- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:98-102
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは国家指導者の究極の目標を「尊厳を伴う平穏(cum dignitate otium)」と定義し、それを支える国制上の基礎的諸要素を列挙する。そして、国家を攻撃する破壊勢力に対抗してこの平穏を守り抜いた過去の英雄たちの不屈の徳を讃え、若者たちに彼らの歩みを模範とするよう呼びかける。
quid est igitur propositum his rei publicae gubernatoribus quod intueri et quo cursum suum derigere debeant? id quod est praestantissimum maximeque optabile omnibus sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium.1 hoc qui volunt, omnes optimates, qui efficiunt, summi viri et conservatores civitatis putantur; neque enim rerum gerendarum dignitate homines ecferri ita convenit ut otio non prospiciant, neque ullum amplexari otium quod abhorreat a dignitate. huius autem otiosae dignitatis haec fundamenta sunt, haec membra, quae tuenda principibus et vel capitis periculo2 defendenda sunt: religiones, auspicia, potestates magistratuum, senatus auctoritas, leges, mos maiorum, iudicia, iuris dictio, fides, provinciae, socii, imperi laus, res militaris, aerarium.
では、これら国家の舵取りたちが注視すべき、そして自らの進路を向けるべき目標とは何でしょうか。それは、健全で善良で恵まれたあらゆる人々にとって最も卓越しており、最も望ましいもの、すなわち「尊厳を伴う平穏」にほかなりません。これを望む者はみな最善者派と見なされ、これを成し遂げる者は最高の人々にして国家の救済者と見なされるのです。というのも、事業の遂行に伴う尊厳に高揚するあまり平穏に配慮しないことも、尊厳から遊離したいかなる平穏に身を委ねることも、人にとってふさわしくないからです。 そして、この平穏を伴う尊厳の基礎であり構成要素であって、国家の指導者たちが守り、生命・市民権の危機を冒してでも防衛すべきものは次の諸点です。宗教儀礼、鳥占の吉凶、政務官の職権、元老院の権威、法律、先祖の遺風、裁判、裁判管轄権、信義、属州、同盟諸民、帝国の名声、軍事、国庫です。
harum rerum tot atque tantarum esse defensorem et patronum magni animi est, magni ingeni magnaeque constantiae. etenim in tanto civium numero magna multitudo est eorum qui aut propter metum poenae, peccatorum suorum conscii, novos motus conversionesque rei publicae quaerant, aut qui propter insitum quendam animi furorem discordiis civium ac seditione pascantur, aut qui propter implicationem rei familiaris communi incendio malint quam suo deflagrare. qui cum tutores sunt et duces suorum studiorum vitiorumque nacti, in re publica fluctus excitantur,3 ut vigilandum sit iis qui sibi gubernacula patriae depoposcerunt, enitendumque omni scientia ac diligentia ut, conservatis iis quae ego paulo ante fundamenta ac membra esse dixi, tenere cursum possint et capere oti illum portum et dignitatis.
これほど多く、これほど重大な事柄の防衛者となり守護者となることは、大いなる精神、大いなる天賦の才、そして大いなる不動の意志のなせる業です。というのも、これほど膨大な市民の数の中には、自らの罪業を自覚し処罰の恐怖ゆえに新たな動乱や国家の変革を求める者たち、あるいは心に根差したある種の狂気ゆえに市民間の不和や内乱を糧とする者たち、あるいは自家の破産ゆえに己の破滅で焼け落ちるよりは公の業火で焼け落ちることを望む者たちの大群が存在するからです。彼らが己の野望と悪徳の擁護者や首謀者を得たとき、国家には激浪が巻き起こり、自ら祖国の舵取りを求めた者たちは警戒を怠らず、私が先ほど基礎であり構成要素であると述べたものを維持した上で、針路を保ち、あの平穏と尊厳の港へと船を寄せることができるよう、あらゆる知識と入念さをもって尽力しなければならなくなるのです。
hanc ego viam, iudices, si aut asperam atque arduam aut plenam esse periculorum aut insidiarum negem, mentiar, praesertim cum id non modo intellexerim semper, sed etiam praeter ceteros senserim. maioribus praesidiis et copiis oppugnatur res publica quam defenditur, propterea quod audaces homines et perditi nutu impelluntur et ipsi etiam sponte sua contra rem publicam incitantur, boni nescio quo modo tardiores sunt et principiis rerum neglectis ad extremum ipsa denique necessitate excitantur, ita ut non numquam cunctatione ac tarditate, dum otium volunt etiam sine dignitate retinere, ipsi utrumque amittant.
裁判員諸君、この道が険しく急峻であるとか、危険や罠に満ちているということを私が否定するならば、私は嘘をつくことになるでしょう。とりわけ私自身が常にそれを理解していただけでなく、他の誰よりも身をもって経験してきたからには。 国家は、防衛される以上の強大な勢力と部隊によって攻撃されます。なぜなら、無謀で破滅的な人間たちは合図一つで駆り立てられ、自らの自発的な意志によっても国家に対して煽り立てられるのに対し、善人たちはどういうわけか極めて緩慢であり、事態の初期を看過し、最後には必要そのものによってようやく奮起させられるため、しばしば躊躇と遅滞のあまり、尊厳を欠いてでも平穏を保持しようと欲するうちに、自分自身でその双方を失ってしまうからです。
propugnatores autem rei publicae qui esse voluerunt, si leviores sunt, desciscunt, si timidiores, desunt: permanent illi soli atque omnia rei publicae causa perferunt qui sunt tales qualis pater tuus, M. Scaure, fuit, qui a C. Graccho usque ad Q. Varium seditiosis omnibus restitit, quem numquam ulla vis, ullae minae, ulla invidia labefecit; aut qualis Q. Metellus, patruus matris tuae, qui cum florentem hominem in populari ratione, L. Saturninum, censor notasset, cumque insitivum Gracchum contra vim multitudinis incitatae censu prohibuisset, cumque in eam legem quam non iure rogatam iudicarat iurare unus noluisset, de civitate maluit quam de sententia demoveri; aut, ut vetera exempla, quorum est copia digna huius imperi gloria, relinquam, neve eorum aliquem qui vivunt nominem, qualis nuper Q. Catulus fuit, quem neque periculi tempestas neque honoris aura potuit umquam de suo cursu aut spe aut metu demovere.
これに対して、国家の戦士たらんと欲した者たちも、もし軽薄であるなら離脱し、臆病であるなら義務を怠ります。マルクス・スカウルスよ、あなたの父君のような人物であった者たちだけが踏み止まり、国家のためにすべてを耐え抜くのです。彼はガイウス・グラックスからクィントゥス・ウァリウスに至るまで、すべての反乱者に抵抗し、いかなる暴力も、いかなる脅迫も、いかなる憎悪も決して揺るがすことができませんでした。あるいは、あなたの母君の父方の叔父クィントゥス・メテッルスのような人物です。彼はケンソルとして、民衆的な方針で隆盛を極めていたルキウス・サトゥルニヌスを糾弾・処罰し、煽動された民衆の暴力に抗して偽りのグラックスを市民登録から排除し、不法に提案されたと判断したあの法律に対してただ一人宣誓を拒み、自らの信念を曲げるくらいなら追放されることを選んだのです。あるいは、この帝国の栄光にふさわしい数多くの古い先例を措くとして、また現に生きている人々の誰の名をも挙げないとしても、先頃のクィントゥス・カトゥルスのような人物です。危機の嵐も名誉の微風も、希望によっても恐怖によっても、彼を自らの進路から決して逸らすことはできませんでした。
haec imitamini, per deos immortalis, qui dignitatem, qui laudem, qui gloriam quaeritis! haec ampla sunt, haec divina, haec immortalia; haec fama celebrantur, monumentis annalium mandantur, posteritati propagantur. est labor, non nego; pericula magna, fateor; "múltae insidiae súnt bonis" verissime dictum est; sed te "íd quod multi invídeant multique éxpetant inscítiast," inquit, "póstulare, nísi laborem súmma cum cura écferas.4" nollem idem alio loco dixisset, quod exciperent improbi cives, "óderint, dum métuant;5" praeclara enim illa praecepta dederat iuventuti.
不死なる神々にかけて、尊厳を、賞賛を、栄光を求める諸君よ、これらを手本となしなさい!これらこそが広大であり、神的であり、不滅であります。これらこそが名声によって称えられ、年代記の記念碑に委ねられ、後世へと伝え広められるのです。苦難はあります、私は否定しません。危険は大きいです、私は認めます。 「善人には多くの罠がある」とは、まさに真実をもって語られた言葉です。しかし詩人は言っています、 「多くの者が嫉妬し、多くの者が熱望するものを求めることは、 最大の配慮をもって労苦を耐え抜かない限り、浅慮というものだ」と。 同じ詩人が別の箇所で、邪悪な市民たちが拠り所とするような言葉を語っていなければよかったのですが。 「憎むがよい、恐れさえするならば」と。 実に、〔詩人は〕若者たちに対してあの極めて輝かしい教訓を与えていたのですから。
- 98cum dignitate otium
キケロの政治思想における中核概念。otium(私的生活・国家全体の安寧・秩序ある平穏)とdignitas(元老院議員や国家が帯びるべき権威・尊厳・名誉)の調和的共存を指す。直後の文で「dignitate... ut otio non prospiciant(尊厳にかまけて平穏を疎かにする)」「ullum amplexari otium quod abhorreat a dignitate(尊厳を欠いた安寧に安住する)」という双方の偏向が退けられている。
- 98vel capitis periculo
奪格の名詞句。caput は生命だけでなく「市民権、自由、法的地位」を意味し、ここでは生命および市民権の剥奪(追放刑など)の危機を冒してでも守るべき義務であることを示す。
- 99qui cum tutores sunt et duces suorum studiorum vitiorumque nacti, in re publica fluctus excitantur
文頭の qui は先行する三つの破壊分子群を受ける文頭連結の関係代名詞。形式上は cum 節の主語(nacti の主語)を兼ねるが、主節が受動態「fluctus excitantur(波風が巻き起こされる)」となっているため、軽微な構文転換(アナコルートン)を成している。意味上は「彼らが指導者を得たとき、国家に激浪が巻き起こる」と取られる。
- 102íd quod multi invídeant multique éxpetant inscítiast, póstulare, nísi laborem súmma cum cura écferas
劇詩人アッキウス(Accius)の悲劇からの引用詩句。主動詞構造は「postulare... inscitia est(〜を要求することは浅慮である)」であり、不定詞 postulare が主語、inscitia が述語名詞。id quod... 節全体が postulare の目的語として前置されている。
- 102óderint, dum métuant
アッキウス『アトレウス』からの著名な格言的引用。oderint は完了現在動詞(odi)の接続法完了形(意味は現在、願望・命令)。dum は接続法(metuant)を伴って条件・限定(「〜しさえするならば」)を表す副詞節を導く。
