節(接続法完了 pepercerim を伴う理由の cum 節)の主語を先行詞として強調的に提示している。「救った祖国に慈悲をかけた私を〔許すこと〕」の意。
- 8sed nihil sit factum mea causa
接続法完了 sit factum は譲歩の接続法(concessive subjunctive)であり、「私のために何事もなされなかったと仮定しよう/認めよう」という反論のための仮定・譲歩を表す。
- 10sed tamen ne me cum his principibus civitatis qui adsunt P. Sestio, sed ut tecum, cum homine uno non solum impudentissimo sed etiam sordidissimo atque infimo, conferam, de te ipso, homine et adrogantissimo et mihi inimicissimo, quaero
構文の骨格は主動詞 quaero に対し、前置された目的・意図の節 ne me ... conferam, sed ut tecum ... conferam が修飾する構造。「国家の指導者たちと私を比較するのではなく、あなたと比較するために、私はあなたに尋ねる」。
