← キケロ

セスティウス弁護

§85-88

国家を守るミロの抵抗とセスティウスの正当性

キケロは前年の暴力と無秩序を振り返りつつ、元老院と法制度を守るために立ち上がったミロの正当な自衛と徳を称賛し、セスティウスの行動もそれと同一の正当性を有すると論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§85

​captum erat forum anno superiore, aede Castoris tamquam arce aliqua a fugitivis occupata: silebatur. omnia hominum cum egestate tum audacia perditorum clamore, concursu, vi, manu gerebantur: perferebatis. magistratus templis pellebantur, alii omnino aditu ac foro prohibebantur: nemo resistebat. gladiatores ex praetoris comitatu comprensi, in senatum introducti, confessi, in vincla coniecti a Milone, emissi a Serrano: mentio nulla. forum corporibus civium Romanorum constratum caede nocturna: non modo nulla nova quaestio, sed etiam vetera iudicia sublata. tribunum plebis plus viginti vulneribus acceptis iacentem moribundumque vidistis: alterius tribuni plebis divini hominis—dicam enim quod sentio et quod mecum sentiunt omnes—divini, insigni quadam, inaudita, nova magnitudine animi, gravitate, fide praediti, domus est oppugnata ferro, facibus, exercitu Clodiano.

前年、逃亡奴隷たちによってカストル神殿がある種の城塞のように占拠され、フォルムは制圧されていました。沈黙が守られていました。貧窮と大胆さの双方によって身を持ち崩した者たちの叫び声、殺到、暴力、腕力によって、あらゆる事柄が取り仕切られていました。諸君は耐え忍んでいました。政務官たちは神殿から追い払われ、他の者たちは立ち入りやフォルムそのものを完全に禁じられていました。誰も抵抗しませんでした。法務官の従者の中から剣闘士たちが捕らえられ、元老院へと連行され、自白し、ミロによって投獄され、セッラヌスによって釈放されました。何の言及もなされませんでした。フォルムは夜間の虐殺によるローマ市民たちの遺体で覆い尽くされていました。新たな審理が開かれないばかりか、昔からの法廷までもが撤廃されました。諸君は平民護民官が二十以上の傷を負って横たわり瀕死となっているのを目にしました。もう一人の平民護民官、神がごとき人物――実に私は自らが感じること、そして万人が私とともに感じていることを言おう――神がごとき、際立った、かつて聞いたこともない、未曾有の精神の偉大さと重厚さと忠実さを備えた人物の邸宅が、刃物と松明とクローディウスの私兵軍によって襲撃されました。

§86

et tu hoc loco laudas Milonem et iure laudas. quem enim umquam virum tam immortali virtute vidimus? qui nullo praemio proposito praeter hoc, quod iam contritum et contemptum putatur, iudicium bonorum, omnia pericula, summos labores, gravissimas contentiones inimicitiasque suscepit, qui mihi unus ex omnibus civibus videtur re docuisse, non verbis, et quid oporteret a praestantibus viris in re publica fieri et quid necesse esset: oportere hominum audacium, eversorum rei publicae, sceleri legibus et iudiciis resistere; si leges non valerent, iudicia non essent, si res publica vi consensuque audacium armis oppressa teneretur, praesidio et copiis defendi vitam et libertatem necesse esse.1 hoc sentire prudentiae est, facere fortitudinis; et sentire vero et facere perfectae cumulataeque virtutis.

それなのに君はこの場でミロを称賛し、当然のこととして称賛しています。実に我々はかつてこれほど不滅の武勇を備えた人物を見たことがあるでしょうか。彼は、今日ではもはや擦り切れ軽視されているとみなされている「善き人々による評価」という報奨のほかは何一つ提示されていないのに、あらゆる危険、最大の労苦、最も過酷な抗争と敵対を引き受けたのであり、すべての市民の中でただ一人、言葉ではなく行動によって、国家において傑出した人々によって何がなされるべきであったか、そして何が必要であったかを教え示したと私には思われます。すなわち、国家の転覆者である不敵な者たちの凶行に、法と裁判によって抵抗することが義務であるということ、しかしもし法が効力を失い、裁判が存在せず、国家が不敵な者たちの暴力と結託によって武力で抑圧されたまま保持されるなら、防備と軍勢によって生命と自由を守ることが不可欠であるということです。このように認識することは思慮のなせる業であり、実行することは勇気のなせる業です。そして認識し、かつ実行することは、完璧で満ち足りた徳のなせる業です。

§87

​adiit ad rem publicam tribunus plebis Milo—de cuius laude plura dicam, non quo aut ipse haec dici quam existimari malit aut ego hunc laudis fructum praesenti libenter impertiam, praesertim cum verbis consequi non possim, sed quod existimo,2 si Milonis causam accusatoris voce conlaudatam probaro, vos in hoc crimine parem Sesti causam existimaturos: adiit igitur T. Annius ad causam rei publicae sic ut civem patriae reciperare vellet ereptum. simplex causa, constans ratio, plena consensionis omnium, plena concordiae. conlegas adiutores habebat; consulis alterius summum studium, alterius animus paene placatus, de praetoribus unus alienus, senatus incredibilis voluntas, equitum Romanorum animi ad causam excitati, erecta Italia. duo soli erant empti ad impediendum; qui si homines despecti et contempti tantam rem sustinere non potuissent, se causam quam susceperat nullo labore peracturum videbat.3 agebat auctoritate, agebat consilio, agebat per summum ordinem, agebat exemplo bonorum ac fortium civium: quid re publica, quid se dignum esset, quis ipse esset, quid sperare, quid maioribus suis reddere deberet, diligentissime cogitabat.

平民護民官ミロは国家の公務に乗り出しました――彼の称賛について私はさらに多くを語るつもりですが、それは彼自身がこのように語られることを心の中で評価されること以上に望んでいるからでもなく、また私自身が目の前にいる彼に喜んでこの称賛という実りを分け与えたいからでもなく(とりわけ言葉では到底及ばないのですから)、もし告発者の声によって称賛されたミロの大義を私が承認させたなら、諸君がこの告発においてセスティウスの大義も同等であると見なすだろうと私が考えるからです――それゆえティトゥス・アンニウスは、祖国から奪われた市民を取り戻すことを欲するような形で、国家の大義に乗り出したのです。明快な大義であり、首尾一貫した方針であり、万人の合意に満ち、協調に満ちていました。彼は同僚の護民官たちを補佐役として得ていました。執政官の一方は最大の熱意を抱き、もう一方の心中はほぼ宥められていました。法務官のうち敵対的なのは一人だけであり、元老院の意志は信じがたいほど強く、ローマ騎士たちの熱意はこの大義のために奮い立ち、全イタリアが立ち上がっていました。妨害のために買収されていたのはわずか二人だけでした。これら見下され軽蔑された人間たちがこれほどの事態に持ち堪えることができないならば、自らが引き受けた大義を何の労苦もなく成し遂げられるだろうとミロは見て取っていました。彼は権威をもって行動し、熟慮をもって行動し、最高身分を通じて行動し、善良で勇敢な市民たちの手本によって行動していました。国家に、自らに何がふさわしいか、自身が何者であるか、何を望み、先祖たちに何を報いるべきかを、極めて入念に熟考していたのです。

§88

huic gravitati hominis videbat ille gladiator se, si moribus ageret, parem esse non posse; ad ferrum, faces, ad cotidianam caedem, incendia, rapinas se cum exercitu suo contulit; domum oppugnare, itineribus occurrere, vi lacessere et terrere coepit. non movit hominem summa gravitate summaque constantia; sed quamquam dolor animi, innata libertas, prompta excellensque virtus fortissimum virum hortabatur vi vim, oblatam praesertim saepius, ut frangeret et refutaret,4 tanta moderatio fuit hominis, tantum consilium, ut contineret dolorem neque eadem se re ulcisceretur qua esset lacessitus, sed illum tot iam in funeribus rei publicae exsultantem ac tripudiantem legum, si posset, laqueis constringeret.

この人物の威重さに、あの剣闘士は、もし正道によって行動するならば自分が太刀打ちできないことを見て取りました。彼は私兵軍とともに刃物、松明、日々の殺戮、放火、略奪へと訴え、ミロの邸宅を襲撃し、道中で待ち伏せし、暴力で攻撃し脅迫し始めました。だが彼は、この上ない重厚さと不屈さを持つこの人物を動揺させることはできませんでした。そして、心の憤激、生来の自由の気風、旺盛で卓越した武勇が、とりわけ幾度となく加えられた暴力を暴力をもって打ち砕き撃退するようこの勇敢無比な人物を促していたにもかかわらず、その人物の自制心と分別は極めて大きかったので、憤激を抑え、自らが挑発されたのと同じ手段で報復するのではなく、国家のあまりにも多くの葬送の中ですでに歓喜し跳び跳ねているあの男を、可能であるならば法の網で縛り上げるようにしたのです。

構文注4 件
  1. 86oportere hominum audacium, eversorum rei publicae, sceleri legibus et iudiciis resistere; si leges non valerent, iudicia non essent, si res publica vi consensuque audacium armis oppressa teneretur, praesidio et copiis defendi vitam et libertatem necesse esse

    docuisse の目的語である間接疑問節 et quid oporteret... et quid necesse esset の内容を敷衍する対格不定詞構文。前半では oportere に対格主語なしで resistere(与格 sceleri を取る)が続き、後半では条件節 si... valerent / essent / teneretur を挟んで、necesse esse に対格 vitam et libertatem および受動態不定詞 defendi が続く緊密な並行構造をなす。

  2. 87non quo aut ipse haec dici quam existimari malit aut ego hunc laudis fructum praesenti libenter impertiam, praesertim cum verbis consequi non possim, sed quod existimo

    理由の否定・肯定構文(non quo + 接続法 malit / impertiam ... sed quod + 直説法 existimo)。話者が事実でない(あるいは主たる動機でない)理由を否定して退け、真の動機を sed quod 以下の直説法で提示する定型的な修辞表現。

  3. 87qui si homines despecti et contempti tantam rem sustinere non potuissent, se causam quam susceperat nullo labore peracturum videbat

    関係代名詞の結合(qui = et ii)。qui は条件節の主語(si ii... non potuissent)として機能し、主節は se... peracturum [esse] videbat である。主動詞 videbat の過去時制(未完了過去)に従属する間接話法であるため、直接話法での「(彼らが持ち堪えることが)できなければ成し遂げるだろう」という見通しが、接続法過去完了 potuissent と未来不定詞 peracturum [esse] で表現されている。

  4. 88hortabatur vi vim, oblatam praesertim saepius, ut frangeret et refutaret

    hortor + ut 節の語順倒置(hyperbaton)。目的語である vim が接続詞 ut の前に引き出され、具格 vi と隣接して vi vim という対照的響きを生み出している。さらに vim を修飾する分詞句 oblatam praesertim saepius が挿入された上で、ut 節の動詞 frangeret et refutaret に至る構造。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:85-88